Skip to the text

Caput III. Generalis sententia de septem visionibus sacris.

Sancta et universalis mater Ecclesia, quae septiformi Spiritus sancti gratia regeneratur, et sub tempore quod septem dierum numero volvitur justificatur, ac per septem Ecclesias Asiae figuratur, prophetiae libri hujus septem visionibus perfecte eruditur, ut praesentia adversa velut cito transitura patienter sustineat, ei futura bona, utpote semper permansura ardenter concupiscat. Quamvis etenim ipsa prophetia septem Ecclesiis specialiter dirigatur, sancta tamen catholica Ecclesia et de praesenti statu suo, ac de futuro in ipsa generaliter docetur. Et recte septenario, ad designandam perfectionem doctrinae quam continet ista prophetia distinguitur, quia septenario universitas designatur, quod ipse septenarius ex quaternario qui visibilium, et ternario qui invisibilium forma est, consummatur. Quia vero profundissimas coelestium sacramentorum obscuritates intramus, ad declarationem sequentium unde singulae visiones agant breviter aperiemus, velut qui silvam condensam et umbrosam ingreditur, prius agendam viam diligenter considerat, ut consideratam melius perficiat. Sic et nos obscura loca hujus libri percurrentes aliquos sententiarum ramusculos attingimus, ne totum frustra legisse videamur. Prima visio agit de similitudine Filii hominis, quae per angelum sancto Joanni apparuit, et ei coelestia mysteria manifestavit, et scribere praecepit. Agit et de septem Ecclesiis, et de septem Ecclesiarum episcopis, et de eorumdem episcoporum increpatione, sive etiam in quibusdam laude, et commendatione, et de praemiis quae dabuntur vincentibus. Secunda visio agit de sedente in throno, et ornatu ejus. De quatuor animalibus, et viginti quatuor senioribus. Agit quoque de libro scripto intus, septem sigillis signato, et de apertione libri, et septem sigillorum ejus, et de his sacramentis quae sub apertione sigillorum continentur. Tertia visio agit de septem angelis, et de septem tubis, quae illis datae sunt ad canendum, et de cantu singulorum per ordinem angelorum. Agit et de aliis sacramentis quae sub ordine cantus illorum continentur. Quarta visio agit de muliere ornata quae peperit masculum, de dracone qui paratus erat ad devorandum filium ejus, et de Michaele et angelis ejus, qui vicerunt draconem. Agit de bestia cui draco dedit potestatem suam, et de pugna ejus adversus sanctos, et de alia bestia quae primam bestiam adjuvabat, et de damnatione malorum. Quinta visio agit de septem angelis qui habebant plagas novissimas, et de effusione septem phialarum iracundiae Dei, et de muliere purpura circumdata, et de bestia coccinea supra quam mulier ipsa sedebat, et de sacramento mulieris, et bestiae. Sexta visio agit de ultimis poenis quas patientur impii in inferno, et hoc primum ostendit de Babylone, describens ruinam ejus, et dolorem, et luctum quem habebunt de casu ejus, et qui eam diligebant, et de exsultatione, et gratiarum actione, quam agent de ejus interitu sancti. Agit etiam de Christo, qui malos reget in virga ferrea, et quod calcabit eos torcular vini furoris irae Dei omnipotentis, et de convocatione avium ad coenam magnam Dei, ut manducent carnes superborum et iniquorum, et de damnatione bestiae et pseudoprophetae ejus, et omnium qui imaginem bestiae adoraverunt. Deinceps iterum rationem reddit, et describit quomodo ligandus sit Satanas, ut non seducat amplius gentes donec consummentur mille anni et quomodo solutus iterum adversus sanctos in extremis desaeviet, et quod demum cum illis, qui non sunt scripti in libro vitae in stagnum ignis mittentur, et hanc damnationem diaboli, et omnium iniquorum describens, a Christo dicit praedictam, ut de ea certior fides habeatur. Septima visio agit de fine saeculi, et de innovatione elementorum, quando Deus nova faciet omnia, et de glorificatione omnium sanctorum, et de meritis quibus glorificandi sunt. Agit et de Hierusalem civitate superna, secundum illum statum quem habebit post diem judicii, congregatis ad se cunctis civibus suis, describens claritatem ejus, fundamentum, murum et portas ejus, longitudinem quoque et altitudinem ejus, et caetera mirabilia sacramenta ejus, quae in fine libri continentur. Et quidem circa principium sigillatim de septem visionibus breviter patefecimus, ut postmodum obscuritates earum facilius transeamus.

Chapter 6 of 73