XI. Epistola g. Ad Ervisium abbatem fratrem suum.—Ejus se commendat precibus, mittitque ei munuscula.
Reverenti domino suo et fratri amantissimo ERVISIO ecclesiae S. Victoris abbati, G. ejus soror, ibi esse ubi ad ipsum est.
Multum valet deprecatio justi assidua, quanto magis igitur illius praecellit oratio, qui peculiari sanctitatis praerogativa mundum cum suo flore sub pedibus conculcans, mente et operatione divinae voluntati assistit. Nos ergo, frater mi dilecte, quamvis non parva chaos disjungat intercapedo, tamen non solum carnis affinitate, verum etiam orationum in Christo devotione exopto convinculari. Hinc ergo sanctitati vestrae prosperitatis meae statum denuntians, me virumque meum sanos et hilares esse propalo. Munusculum quoque tam grate quam jucunde suscipiatis non minori exiguum; quam magnum amplectentes diligentia, per Petrum namque bajulum vobis transmitto albam pellem ursinam, dentemque rotallinum, et duos cultellos argento deauratos. De caetero deinde est quod multi ex nostratibus se ex viri mei parte dicentes, ad pietatis vestrae portum confugient. Cui autem tales magis similes dixerim, quam cani famelico, qui ubicunque praevalet cibum acquirit. Ergo itaque in veritate dico, quod nullum ad vos praeter Salomonem et Joannem transmiserim. Ut autem ambages eorum qui ad vos quasi ex mea parte transmissi veniunt detegantur, rogo quod aliquod a vobis mihi trans destinetur, quod hujus rei inter nos intersignum esse praevaleat. Item istud oro quod a vobis mihi gariophylum et canelus mittatur. Salutat vos Salomon pro universitate beneficii ex pietate vestra ei collati, debitor gratiarum devotus vobis existens. Vestrae quoque voluntati obnoxius pro magno quidem habiturus, si quid ei mandare velletis.
Chapter 13 of 41