Skip to the text

IX. Epistola r. Abbatis s. Evurtii ad Ervisium abbatem s. Victoris.—Excusat se quod non venerit ad eum, commendatque illi sui monasterii negotia.

Venerabili Patri et amico praecordiali E. Dei gratia S. Victoris abbati, frater R. pauperum S. Evurtii Aurelianensis minister humilis, se totum, et si quid praeter id potest.

Ne vobis sit admirationi, dilecte Pater, quod ad vos venire moram fecerimus, si enim optatum accepissemus nuntium super negotio nostro de quo vestrae dilectioni scripsimus, unde adhuc non minima premimur angustia, alacres et festinantes occurreremus. Sed et absque ulla spe illius negotii, si nostra parvitate in aliquo egeris, non minus libenter et devote vestrae obsequimur paternitati. Sicut vobis scripsimus, etiam nunc imminente necessitatis articulo scribimus et obnoxius rogamus, quatenus totis pietatis visceribus huic nostrae necessitati compatiamini, et rem sicut vobis mandavimus effectui modis omnibus emancipare studeatis, quia debiti obligatione, quod auget quotidie usura, domus nostra gravata est. Per fratrem nostrum Bituricensem quod vobis super hoc placuerit remandate. De invaletudine vestra graviter contristamur: unde, sicut diximus, si in aliquo vobis necessarii sumus, festini occurremus. De praebenda decani S. Marcelli, quam habet Aurel., de qua vobis alias mentionem fecimus, rogamus ut, cum opportunitas occurrerit, pro nobis loquamini. Minimum enim ex ea ipse consequetur commodum. Vos autem Dei gratia magnum obtinetis gratiae locum et apud ipsum decanum, Valete.

Chapter 11 of 41