Skip to the text

II. Epistola Ludovici regis ad Ervisium abbatem s. Victoris.—Petit justitiam ab hominibus de Amponvilla.

Ludovicus, Dei gratia Francorum rex, amico suo Ervisio, illustri abbati Sancti Victoris, salutem.

Cognitum est nos habere jus nostrum in causa adversus homines Amponvillae, de quorum numero quinque nobis rectum fecerunt. Unde mandamus vobis, ut fortunam, sicut inventa fuerit, nos habere faciatis, et homines vestros, quia fuerunt nobis, ad justitiam habeatis a die Mercurii ad octo dies. Quod si non feceritis, ad villam ipsam nos convertemus. Si enim aliqui effregissent domum nostram, etsi non haberent pecuniam sublatam, totam tamen reddere tenerentur, et nos volumus quod homines nostri de effossa fortuna nobis satisfaciant.

Chapter 4 of 41