Caput VII. Divino praecepto divites obligari ad ea pauperibus eroganda, quae sibi supervacanea sunt
Praeceptum esse aliquod eleemosynae faciendae capite superiore docuimus. Sed quibus ex rebus eleemosyna facienda sit, superest ut quaeramus. Ac prima quaestio est, utrum superfluas opes praecepti necessitate, divites pauperibus.erogare cogantur. Ut autem status quaestionis proprius explicetur, pauca quaedam praemittenda sunt.
Sciendum est primo, duobus modis posse dici opes supeidluas. Uno modo, si sint superfluae naturae, non tamen personae; altero modo, si superfluae sint, tam naturae, quam personae. Superfluum naturae dicitur id, sine quo vivere posset tum is, qui superfluum habere. dicitur, tum etiam familia, quam ipse alere, ac sustentare debet. Superfluum personae appellatur id, sine quo non solum vivere, et familiam alere, sed etiam statum, conditionem, ac dignitatem propriam conservare posset. Quaestio igitur de superfluo absolute, id est, quod tam naturae, quam personae superfluum est, intelligi debet.
Secundo considerandum est, necessitatem, naturae, vel personae, non esse accipiendam mathematice, sed moraliter, ac secundum
judicium pii, prudentisque Christiani. Neque enim id solum necessarium dici debet, sine quo nullo modo naturas, aut personae status conservari potest: sed etiam id, sine quo non bene conservari potest. Contra quoque non ideo debent opes necessarias, aut non superfluas judicari, quoniam non servantur otiosas, sed in vestibus, aut hortis, aut aedificiis insumuntur. Nam hasc ipsa dicuntur supervacanea, et sunt, quando non sunt necessaria naturas, vel personas. De qua re diligenter legi deberent, quas scribit S. Basilius in oratione ad divites.
Tertio addendum est, non tantum id posse dici non superfluum, sed necessarium, quo in prassenti opus habemus, sed etiam id, quo paulo post opus habebimus. Si quis enim filias habeat parvulas, non dicetur retinere superfluum, si pecunias conservet, quas pro earum dotibus necessarias erunt, quamvis in praesenti necessarias non esse videantur. Ex quo intelligimus, minus excusari posse ecclesiasticos, quam laicos, si opes supervacaneas habeant, cum ipsi ab onere uxorum, filiarum, liberi sint, et exemplo temperantias, moderationis, et omnium virtutum aliis pra;- lucore debeant.
Quamvis autem non censeatur esse superfluum id, quod paulo post necessarium erit, tamen non sunt opes conservandas propter omnes casus, qui aliquando accidere possent, sed propter eos tantum, qui probabiliter, ct quasi certo ita imminent, ut nisi nunc iis prospiciamus, postea provideri non poterit. Alioqui peccatur contra prasceptum Domini, prohibentis sollicitum esse de crastino, Matth. vi. Is enim dicitur sollicitus esse de crastino, qui hodie pro ea re sollicitus est de qua satis tempestive cras cogitare inciperet.
Quarto est observandum, convenire inter Theologos, tunc saltem praecepti necessitate superfluum esse pauperibus erogandum, quando occurrunt pauperes, qui extrema, vel gravi admodum necessitate premuntur: sed quaestionem esse de superfluis opibus, ratione superfluitatis, id est, an divites teneantur superflua erogarej quia superflua sunt, quicquid sit de necessitate extrema, vel gravi egenorum. Et quamvis non desint graves Theologi, qui contra sentiant, nos tamen tutiorem ct veriorem eam sententiam arbitramur, qute docet, superfluas opes sine
peccato retineri non posse. Quam sententiam sequitur S. Thomas in 2. 2. quaest. 56. art. 7. et quaest. 87. art. 1. ad 4. et quaest. 118. art. 4. ad 2. et Quodlibeto 0. artic. 12. et praeterea Albertus, Richardus, Paludanus, et alii in -i. Sentent. distinet. 15. Quo loco S. Thomas quaest. 2. art. 1. quaestiuncula 4. scribit, hanc esse communem Theologorum sententiam.
Probatur igitur haec sententia, primo ex divinis litteris, Matth. vi. Nemo potest duobus dominis servire. Non potestis Deo servire et mammonse. Servire mammonae nihil esse aliud docent Chrysostomus ct Hieronymus in hunc locum, nisi supervacaneas divitias congregare. Qui enim opes suas distribuit indigentibus, is non servit, sed dominatur mammonae: qui autem congregat, et custodit otiosas pecunias, aut vestes, aut alia id genus, sine dubio servit. Item Luc. m. Qui habet duas tunicas, det non habenti, et qui habet escas similiter faciat. Quo loco per duas tunicas, et duplices escas aperte superfluum indicatur. Nam ut S. Hieronymus recte explicat in epist. ad.Hedibiarn, quaest. 1. una tunica dicitur vestimentum unicuique necessarium, ct si alicui tres, aut quatuor vestes per hyemem necessariae sint, illae omnes una tunica sunt. Sed si plures forte habeat, illae dicuntur altera tunica, et ex praecepto a Joanne declarato pauperibus distribuendae sunt. Neque dicit B. Joannes, qui habet duas tunicas, det alteram frigore molienti, sed non habenti; neque est hoc consilium, sed praeceptum. Nam cum dixisset: Omnis arbor, qua non facit fructum bonum excindetur, ct in ignem mittetur, quaerentibus turbis, quid ergo faciemus? respondit: Qui habet duas tunicas etc.
Ad haec Lucae xil. dives quidam cum haberet bona plurima, cogitare coepit, ubinam ea recondere posset, dictum autem illi est: Stulte, hac nocte repetunt a te animam tuam, et qua parasti, cujus erunt? Quem locum tractans. B. Augustinus hora. 7. in lib. i., liomiliarum, scribit, divitem illum non ob aliud peccatum fuisse damnatura, nisi quia superflua retinebat. Illud enim: Stulte, hac nocte repetunt a te animam tuam, dicit, non esse simplicem reprobationem, sed damnationis judicium. Sicut etiam quod sequitur: Sic est omnis, qui sibi thesaurizat, et non est in Deum dives, nihil significat aliud, nisi sic perituros omnes, qui student augendis opibus non necessariis, cum potius studere deberent, ut divites fierent apud Deum meritis operum bonorum.
Similis locus est Luc. xvi. ubi describitur alius dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide, et cum aleret etiam canes, tamen ulceroso pauperi non miserebatur. Nam iste quoque, ut S. Augustinus monet loco notato, non alia de causa damnatus est, nisi quia superfluas opes in superfluo cultu, et deliciis insumebat, cum eas pauperibus distribuere debuisset. Neque Lazarus introducitur in extrema necessitate, sed plane talis, quales in plateis, vel ante fores divitum videmus quotidie.
Addi solet alius locus ex cap. xi. Lucse: Quod superest, date eleemosynam. Et quamvis Greeca vox, xa ivovxa significet, quae adsunt; tamen interpres recte exposuit sententiam Domini, et vertit, quod superest, id est, quod vobis adest ultra necessitatem.
Probatur secundo eadem sententia testimoniis Patrum. S. Basilius orat, in illud: Destruam horrea mea, prope finem: « At tu, inquit, nonne spoliator es, qui quse dispensanda accepisti propria reputas? est panis famelici, quem tu tenes; nudi tunica, quam in conclavi conservas: discalceati calceus, qui apud te marcescit, indigentis argentum quod possides inhumatum. Quocirca tot pauperibus injuriam facis, quot dare valeres ».
S. Jo. Chrysostomus hom. 34. ad populum Antioeh. « Numquid, inquit, grave quippiam, et onerosum a nobis requirit? necessitatem excedentia vult nos facere necessaria, et quae ne quicquam, et inutiliter reposita sunt, haec vult bene distribui, ut hinc occasione sumpta, nos coronet». Et infra disputans de superfluis: « Tuarum, inquit, rerum es, o homo, dispensator, non minus quam qui Ecclesiae bona dispensat n. Et infra: « Non ad hoc accepisti, ut |in delicias absumeres, sed ut in eleemosynam erogares. Numquid enim tua possides? res pauperum tibi sunt creditae, sive ex laboribus justis, sive ex haereditate paterna possideas ».
S. Ambrosius serm. 81. « Sed ais, inquit, quid injustum est, si cum aliena non invadam, propria diligentius servem? o impudens dictum, propria dicis? quae? ex quibus reconditis in hunc modum detulisti »? Et Tom. VI. v
infra: « Non minus est criminis, habenti tollere, quam cum possis, et abundes indigentibus denegare ».
S. Hieronymus in epist. ad Hedibiam, quaist. 1. «Si plus, inquit, habes, quam tibi ad victum, vestitumque necessarium est, illud eroga, et in illo debitricem esse te noveris ». Citatur etiam illud ex Hieronymo.
« Aliena rapere convincitur, qui ultra sibi necessaria retinere probatur ». Vide Gratianum dist. 42; can. Hospitale.
S. Augustinus in Psal. cxlvii. in illud: Confortavit seras portarum tuarum: « Superflua, inquit, diviti necessaria sunt pauperi, aliena retinet, qui ista tenet ». Item hom. 8. in lib. l. homiliarum: « Defert, inquit, tibi Deus honorem, et quasi dicit tibi, prior de communi tolle, quod sufficit necessitatibus domus tuee: quod reliquum est, da Christo ». Item tract. 50, in Joan. « Tibi, inquit, superflua sunt, sed Domini pedibus necessaria sunt ».
S. Leo serm. 5. de collectis: « Etiam terrenae, inquit, et corporeae facultates ex Dei largitate proveniunt, ut merito rationem eorum quaesiturus sit, quae non magis possidenda, quam dispensanda commisit ».
S. Gregorius 3. part. pastoralis admonit. 22. « Admonendi sunt, inquit, qui nec aliena appetunt, nec sua largiuntur, ut sciant sollicite, quod ea, de qua sumpti sunt, cunctis hominibus terra communis est, et idcirco alimenta quoque omnibus communiter profert, et idcirco incassum se innocentes putant, qui commune Dei munus sibi privatum vendicant ».
S. Bernardus in epist. 42. ad Henricum Senonensem Archiepiscopum: « Nostrum est, inquit, pauperes clamant, quod effunditis; nobis crudeliter subtrahitur, quod inaniter expenditis ».
Probatur ultimo rationibus. Prima ratio. Debet unusquisque diligere proximum sicut seipsum, ut omnes concedunt: at fieri non potest, ut quis vere diligat proximum sicut se ipsum, sine superflua quidem cum illo egente communicare velit, immo qui ejusmodi est, in utroque extremo versatur, nam non solum non diligit proximum, quantum oportet, sed etiam se ipse diligit plus quam oportet.
Secunda ratio. Qui divitias habent, quamvis re vera Domini sint opum suarum juste acquisitarum, si comparentur ad alios homines; tamen si conferantur ad Deum, non
tam Domini, quam dispensatores dici debent, ut perspicuum est ex parabola de villico iniquitatis, Luco? xvi. et ex Patribus supra citatis, et ex ipsa ratione. Nam Deus omnia creavit, et ejus providentia fiunt homines, aut divites, aut pauperes. Et Deo sine dubio rationem de divitiis suis reddituri sunt: igitur secundum voluntatem Dei divitias suas erogare debent. Non vult autem Deus, qui Pater est omnium, et qui mundum creavit in communem omnium utilitatem, ut alii sint ita divites, ut abundent superfluis, alii ita pauperes, ut careant necessariis. Sed vult alios esse divites, alios pauperes, ut illi per misericordiam, isti per patientiam in regnum coelorum ingrediantur. Quare contra Dei voluntatem agunt, et sine dubio peccant, qui superflua retinent. Atque ha?c est potissima ratio, quam sancti Pa- 'tres in suis ad populum concionibus adferre solent.
At contra nostram hanc sententiam objici potest, quod Apostolus II ad Corinth. vm. cum hortaretur ad eleemosynam, ait: Non imperans dico, sed consilium do. Et loquebatur de eleemosyna ex superfluo: In praesenti, inquit, vestra abundantia illorum inopiam suppleat.
Respondeo: vel Apostolus nomine abundantiae, non intellexit superfluum, sed id, quod commode sufficiebat Corinthiis. Nam et illi abundare dicuntur, qui commode vivunt. Vel certe si de superfluo loquebatur, non dixit, consilium do, quia non tenerentur Corinthii donare superfluum pauperibus, sed ([uia non tenebantur donare iis, qui erant in Hierusalem, ut Apostolus cupiebat, sed poterant, quod eis supererat, distribuere in cives suos Corinthios. Quamvis enim divites non possint sine peccato retinere superflua: non tamen coguntur cuicumque pauperi petenti, eleemosynam facere, sed possunt uni putius, quam alteri dare, dummodo bona fide ea dispensent, quibus, quando, quomodo prudentia et charitas docent, ut S. Thomas monet in Quodlibeto 0. art. 12. ad. 1. et 2,
Chapter 36 of 42