V. Epistola Ervisii abbatis s. Victoris, ad o. Cardinalem apostolicae sedis legatum.—Regem ei liberam concedere facultatem ad suos fratres cardinales revertendi.
Reverendo Patri et domino O., Dei gratia, S. R. E. cardinali et apostolicae sedis legato, frater ER. ecclesiae S. Victoris Dei patientia dictus abbas, cum devota salutatione debitam reverentiam et obedientiam.
Feci quod dignatio vestra mihi injunxit, regem adii, devote ex parte vestra salutavi. Secretum ac satis familiare de vobis cum ipso colloquium habui, anxius curas et afflictiones cordis vestri et diligenter intimavi, et desiderium animi vestri et voluntatem redeundi, ac mandatis domini papae obediendi, si difficultas nimium periculosa non obstaret, exposui, ac demum de omni hoc perscrutando voluntatem ipsius consului. Ipse vero serenitatem vultus et animi exhibens, manifestavit de singulis, nec celavit a me voluntatem suam. Debeo igitur vobis domino meo responsionis meram veritatem renuntiare. Bono animo concedit, ut ad fratres vestros cardinales accedatis ubicunque fuerint, et cum eis consilium habeatis quam citius ad dominum papam redeundi. Salvum quoque conductum personae vestrae et rebus vestris pro vestro amore et curiae ratione et honore dabit per omnem terram suam, et per terram baronum suorum usque ad S. Aegidium, ibique praecipiet comiti et sorori suae, ut vos excipiant et habeant cum honore et omni securitate, donec inde transitum inveniatis. De mora autem faciendi in terra sua nullum assensum ullo modo praebere voluit; imo vero ne de hac re sibi ulterius loquerer interdixit. Nunc itaque pro conductu ad eum sicut vobis expedire cognoveritis secure mittatis. Dixit tamen mihi quosdam transitus esse, qui sunt potestatis regis Angliae. Per hoc vobis conductum non dabit, sed tantum per transitus qui sunt baronum suorum. Vale, et mihi puero vestro quae volueritis imperate.
Chapter 7 of 41