I. De Ervisio abbate s. Victoris, patrino Philippi regis.
Anno Incarnationis Dominicae 1145, in octava Assumptionis B. Mariae Virginis, nocte dum matutina synaxis celebraretur, nobilissima proles Ludovici, regis quondam Franciae, processit ad ortum, videlicet Philippus filius ejus, cujus nativitatis gaudium deferens nuntius ad S. Germanum de Pratis veniens, hos felices rumores narravit eadem hora qua monachi incipiebant cantare propheticum canticum, Benedictus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae, etc. Quod divino oraculo contigisse manifestis indiciis conjici potest. Fama vero tam desideratae prolis circumquaque percurrens, omnes Francigenas maximo gaudio replevit, quippe qui successorem masculini sexus de semine regis procedentem diu multumque desideraverant, qui post gloriosi patris decessum solium regiae majestatis obtineret: quorum desiderium attulit eis Dominus, nec sunt fraudati a desiderio suo. Itaque regia prole exorta, in crastino ortus sui, hoc est die Dominica, pater ejus rex Ludovicus filium suum baptismatis sacramento confirmari fecit. Ad quod exsequendum Mauricius, Parisiensis episcopus, mandato regis sacerdotalibus vestimentis se induit, et regiam sobolem in ecclesia S. Michaelis de Platea solemniter regeneravit. Hugo enim, abbas S. Germani Parisiensis, patrinus, puerum super fontem baptismatis in ulnis suis tenuit, Ervisius quoque abbas S. Victoris, et Odo quondam abbas S. Genovefae patrini exstiterunt. Constantia soror regis Ludovici, uxor Remundi, comitis S. Aegidii, et duae viduae Parisienses matrinae fuerunt.
Chapter 3 of 41