X. Epistola Ricardi abbatis Bristoliensis ad Ervisium abbatem s. Victoris.—Laudat monasterii s. Victoris sanctitatem, agitque gratias de impensis Rob. Gratiis.
Venerabili domino et Patri charissimo E., Dei gratia, abbati S. Victoris, frater RICARDUS, coenobii S. Augustini Bristoliensis sacerdos indignus, salutem et dilectionis integritatem.
Exsultat spiritus meus in Domino pro his quae gratanter cognoscimus, et frequenter audimus de sancta religione et sapientia vestra in domo Domini, ubi sic exterioris geritur cura sollicitudinis, ut virtus intus floreat religionis. Super haec autem vobis regratiari tenemur quantum possumus et quantum scimus, imo omnimode plusquam valemus, de his quae parvitati nostrae scribere dignata est excellentia vestra super statu praesenti et valetudine sanctae domus vestrae; nihilominus quoque et pro his quae erogastis beneficia fratri nostro Rob, verbo, opere atque consilio in omni officio et humanitate, quae et alia vobis reddere non possumus, vobis retribuat retributor omnium bonorum Deus. Nos autem et fratres nostri vestrae paternitatis servi devoti in tranquillitate et bono pacis sumus, proficere studentes in domo Domini juxta modicum virium nostrarum. Valete.
Chapter 12 of 41