Caput II. De partitione eleemosynae
Partiuntur eleemosynam theologi in duo genera: alias enim corporales, alias spirituales esse docent; utrumque autem genus in septem quasi formas et species dividunt. Et quidem S. Thomas elegantem hujus numeri rationem reddit. Sed nos paulo fortasse brevius et planius rem eamdem exponemus.
Primum igitur omnis humana miseria, aut ad corpus, aut ad animam pertinet. Qua; pertinet ad corpus aut in vita toleratur, aut post mortem. Quie toleratur in vita, vel est carentia earum rerum, quibus omnes egent, vel est aliquorum specialis aerumna. Carentia earum rerum, quibus omnes egent, aut est interior, ut carentia cibi et potus: aut exterior, ut carentia vestium et domicilii. Atque his quatuorcorporalibusmiseriis respondent quatuor genera eleemosynae, pascere esurientem, potare sitientem, vestire nudum, excipere hospitio peregrinum.
..(Erum nae speciales duae sunt. Altera interior, morbus. Altera exterior, captivitas. Quibus respondent duo alia genera eleemosynae, visitare aegrotum, redimere captivum. Atque ad ejusmodi eleemosynas revocantur omnia similia officia, quae proximis exhibemus, sive propter internas miserias depellendas, ut dirigere caecos, sustentare claudos, regere paralyticos; sive propter externas, ut protegere viduas, ac pupillos, solvere debita pauperum, dotem providere virginibus, et citra id genus. Miseria post mortem est carentia sepulturae, cui respondet ultimum genus eleemosynae corporalis, quod est sepelire defunctos; cui possunt adjungi pompa funebris, exeeutio testamenti, et alia, qua; fieri solent ab amicis in gratiam defunctorum.
Jam vero miseria, quae pertinet ad animam, aut culpa est, aut poena: si culpa, non
potest ea simpliciter a nobis tolli, potest tamen juvari, qui in eam incidit, tribus modis. Primo, oratione ad Deum. Secundo, remissione injuria). Tertio, correptione fraterna. Si poena est, aut intellectum laedit, ut ignorantia, tum theorica, tum practica, aut affectum, ut tristitia, ac dolor: aut consuetudine cum aliis, ut morositas, id est, incommoditas et difficultas morum. Et quidem ignorantia) theoriese mederi possumus per doctrinam, practica) per consilium, tristitia; per consolationem, morositatis per patientiam. Atque hsec sunt septem genera eleemosynee spiritualis, orare pro peccatoribus, condonare injurias, corripere delinquentes, docere imperitos, consilium imprudentibus dare, consolari afflictos, tolerare alienam infirmitatem.
Neque desunt testimonia Scriptura; divina;, quibus luec omnia genera eleemosyna; vel imperantur, vel laudantur. Prima sex genera eleemosyna; corporalis habentur Matth. xxv. Septimum genus Tobise xn. Primum genus eleemosyna) spiritualis habetur Matth. v. Orate pro persequentibus, et calumniantibus vos. Secundum, Matth. vi. Si non dimiseritis hominibus peccata eorum, nec Pater vester dimittet vobis. Tertium, Matt. xviii. Si veccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum etc. Quartum, Matth. v. Qui fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno ccelorum. Quintum, ad Galat. vi. Si preoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis. Sextum, Consolamini pusillanimes, I ad Thessal. v. Septimum, supportantes invicem, ad Ephesios iv. et ad Roman. xv. Debemus nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere.
Ex his omnibus nihil est, quod ab hasreticis in controversiam revocetur, excepta sepultura, pra;sertim cum Dominus Matthau xxv. cum opera misericordia; corporalis enumeraret et commendaret, non sine ratione solum omiserit officium sepultura). Sed de hac re disseruimus 'in n. lib. de Purgatorio, extremo.
Chapter 31 of 42