VII. Epistola Laurentii abbatis Westinensis ad Ernestum [Ervisium] abbatem s. Victoris.—Commendat ei Joannem sui prioris cognatum qui scholas regere desiderabat.
LAURENTIUS, abbas Westinensis, dilecto cognato suo E. abbati S. Victoris, salutem.
Innotescat vestrae dilectioni hunc praesentium latorem Joannem nostri prioris esse cognatum et nobis familiarem. Unde vestrae supplicamus charitati, quatenus illum in partibus vestris pro amore Dei et nostro consilii vestri et consolationis sustentetis adminiculo; et quia, Deo volente, scholas regere desiderat, quod ad perficiendum congruat propositum prece nostra castrum aliquod ei provideatis. Quidquid autem liberalitatis et beneficii conferet illi vestra benignitas, nobis procul dubio arbitrabibimur impensum. Valeat sanctitas vestra.
Chapter 9 of 41