Skip to the text

Caput X. Divitas non esse Christianis illicitas

Exposuimus hactenus quatuor partes disputationis de eleemosyna. Nunc, ut quintam et sextam, id est, quis facere debeat eleemosynam, et cui facienda sit, explicemus: necessarium esse duximus, paucis demonstrare, licitum esse Christianis possidere divitias. Nam cum divitis sit eleemosynas facere, pauperis recipere: si nulli possint esse in Ecclesia divites, sed omnia sint communia omnibus; nulli quoque pauperes esse poterunt. Ita fundamentum eleemosynae dandae et accipiendae nullum erit.

Igitur nemo, quod sciam, in quaestionem vocavit unquam, an jure naturae et gentium licitum esset habere proprias opes. Tametsi enim Plato in Timaeo et in lib. v. de Repub. conatus est introducere communionem omnium rerum, etiam uxorum: tamen non docuit, illicitam esse proprietatem, sed communionem utiliorem esse judicavit. Quem egregie refutavit ex ethnicis Aristoteles lib. n. Politic., ex Christianis Tertullianus in Apologet. cap. 39.

Caeterum, non defuerunt, qui lege Evangelica divitias, ac rerum proprietatem Christianis interdictas esse contenderent. Ita enim sensit quondam Julianus Apostata, teste S. Gregorio Nazianzeno orat. I. in Julianum. Ita etiam haeretici, qui Apostolici nominari volebant, teste Epiphanio haeres. 61. et Augustino haeres. 40. Ita quoque Manichaei, teste Augustino lib. i. de moribus Ecclesiae Catholicae cap. ultim. Ita denique Pelagiani, teste Augustino in epistol. 89. ad Hilarium, et 106. ad Paulinum. Et quamvis non desint argumenta huic errori, verus tamen atque exploratus est error.

Primum enim Dominus Matth. xix. petenti diviti adolescenti, quid opus facto esset ad consequendam vitam aeternam, non ait, abjice omnes divitias, sed, Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Deinde consilium perfectionis, non praeceptum necessitatis exposuit, dicens: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus etc.

Secundo, B. Petrus Actor, v. cum Ananiae dixit: Nonne manens tibi manebat, et venumdatus in tua erat potestate? Satis aperte

significavit, liberum fuisse Ananiae, quamvis Christiano, agnum suum non vendere, et pretium agri jam venumdati, non offerre Apostolis, neque in commune conferre. Ex quo intelligimus id, quod narratum Actor, iv. de primis Christianis, qui in Hierusalem habitabant, quod nemo suum aliquid diceret, sed omnia essent illis communia; non praecepti, sed consilii fuisse.

Tertio. B. Paulus in priore ad Timoth. cap. vi, de divitibus ita loquitur: Divitibus hujus saeculi praecipe non superbe sapere, facile tribuere, etc.. At certe non decipiebat Apostolus divites, et tamen non eis dicebat, renuntiate divitiis.

Quarto, Scriptura passim prohibet furta, imperat reddi debita, jubet solvi tributa, commendat eleemosynas, et laudat mutuantes: quae certe omnia manifeste clamant, a Spiritu sancto non improbari proprietatem, et rerum possessionem.

Quinto, semper in Ecclesia fuit usus collectarum, hoc est, ut Dominicis diebus in conventu Ecclesia; a divitibus colligeretur, quod pauperibus erogaretur, idque pro arbitrio, et voluntate divitum, ut notum est ex Apostolo I ad Corinth. xvi. et II ad Corinth. vili, et ix. ex Justino in Apologia ad Antoninum extrema, et ex Apologetico Tertulliani cap. 39. Quod autem in eo loco idem Tertullianus dicit, omnia indiscreta esse apud Christianos, praeter uxores, nihil aliud significat, nisi omnia facile, et libenter communicari cum caeteris, praeter uxores.

Sexto, Patres communi consensu docent, consilium esse, non praeceptum, abdicare a se proprietatem, et dominium rerum suarum. Vide praeter caeteros, Eusebium in i. lib. Demonstrat. Evangel. cap. 8. Chrysostomum hom. 8. de poenitentia, Ambrosium in lib. de viduis ultra medium, Hieronymum in epist. ad Hedibiam, quaest. 1. Augustinum in epist. 89. qu. 4. et Bedam in comment. cap. xiv. Lucae.

Postremo, accedat ratio ducta ab utilitate, vel potius necessitate divisionis rerum, ex qua proprietas orta est. Siquidem fieri non potest posita corruptione generis humani, ut pacifice, ordinate, ac diligenter res administrentur, nisi unusquisque rerum suarum curam suscipiat. Nam si omnia essent communia, multi vellent rebus melioribus uti, atque inde rixae, contentiones, et praelia

orirentur, qua; causa fuit, cur Abraham separari coactus fuerit a nepote suo Loth. Genes, xm. Item si essent omnia communia, qui essent robustiores cseteris, illi sine dubio praevalerent, minus laborarent, et plura consumerent.

Denique si essent omnia communia, vix inveniretur, qui diligentiam adhiberet in agris colendis, et rebus caeteris procurandis. Quod si non solum facultates, sed etiam uxores essent communes, periret virtus pudicitiae conjugalis; incestus plurimi inter fra" tres et sorores, parentes ac filias sequerentur; liberi denique recte institui nullo modo possent, cum nec parentes agnoscerent proprias proles, nec proles agnoscerent suos parentes, ac per hoc nulla esset providentia parentum erga filios, nulla obedientia filiorum erga parentes. Quis autem credat, legem evangelicam, quae perfectissima est, et naturam non destruit, sed exornat, de medio tollere voluisse utilitatem, quae nascitur ex divisione rerum, et incommoda, atque absurda illa adducere, quae ex communione et confusione nascuntur.

Chapter 39 of 42