37. Dédicace de l’"hortus Pastorum"
(23 octobre 1646)
Admodum Reverendo D.D. Vincentio de Paulo, Congregationis Missionis Superiori Generali.
Ubi primum praestantissimi istius Horti flores odorem suum effudere, mira subito alacritate undique exquisitus et exceptus est, sicut et caetera ejusdem auc-
Document 37. — Hortus Pastorum par Jacques Marchant, 10è éd. par Michel Alix, Parisiis, 1651, in-4°.
toris opera (gravissimi nempe, et eruditissimi viri) quae successive in luoem edita sunt. Ea tamen nescio qua quorumdam aviditate, nec ullius connexionis hahita ratione, sed cumulatim huic Horto adjecta sunt ; velut si ad Hortum amplissimum plures alios Hortulos suis muris distinctos ac disjunctos accumules, quos quicumque videndi ac fruendi cupidus prius singulatim debeat transilire. Hos ego muros everti, sicque tot Hortulos in unum collegi, ac in regiones distinctas apertasque areolas redegi, totumve opus ordini debito rectaeque methodo restitui ; adeo ut quod cuique maxime opus est propemodum occurrat ingredienti.
Hujus vero Horti tutor et custos quis futurus esset, diu mihi non fuit inquirendum. Tu confestim occurristi, hac tutela et custodia dignissimus, eo non modo ex titulo, quod et missiones agentibus, simul ac ipsis pastoribus, opus hoc, pariter aptissime conveniat. Sicut enim hi gregi invigilantes ex ipso facile depromunt quae Christus oviculis suis, pabula sanis, remedia languentibus, subministranda praecepit ; ita etilam isti adeo studiose, ubicumque vocati, saluti animarum incumbentes, quaecumque eis necessaria sunt ex eo valeant excerpere. Etenim quid desideres quod desit ? Non enim hic de praecipuis et maxime necessariis fidei capitibus, de sacramentis, de virtutibus atque vitiis, de officiis, tum clericalis, tum pastoralis justitiae doctrina desideratur luculenta ; queis accessit additamentum pastoralium resolutionum, et praxis catechistica, velut corollarium. Verum idcirco hic Hortus tuo nomini, committendus, quia natura et voluntate sic factus sis ad bonitatem. exercitatione sic paratus ad charitatis munia, ut, si qui pastores officii sui mole laborent, statim advoles promptus auxiliator ; et, humero subjecto succedaneave opera, succumbere non sinas ; aut si qui, mente in his saeculi senescentis tenebris minus illustrata, vacillent, facem directionis et sapientiae laetus lubensque iis praetendas. Alius pietatem, religionem, prudentiam, sinceritatem, curam, laborem quem in Ecclesia praestas indefesse laudet ; ego charitatem silere non possum, cujus fervore incensus, oviculas, non tuas, si quae exerrant, aut perditas, sinu requiris ; inventas et sanatas non tibi reti, nes, sed reducis, imo humeris tuis ad suos pastores reportas ; sicque appares hoc novo genere pascendi sanandique admirabilis. His tot tantisque titulis debitum opus hoc, etsi cogitatione mea studioque jam ante dicatum, nunc iterum dico atque addico. Ratus bene mihi, atque feliciter procedere ubi benevolentia qua me soles complecti, susceperis, studio foveris, judicio testimonioque tuo comprobaris.
Datum Sancti Audoeni, decimo Calendas novembris, anno Domimi millesimo sexcentesimo quadragesimo sexto.
Tibi addictissimus.
Past. Eccl. S. Aud. de Eleemosyna,
MICH. ALIX,
Dioecesis Parisiensis
Chapter 34 of 197