Caput IV. De visione prima.
Ego Joannes frater vester, et particeps in tribulatione, et regno, et patientia in Christo Jesu, fui in insula quae vocatur Patmos propter verbum Dei, et testimonium Jesu Christi, fui in Spiritu in Dominica die (Apoc. I). Positis superius his, quae circa ingressum hujus libri erant praescribenda, titulo videlicet et salutatione: titulo, ut quid; salutatione, ut quibus mitteret statim in ipso principio cognosceremus, narrationem suam de sequentibus visionibus ingreditur, et in initio visionis primae cuncta sequentia per quatuor commendat, scilicet per personam, per locum, per causam, per tempus. Per personam etenim ea quae sequuntur commendat, ubi dicit: Ego Joannes frater vester et particeps in tribulatione et regno et patientia in Jesu; per locum, ubi adjungit: Fui in insula quae appellatur Patmos; per causam, ubi subdit: Propter verbum Dei et testimonium Jesu Christi; per tempus denique sequentia commendat, ubi dicit: Fui in spiritu in Dominica die. Ego Joannes, ac si dicat: Istam prophetiam a me vobis missam gratanter debetis audire, et quae continet diligenter perficere. Quia ego Joannes a Christo dilectus, et in apostolum, et evangelistam electus, qui supra pectus Domini in coena recubui, ego eam ab ipso ad vestram utilitatem et correptionem accepi. Ad cujus rei commendationem addit, dicens: Frater vester, quasi diceret: Ergo quoque libentius illam accipere debetis, quod non a noto et amico tantum, sed et a fratre eam vobis directam auditis.
Et notandum quod cum posset dicere: Magister, propter praelationem, dixit, frater, propter humilitatem. Tacuit ergo magister, ne videretur per praelationem terrere. Dixit frater, ut per humilitatem facilius persuadere posset. Frater noster non solum per naturam, sed etiam per gratiam. Non solum in Adam, sed in Christo. Non tantum per carnem humanitatis, sed per spiritum adoptionis, id est, non tantum secundum generationem, sed etiam secundum regenerationem, et ut adhuc altius per personam suam, ea quae scribit apud auditores commendet, subdit, dicens: Et particeps in regno, et tribulatione, et patientia in Christo Jesu; ac si patenter dicat: Si propter illa quae superius de mea scribo persona, prophetiam istam non dignamini audire, saltem propterea quae sequuntur illam audite. Tanto namque libentius me debetis audire doctorem, quanto amplius me auditis in his quae dicta sunt vobiscum esse participem. Particeps in tribulatione et regno. Recte praemisit in tribulatione, et post addit, et regno; quia si compatimur, et conregnabimus. Qui enim non vult propter Jesum in via praesentis vitae contraria tolerare, non potest in patria cum illo regnare. Sed quoniam et mali multas tribulationes in hoc mundo sustinent, quae quidem habent supplicium, sed non perducunt ad regnum, et inferunt poenam, sed non conferunt coronam, patenter declaratur quae tribulatio perducat ad consensum regni cum adjungitur, et patientia in Christo Jesu. Tunc etenim revera ad supernam coronam tendimus, si de foris in corpore tribulationem sustinemus, et intro in corde pro amore Jesu virtutem patienter inviolabilem conservemus. Nam qui sortis tribulatione quatitur, et intus furore turbatur, iste minime viam ambulat per quam ad regnandum cum Jesu pertingat. Qui ergo desiderat venire ad regni coronam, habeat in Jesu patientiam. sed quoniam audistis qualitatem personae quae tanta potuit mysteria cognoscere, et cui debetis fidem de his quae dicit, audite et loci aptitudinem, in quo talia potuit convenienter videre. Fui in insula quae appellatur Patmos. Persona authentica et nota, honesta et amica, locus remotus et quietus et secretus, et privatus. In quibus duobus, persona videlicet et loco, nobis ostenditur quia quisquis coelestia concupiscit contemplari in arca sanctitatis, se debet custodire, et semetipsum a saecularibus negotiis elongando quieti vacare. Sed quia de persona et loco superius scriptum est, et de his latius disseruimus, succincte pertransimus, et ad alia discutienda festinamus. Sequitur:
Propter verbum Dei, et testimonium Jesu Christi. Ubi dicit verbum Dei, exprimit Salvatoris divinitatem; ubi vero dicit, Jesu Christi, humanitatem. Quasi diceret: Propter testimonium divinitati et humanitati Christi exhibitum missus sum in exsilium, et eo debetis gratius recipere, firmius credere, efficacius perficere istam revelationem quod propter eum, qui revelavit, exsilii subii relegationem patiorque propter justitiam, non propter culpam. Fui in spiritu, id est spirituali visioni, in Dominica die. Solet rerum qualitas, sicut testatur Gregorius, tempore denotari, ut Abraham vidit angelum in meridie, quia fide fervebat. Adam vidit eum in persona Dei post meridiem, quia a calore dilectionis intimae deciderat. Lot perditionem Sodomae vespere, quia cito futura erat. Salomon accepit sapientiam nocte, quia in ea minime perseveraturus erat. In Dominica die, ac si patenter dicat: Sicut persona, locus, causa, commendant veritatem sacrae dilectionis, sic et qualitas temporis; quia, quanto dies sanctior, tanto divinae revelationi convenientior, et quanto tranquillior per exteriorum laborum cessationem, tanto per requiem altior ad internam contemplationem. In causa itaque et tempore nobis innuitur, quod qui propter Deum persecutionem didicerunt sustinere, et a servilibus peccatorum operibus feriare, ipsi coelestia secreta merentur agnoscere. Sunt quatuor per quae commendantur caetera quae sequuntur, persona, locus, causa, tempus. Persona digna, locus idoneus, causa innocens, tempus conveniens. Sequitur:
Audivi post me vocem magnam tanquam tubae dicentis: Quod vides, scribe in libro, et mitte septem Ecclesiis quae sunt in Asia, Epheso, Smyrnae, et Pergamo, et Thyatirae, Sardini, Laodiciae, et Philadelphiae. Superius ad spiritualem visionem se translatum dixit, nunc quae cognoverit, et quibus cognita specialiter revelare debuerit consequenter describitur. Utrum autem simul et uno intuitu, sive per diversa tempora in die ipso Dominico hanc visionem viderit, aut quo angelus ei ostendit, convenientius atque veracius esse videtur illum hanc succedenter intellexisse, quam simul et uno intuitu comprehendisse. Primum vero usque ad illum locum ubi dicit: Angelo Ephesi scribe, cum sacramento septem episcoporum, septem Ecclesiarum, ipsam, quae sibi per angelicam apparuit administrationem Filii hominis describit similitudinem, et episcopis, et Ecclesiis communem de omnibus his praemittit eruditionem, ac deinceps per ordinem singulis singularem subjungit usque in finem hujus visionis admonitionem. Et his ad evidentiam eorum quae in hac visione continentur ita dispositis, quid scriptor dicat, diligentius inspiciamus, et subtilius discutiamus: Et audivi post me vocem magnam tanquam tubae. Credibile est, quod sicut spiritualiter vidit, ita etiam spiritualiter audivit, et sicut fuit spiritualis visio, sic quoque fuit spiritalis auditio.
Hoc tamen modis omnibus quaerendum est, quare qui in spiritu sublevatus erat, non ante, sed post vocem audiebat. Sed hanc quaestionem citius solvimus, si rerum causam atque modum studiosius attendamus. Nam a subditis elongatus, et in exsilium relegatus, a strepitu mundi remotus, et quieti deditus, omnem pastoralem sollicitudinem, cunctaque visibilia, et visibilibus similia post se longe reliquerat, et jam in anteriora semetipsum extendens per puram intelligentiam omni imaginatione remota solis supernis ac invisibilibus intendebat, et dum ad subditorum eruditionem reducitur, ac de his quae scribenda erant secundum sensibilium similitudines edocetur, quasi de anterioribus ad posteriora revocatur, et dum eum Spiritus sanctus ad illos quos coelestibus per simplicem contemplationem intentus non respiciebat, secundum formales rerum qualitates respicere monuit, quasi post tergum vocem audivit. Sed quantitas sive qualitas vocis virtutem exprimit significationis. Dum enim dicit, magnam, innuit magna significantem. Dum vero subdit, tanquam tubae, demonstrat ad confligendum contra vitia timidos, et ignavos exhortantem. Et quia, quod istae septem Ecclesiae sanctam universalem Ecclesiam, septiformi Spiritu regnante, significent, superius diximus; nunc iterum de ipsis disserere superfluum censemus. Quod autem dicit: Quod vides, scribe in libro, et mitte septem Ecclesiis, hoc nobis innuit, quod si qua utilia atque praecipua de cognitione veritatis accipimus, aliis, non solum verbo, sed exemplo manifestare debemus. Sequitur:
Et conversus sum ut viderem vocem quae loquebatur mecum. Conversus sum ab anterioribus quibus per contemplationem inhaerebam ad subditorum eruditionem, quod propter exsilium postposueram. Conversus a contemplatione Dei ad necessitatem proximi, ut viderem vocem quae loquebatur mecum. Spiritualiter enim videre, intelligere est. Sicut enim oculo carnis videmus visibilia, sic per intelligentiam invisibilia intelligimus. Quid autem viderit, subjungit, dicens: Et conversus vidi septem candelabra aurea, et in medio septem candelabrorum aureorum similem Filio hominis vestitum podere, et praecinctum ad mammillas zona aurea. Septem candelabra, septem Ecclesiae sunt, sicut in sequentibus declaratur, ubi dicitur: Candelabra septem, septem Ecclesiae sunt. Sed subtilius discutiendum esse videtur cur ipsae Ecclesiae candelabris aureis comparentur. Aurum per ignem probatur, malleis extunditur, et in candelabri formam producitur, et instrumentum ignis, et luminis efficitur. Et Ecclesiae tentationibus probatae, tunsionibus persecutionum extenuatae, ardent igne sapientiae coelestis, et lucent opere charitatis. Candelabra super tres pedes stabiliuntur, et Ecclesiae sanctae super Trinitatis fidem fundantur. Possumus etiam ipsas Ecclesias dicere esse candelabra per cognitionem veritatis, aurea per amorem virtutis. Quod autem dicit in medio candelabrorum aureorum, id est in medio Ecclesiarum similitudinem Filii hominis quae sibi apparuit, concordat verbis Dominicis, ubi Dominus ait: Ubi fuerint duo, vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum (Matth. XVIII). Christus igitur in medio suorum est, ut omnes ad ipsum respiciant, et de plenitudine ejus accipiant. In medio est, quia omnes electi opera illius recta cogitatione pariter contemplantur, et cum pro viribus communiter imitantur. In medio est, quia sic bonis confert gloriam ut malos damnet per poenam. In medio est, quia omnes aequaliter cognoscit, et merita singulorum ponderat et discernit. Quia vero testatur se vidisse non Filium hominis, sed similem Filio hominis, angelum designat, qui in persona Christi et similitudine demonstrabat sacramentum divinae revelationis. Qui scilicet angelus eo amplius habuit auctoritatis, quod apparuit in ipsa similitudine Salvatoris. De qua similitudine mystice subjungit, dicens: Vestitum podere. Poderis est vestis sacerdotalis, et significat susceptae humanitatis formam, in qua Christus Patri semetipsum obtulit pro nobis, et culpam generis humani expiavit. Angelus igitur in podere similis Christo extistit, quia podere humanitatem ejus significavit, et praecinctum ad mammillas zona aurea. Zona ad renes significat cohibitionem vitiorum carnalium ad conservandam virtutem castitatis. Zona ad mamillas cohibitionem invisibilium cogitationum ad custodiendam virtutem charitatis. In veteri testamento visus est angelus prophetae cinctus renes, quia ibi carnis opera prohibeantur. In novo sancto Joanni visus est angelus praecinctus ad mammillas, quia nunc etiam cogitationes illicitae refrenantur. Qui enim non tantum inquinamentum carnis, quod in veteri testamento jam fuerat interdictum, sed inquinamentum spiritus, quod in novo arctius est prohibitum, restringendum esse venit innuere, non renes, sed ad mammillas praecinctus debet apparere. Unde recte cum dixisset, praecinctum, quod significat cohibitionem vitiositatis, et addidisset ad mammillas, quod designat cohibitionem et contritionem fluxae cogitationis, nequaquam dixit byssina, quod candorem corporalis munditiae etiam antiquitus servatum exprimeret. Sed adjecit, aurea, quod fulgorem internae charitatis tempore moderno servandum figuraret. Dum enim charitas Dei per Spiritum sanctum, qui datus est nobis in cordibus nostris diffunditur, omnis immundae cogitationis fluxus refrenatur. Sed quoniam quod de habitu apparentis dixerit audivimus, nunc quid de forma illius subjungat, audiamus. Sequitur:
Caput autem ejus et capilli erant candidi tanquam lana alba, et tanquam nix, et oculi ejus velut flamma ignis, et pedes ejus similes aurichalco sicut in camino ardenti, et vox illius tanquam vox aquarum multarum. Caput significat divinitatem, capilli creaturam rationalem, candor immortalitatem. Caput significat divinitatem, sicut scriptum est: Caput Christi Deus (I Cor. XII). Capilli significant creaturam rationalem, quia sicut capilli a capite habent originem, et accipiunt crescendi vegetationem, sic creatura rationalis a Deo substantiam et per conditionem, et incrementum justitiae per gratiae coelestis susceptionem. Capilli inhaerent capiti, et creatura rationalis summae inhaeret Divinitati. Sed et capilli recte dicuntur habere colorem capitis, quia spiritualis creatura sive angelica, sive humana per divinam gratiam candorem habet immortalitatis, quae, dum dono sui Factoris immortalitate subsistit, quasi nulla mortis corruptione nigrescit. Quod autem non solum natura angelica, verum etiam humana divinitati conjuncta immortalitatis pulchritudine candeat, in sequentibus patenter manifestat. Ait enim, tanquam lana alba, et tanquam nix. Quid enim accipimus per lanam, quae de terrenis animalibus oritur, nisi humanam naturam? Et quid per nivem, quae de supernis est, rectius intelligimus quam naturam angelicam? Quia ergo utraque natura dono immortalitatis apud Conditorem decoratur, apte capilli capitis hujus tanquam lana alba, et tanquam nix candidi perhibentur. Et bene cum dixisset, tanquam lana, adjunxit, alba, ad differentiam malorum, quantum qui per culpam nigrescunt ad mortis aeternae nigredinem descendunt. Sancti vero, qui habent in mundo albedinem sanctitatis, in coelo meruerunt candorem immortalitatis.
Sciendum tamen quod hunc candorem quem habet caput per naturam, ipsi habent capilli per gratiam. Quamvis enim et Spiritus creati immortaliter subsistant secundum naturam, quia tamen quodammodo sine confirmatione gratiae mori possent per culpam, dum ex gratia in justitia sine culpa perseverant, in omnimoda et perfecta immortalitate ex gratia perdurant. Secundum igitur supradicta recte significat caput Divinitatem, capilli rationalem creaturam, candor immortalitatem, lana naturam humanam, nix naturam angelicam. Et oculi ejus velut flamma ignis. Flamma ignis lucem et calorem tribuit, terrorem incutit, et exurit. Oculi ergo ejus velut flamma ignis sunt, quia electos respiciens illustrat eos luce sapientiae, calefacit amore justitiae, et respiciens reprobos terret ferocitate comminationis, et incorreptos exurit incendio damnationis. Et pedes ejus similes aurichalco. Sicut per caput Divinitatem accipimus, ita per pedes infirmos quosque, et imperfectos fideles accipere debemus, qui, dum a terrenis perfecte semetipsos erigere non possunt, more pedum terram tangunt. Qui nequaquam similes auro, sed similes aurichalco sunt, quia ad perfectorum quidem sapientium fulgorem non pertingunt, sed eos a longe imitantur in quantum possunt. Sed quoniam quanto magis adhuc terrenis inhaerent, tanto majorem tribulationem sustinent, recte subjungitur, sicut in camino ardenti. In camino namque tentationum imperfecti et infirmi examinantur, ut per tentationum tribulationem probati Deo digni inveniantur. Extra caminum etenim sunt perfecti, quia probati. In camino imperfecti, quia probandi. Pedes ergo ejus similes sunt aurichalco, non auro, quia infirmi quique, et sanctitate adhuc infirmi in sua imperfectione consistunt, et ad perfectionem nondum venerunt. Et sunt sicut in camino ardenti, quia sunt in probatorio adhuc non probati. Et vox ejus tanquam vox aquarum multarum. Aquae multae, scripturae multae. Sicut enim aquae a sordibus lavant, ita verba Scripturarum a vitiis purgant. Unde Dominus in Evangelio discipulis suis dicit: Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis (Joan. XV). Vox aquarum est praedicatio Scripturarum. De hac voce scriptum est. In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal. XIX). Vox igitur ejus est tanquam vox aquarum multarum. Vox ejus ad modum aquarum per orbem currentium et eum irrigantium sonat, dum multiformis auctoritatis Scripturae in omni terra, et populo, et tribu, et lingua per ora credentium fidem ejus clamant. Et quemadmodum sonus aquarum aliis est amabilis, aliis odibilis: sic praedicatio Scripturarum bonis placet, malis displicet, bonos mulcet, malos terret. Demulcet per coelestium praemiorum promissionem, terret per tormentorum infernalium comminationem. Sed quia superius audivimus de habitu et forma, nunc audiamus de potentia.
Et habebat in dextera sua septem stellas, et de ore ejus gladius ex utraque parte acutus exibat. Septem stellae septem Ecclesiarum episcopi sunt, sicut ipse liber in sequentibus exponet, qui videlicet episcopi universos matris Ecclesiae pastores designant. Qui recte stellis comparantur, non planetis; quia in eodem statu justitiae debebant stare, non per diversa vitia semetipsos permutare, et conversationem habere in coelo per contemplationem, et subditis praebere lucem per coelestis sapientiae praedicationem, et bonorum operum claritatem. Qui etiam bene in manu Redemptoris, id est in potestate, dicuntur fuisse, ut, ipso cooperante, Ecclesias sibi commissas digne possent gubernare. Quod autem eos habent in manu non ad puniendum malum, sed ad bonum conficiendum declaratur cum dicitur, in dextera sua. In dextera namque sunt electi, quia adjuti in bono. In sinistra ejus sunt reprobi, quia derelicti in malo. Per dexteram enim bonum, per sinistram vero malum nonnunquam solet figurari. Illi ergo non immerito dicuntur esse in dextera ejus, qui statuendi videntur ad dexteram, illi autem in sinistra, qui statuendi creduntur ad sinistram. Sed quia per negligentiam episcoporum in Ecclesiis ipsis commissis quaedam vitia pullulaverant, postquam dixit quod habebat septem stellas in dextera sua, ut hoc esset eis ad consolationem, statim addidit quod gladius ex utraque parte acutus de ore ejus exibat, quod esset ad correptionem, ut illud conferret fiduciam de gratia, istud incuteret terrorem de negligentia, ut inde sumerent securitatem, ne desperarent, hinc cautelam, ut semetipsos emendarent. Quod etiam ad universos referri potest, quia sic quisque debet praesumere de venia ut nunquam tamen cesset se purgare de culpa. Sic debet confidere se esse in dextera Dei, ut caveat illius sinistra feriri. Debet etiam propter misericordiam Deo exsultare, sed tamen propter districtam justitiam cum tremore. Per gladium accipimus sermonem divinum de quo scriptum est: Vivus est sermo Dei, etc., usque intentionum cordis (Hebr. IV). Qui utraque parte dicitur acutus, quia in veteri Testamento amputavit vitia carnalia, in novo etiam spiritualia. Utraque parte acutus est, quia qui foris in nobis amputat luxuriam carnis, intus resecat malitiam cordis. Utraque parte acutus est, quia in his qui contemnunt quae praecepit. corpus et animam punit; utraque parte acutus est, quia malos et a bonis discernit, et singulis quod merentur reddit. Sed quia supradictum est de habitu et de forma, et de potentia, nunc consequenter subjungit, de gloria.
Dicit enim: Et facies ejus sicut sol lucet in virtute sua. Notate quod dicit, cum dixisset, facies ejus sicut sol lucet, statim addidit, dicens: In virtute sua. Quod potuit dixit; si plus potuisset, plus dixisset. Nam, si in rebus visilibus lucidiorem substantiam ad significandam ulterius ejus gloriam invenire potuisset, per eam utique illam significasset. Clarissimam ergo creaturam ad exprimendam claritatis suae gloriam posuit, dum faciem ejus sicut solem lucere dixit. Sed quoniam nequaquam hoc sufficere, sed adhuc se plus posse dicere cognovit, cum dixisset, sicut sol lucet, protinus adjecit, in virtute sua. Sol autem in virtute sua lucet, quando circa meridiem nubibus ablatis, aere purificato, per ejusdem aeris spatia clarissimo fulgore splendet. Perpendat ergo qui potest qualis sit immensa et aeterna claritas incomprehensibilis atque ineffabilis divinitatis, si tam mirabilis fuit apparens similitudo susceptae et glorificatae humanitatis. Sed quis valet in Christo Redemptore nostro, vel saltem beatae humanitatis gloriam verbis exprimere, cum sanctus theologus visam illius similitudinem vix sufficiat, vel valeat declarare? Quia igitur humana intelligentia ad humanitatis ejus gloriam non sufficit comprehendere, nec lingua potest digne manifestare, non simus scrutatores majestatis, ne opprimamur a gloria; scrutemur interim, et sanemus, adjuvante gratia, nostram infirmitatem, ut ad ejus gloriae mereamur quandoque pertingere contemplationem. Laboremus totis viribus ad illius claritatem lucis meritis pervenire, quae et in omnibus tenebris lucet, et quam nullae unquam tenebrae valeant comprehendere, et manifestatae similitudinis Christi gloriam, secundum virtutem in mente retineamus, ut desiderium illius gloriae quae per istam figurata est, in nobis ardentius accendamus. Ad hoc namque nobis visibilis in sacra visione fulgor proponitur saltem ut ejus claritatis significatione infirma mens nostra invisibilis pulchritudinis bonum contempletur, quae dum tantam videt esse, tanquam incomprehensibilem pulchritudinem Creatoris, erubescat illi praeferre aliquam pulchritudinem creaturae. Cujus pulchritudinis desiderabilem similitudinem nobis sacra Scriptura promittit, ubi dicit: Fulgebunt justi sicut sol in regno patris eorum (Sap. XXXI; Matth. XIII). Quatuor ergo sunt principalia quibus nobis describit similitudinem Filii hominis, qui sibi apparuit: habitus, forma, potestas, gloria. Visa autem tanta majestate, quid ipse fecerit adjungit, dicens: Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes ejus tanquam mortuus? Aestimet qui potest quid homo iste fecisset, si gloriam divinitatis Christi vidisset, qui dum similitudinem glorificatae humanitatis ejus vidit, ad pedes ejus tanquam mortuus cecidit. Consideret qui potest quantum sit infirmatus humani cordis oculus, qui ad contemplandam divinitatem conditus fuit, et tamen humanitatis ejus similitudinem contemplari vix sustinuit. Et cum vidissem eum cecidi ad pedes ejus tanquam mortuus, quia mens humana quanto perfectius invisibilia bona cognoscit, tanto amplius ipsa sibi vilescit, et quanto sublimius Creatoris potentiam contemplatur, tanto magis apud semetipsam humiliatur. Quod bene nobis Esther historia innuit, si quod secundum litteram narrat omittamus, et quid spiritualiter contineat attendamus (Esther. V). Legimus namque quod Esther regem Assuerum contra basilicam suam in throno sedentem, virgam in manu tenentem, ardentibus oculis furorem pectoris indicantem, contemplata pene exanimata sit, in tantum ut rege et ministris ejus illam consolantibus vix valuerit relevari. Quem ergo (ut in uno multa et brevi colligamus longa) quem, inquam, in hoc loco Assuerus rex significat nisi Deum, quem Esther nisi animam, quid basilica nisi divinitatem, quid thronus nisi majestatem, quid virga nisi pacem, quid ardor oculorum nisi superni judicii figurat terrorem? Esther intuita regem expavefacta cecidit, et anima Deum, et districta Dei judicia contemplando coram divina majestate contremiscit. Dicat ergo sanctus ad contemplandam Salvatoris similitudinem sublimatus, cecidi ad pedes ejus tanquam mortuus Quod dicit, cecidi ad pedes ejus, significat humiliatione. Quod vero addidit, tanquam mortuus, correptionem timoris.
Et notandum quod non dicit, omnino mortuus. Si enim desperasset, omnino mortuus fuisset; sed quia tantum expavit, non autem desperavit; non vere mortuus, sed tanquam mortuus cecidit. Tali namque discretione mens humana in contemplatione Conditoris se librare debet, ut dum mira de invisibilibus videt, se de imperfectione sua funditus per timorem humiliet, non per desperationem praecipitet, et sic pallescat per timorem ut nequaquam moriatur. Sic humiliationis reverentiam exhibeat, ut confidentiam de salute nullatenus amittat. Aliter, tanquam mortuus scilicet mundo, vivus Deo. Vivere nimirum oportet mundo quandiu sumus in corpore propter necessitatem corporis, et mori mundo propter oblivionem superfluitatis. Non omnino mortuus propter corporis necessitatem, sed tanquam mortuus propter superfluitatis amputationem. Quisquis igitur isto modo, vel illo semetipsum humiliare, vel se novit mortificare, statim meretur a Deo donum coelestis auxilii, ut ad altiora pro humiliatione sublimetur, et gratiam divinae consolationis ut pro timore confortetur; unde recte subditur: Et posuit dexteram suam super me dicens: Noli timere. In eo quippe, quod dexteram suam super eum posuit, exprimitur auxilium sublevationis. In eo quod dixit, noli timere, cognoscitur gratia consolationis. Ut autem cognoscamus eum in neutro deficere, sed in utroque omnipotentem existere, quis, qualis et quantus sit in sequentibus innotescit, ac de utroque confidentiam tribuit. Dicit enim: Ego sum primus, et novissimus, et vivus, et fui mortuus, et ecce sum vivens in saecula saeculorum, et habeo clavem mortis et inferni. Quasi dicat: Cum me talem ac tantum audiatis, videte ut de neutro diffidatis, sed de utroque fiduciam habeatis. Ideo me vobis qui sim describo, ut dum meam auditis sublimitatem et potentiam, de his quae dico sumatis fiduciam. Ego sum primus et novissimus. Primus per creationem, novissimus per retributionem; primus, quia ante me non est formatus Deus; novissimus, quia post me alius non erit. Primus, quia a me sunt omnia; novissimus, quia ad me sunt omnia. A me, principio; ad me, finem. Primus, quia ego sum causa originis; novissimus, quia ego judex et finis. Et vivus et fui mortuus. In his verbis (sicut plerisque locutionibus et locis Scripturarum fieri solet) ordo praeposterus est; quia, si scriptor, quod subjunxit mortuus praemisisset, et quod praemisit vivus subjunxisset, sententiam rectius ordinasset. Sed licet iste ordo praeposterus multis in locis inveniatur, non est magnopere curandum; quia, etsi sit contra consuetudinem locutionis, nequaquam tamen minuit integritatem veritatis, et quod non est observatum in narratione, observari potest in narrationis expositione. Et vivus et fui mortuus. Mortuus per passionem, vivus per resurrectionem; mortuus pro electis patiendo, vivus ex mortuis resurgendo. Et quia, sicut supra in quodam loco diximus, quidam in Scriptura leguntur resuscitari, qui iterum leguntur postea fuisse mortui. Ad demonstrandam igitur suae vitae interminabilem perpetuitatem adjungit, dicens: Ecce sum vivens in saecula saeculorum, id est semper. Christus enim resurgens ex mortuis, jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur, quod enim vivit, vivit Deo. Et quia potens dignoscitur ex his quae praemissa sunt, et in creatione sanctorum, et in redemptione electorum, recte subditur: Et habeo claves mortis et inferni, ut etiam potens agnoscatur in damnatione reproborum. Quid nimirum per claves accipimus, nisi potestatem aperiendi et claudendi? Ipse itaque claves mortis et inferni habet, quia per potestatem suam portas mortis et inferni aperiet, ubi diabolum et ejus complices sine fine cruciandos includet. Qui ergo per potentiam tantus est, suos pro ipso humiliatos exaltare, et ipsius timore trepidos confortare veraciter potest. Talem vero differentiam inter mortem et infernum possumus habere, ut per mortem intelligamus tormentum reprobis praeparatum. Per infernum autem locum ipsi tormento deputatum. Nec solum haec verba apparentis et loquentis, ubi ait: Ego sum primus et novissimus, et caetera verba quae sequuntur commendant ea quae praecedunt, sed et confirmant ea quae succedunt. Nam dicit: Scribe ergo quae vidisti, et quae sunt, et quae oportet fieri post haec. Merito quippe scribere quae praecepta sunt debuit qui omnipotentem sese illum agnovit, qui visa scribere praecepit.
Notandum ergo est quod tria tempora determinat: praesens, praeteritum et futurum. Praeteritum etenim tempus designat ubi dixit: quae vidisti; praesens, ubi ait: et quae sunt; futurum, ubi intulit: et quae oportet fieri post haec. Scribe quae vidisti sive oculo carnis, sive intelligentia contemplationis, dispensationem scilicet incarnationis et mysterium divinitatis. Scribe quae sunt, mundanam tribulationem et divinam consolationem. Scribe quae oportet fieri post haec, ultimam persecutionem vere fidelium probationem, ficte fidelium reprobationem, utrorumque manifestationem, malorum damnationem, bonorum glorificationem. Scribe ut sicut tu erudiris per coelestem visionem, sic et alii erudiantur per ejusdem visionis descriptionem. Quid autem primum scribere debeat consequenter ostendit, ea nimirum, quae jam superius vidit. Nam sequitur:
Sacramentum septem stellarum quas vidisti in dextera mea, et septem candelabra aurea, subauditur scribe. Sacramentum dicitur quasi sacrae rei signum, ubi videlicet aliud videtur, et aliud intelligitur, sicut in hoc loco ubi stellae et candelabra videbantur, et episcopi et Ecclesiae intelligebantur. Quod sacramentum, ipse qui apparuit sancto Joanni, aperuit, ut in aliis quoque locis Scripturarum allegoriam significaret quaerendam. Ait ergo: Septem stellae, episcopi sunt septem Ecclesiarum, et candelabra septem sunt Ecclesiae. Sed quoniam qua ratione designet stellae episcopos, et candelabra Ecclesias in praecedentibus disseruimus, nunc iterum supersedendum minime judicamus. Sub quanta igitur potuimus brevitate principium hujus primae visionis exposuimus, ut per brevitatem lectionis auferamus taedium, et per veritatis expositionem conferamus documentum. Et quoniam illa quae pertinent ad generalem instructionem jam discussimus, nunc ad ea quae ad singulares singulorum episcoporum, et singularum Ecclesiarum pertinent admonitiones discutienda transeamus.
Chapter 7 of 73