Epistola XLIV. Ad Atiilliz Adbatissam Wintonlnsem
Non esse tiistandum de Wintoniensi episcopo proptes justitiam expulso.
Anselmus archiepiscopus matii reverende, et filie charissimse ATnELIZz ", abbatissze Wintoniensi, salutem et benedictionem.
Qualiter et cur dominus Willelmus electus episcopus de Anglia exeat non estopus hic scribere, quia pér multos alios hoe potestis cognoscere. Quanto autem gaudio et cum 'quanta gratiarum actione, quia hunc honorem illi facit Deus, suscipeie debetis, religio et prudentia vestra intelliget, si intente consideratis. (17) Major enim gloiia et laus est illi apud Deum et bonos homines quia spoliatur et expellitur pro justitia, quam si omnibus ?'* liviiis et omni mundana possessione ditaretur, violata justitia. Gaudeant igitur et exsultent amici ejus, quia nulla violentia, nullo timore potuit superari, nec ulla cupiditate a veritate separaii. Haec sit vestra de ejus expulsione consolatio, et ad hoc ut Deus illum corroboret et consoletur vestra quoLidiana sit oratio. Saluto et benedico filias vestras, ei meas, quantum possum. Valete.
Chapter 44 of 210