Caput XIII. Quomodo sit eleemosyna facienda
Quinque potissimum conditiones bonae eleemosynae ex Scripturis et Patribus colliguntur. Prima, ut fiat intentione placendi Deo, non autem ad captandam auram popularem. Matth. vi. Cum facis eleemosynam, noli tuba canere, ctc. Et: Nesciat sinistra tua, quid faciat dextera tua. Quo loco per dexteram intelligit S. Augustinus tract. 6. in epist. Joannis, intentionem operandi propter vitam aeternam: et intentionem operandi propter honorem temporalem, intelligit per sinistram, ut sententia Domini haec sit, cum facis eleemosynam, cave ne intentio favoris humani se admisceat intentioni vitae aeternae.
Secunda, ut eleemosyna fiat prompte, et non extorqueatur precibus, nec differatur dc die in diem. Proverb. m: Ne dicasamico tuo, vade et revertere, cras enim dabo tibi, cum statim possis dare. Sic Abraham Genesis xvin. hospites rogat, ut ad se divertant, non expectat, ut ab eis rogetur, quod idem facit Loth, Genesis xix. Tobias quoque, ut in ejus historia cap. i. legitur, per singulos dies discurrebat pauperes quaerens, quibus eleemosynam faceret. Denique hoc faciendum monet S. Gregorius hom. 23. in Evangelia, explicans illud: Et coegerunt eum.
Tertia^ ut fiat hilariter; Ecclesiast. xxxv. In omni dato hilarem fac vultum tuum. II ad Corinth. ix. Non ex tristitia, crux ex necessitate, hilarem enim datorem diligit Deus. Vide S. Ambrosium lib. i. de officiis cap. 30.
Quarta, ut fiat, humiliter, et existimet, qui dat eleemosynam, non tam se dare, quam accipere beneficium. De qua re pulchre scribit sanctus Gregorius lib. xxi. Moral. cap. 14. « Multum, inquit, ad edomandam dantis superbiam valet, si cum terrena tribuit, verba sollicite Magistri coelestis penset, qui ait: Facile vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in oeterna tabernacula. Si enim eorum amicitiis eeterna tabernacula acquirimus, dantes procul dubio pensare debemus, quia patronis potius munera offerimus, quam egenis dona largimur ».
Quinta, ut abundanter fiat pro modo facultatum. Tobiae iv. Quomodo potueris, ita esto misericors; si multum tibi fuerit, abundanter tribue. Si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude. Apostolus II ad Corinth. vm. dicit, eleemosynam dandam esse ut benedictionem, non ut avaritiam. Quoniam qui parce seminat, parce et metet. S. Jo. Chrysostomus homil. 37. ad populum Antiochenum: v Non dare, inquit, sed cum copia dare, eleemosyna est ». Et ibidem addit, eos qui audiri volunt cum dicunt Deo: « Miserere mei Deus secundum magnam misericordiam tuam ». Debere etiam misereri pauperum « secundum magnam eleemosynam suam ».
Jlic tamen illud est observandum, eleemosyna; largitatem magis in eo constitui debere, ut multis aliquid, quam ut paucis multum detur. Id enim significat Scriptura, cum dicit Psalm. exi. Dispersit, dedit pauperibus.
Et Isaise lviii. Frange esurienti panem tuum. Frangere enim distribuere significat. Et I ad Cor. xiii. Si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, etc. Tobias (ut dicitur cap. i.) quotidie pergebat per omnem cognationem suam, dividebatque singulis, prout poterat, ex facultatibus suis. S. Ambrosius lib. i. de officiis cap. 30. « Non sunt, inquit, profundendae opes, sed dispensandae ». S. Hieronymus in vita Paulae Romanae: « Solent, inquit, pleraeque matronarum in paucos largitate profusa, manum a caeteris retrahere, quo Paula omnino carebat vitio. Ita enim singulis suam pecuniam dividebat, ut singulis necessarium erat, non ad luxuriam, sed ad necessitatem ».
Accedit etiam ad hoc probandum manifesta ratio; sic enim pluribus subvenitur:
plures orant pro eo, qui eleemosynam facit: et ipse facilius inanem gloriam vitat.
Caeterum per ea, qua) diximus, non excluditur, quin aliquando contra etiam fieri possit, ut si virgo matrimonio collocanda sit, vel captivus redimendus, vel sacra) sedes, aut coemeterium exstruendum. Nulla enim est in hac re certior regula, quam pia charitas cum vera prudentia, et vera prudentia cum pia charitate conjuncta. Yide S. Gregorium 3. part. Pastoralis admonit. 21. qui quod ipse egregie prsestabat opere, ut eleemosynas non minori largitate, quam prudenti charitate profunderet: idem etiam ut alii facerent, litteris ad posteritatem scriptis non minus pie, quam sapienter admonuit.
Chapter 42 of 42