VIII. Epistola e. Ad Ervisium s. Victoris abbatem.—Significat mala quae sibi ab Ursino milite inferuntur.
Patri suo venerabili E. S. Victoris abbati, E. filius ejus utriusque vitae beatitudinem.
Dicere, mi dilectissime, necessarium duxi mala quae nobis ab Ursino milite inferuntur, et quantocius mandare. Exspoliavit enim terram vestram omni supellectili sua, et terram vestram hominibus vestris colere interdixit, et insuper servientes quosdam conduxit, qui praedae nostrae nocte dieque insidiantur. Quapropter a nobis in praesentia vestra tertia feria octavae Pentecostes submonitus vix suscepit diem. Rogo igitur ut certum terminum adventus vestri ad nos per praesentium latorem significetis. Valete.
Chapter 10 of 41