Caput IV
gustinus sterilem poenitentiam, qua) nomen pcenitentise non meretur, ac docet, illam poenitentiam esse necessariam, qua) parit fructus eleemosyna), et citat illud Matth. m. Facite fructus dignos pcenitentix. Itaque cum dicit, peccata eleemosynis redimi, iulolligit de eleemosynis, qua) sunt vera) poenitentiae fructus. (Juod etiam clarius docet in Enchirid. cap. 09. et 70.
Eleemosynas esse opera meritoria, cl satis-
facloria, ac multos praeterea fructus habere.
Alter error est recentium omnium haereticorum, qui tametsi eleemosynas utiles esse non negant, tamen negant eas ad merendam vitam aeternam, aut ad satisfaciendum pro peccatis, aliquam vim habere. Sed hic eorum error satis refutatus est, tum in iv. lib. ile Poenitentia, tum in v. de Justificatione, ilis igitur omissis, nos hic breviter attingemus eleemosyna) fructus, quos Catholici confitentur, qui sex numerari posse videntur.
Primum enim eleemosyna, si ab homine justo, et ex vera charitate fiat, meretur vitam aeternam, quod verbis disertis Dominus docet, cum ait Matth. xxv. Percipite regnum, quod vobis paratum est a constitutione mundi. Esurivi enim et dedistis mihi manducare etc.. klem docent S. Cyprianus in serm. de eleemosyna, et alii Patres passim.
-Neque videtur contemnendum, quod quidam observant, non sine mysterio portas tabernaculi, quod Sancta Sanctorum dicebatur, ex ligno oliva) fieri debuisse III lleg. vi. Nam per Sancta Sanctorum vitam aeternam significari, docet Apostolus ad Hebr. vi. per olivam autem significari misericordiam, passim docent Patres, ac praesertim S. Jo. Chrysostomus hom. 79. in Matthaeum, contra autem porta) inferorum ferreae describuntur in Psal. cvi. ut intelligamus per misericordiam aditum patefieri ad vitam aaternam, per inhumanitatem ad gehennam.
Secundo, eleemosyna satisfactio est pro peccatis. Id quod satis probant testimonia Scripturae et Patrum, qua) paulo ante allata sunt, videlicet in tertia objectione capitis superioris.
Tertio, auget fiduciam apud Deum, et gaudium spirituale. Quamvis enim id commune sit cum omni opere bono, tanfen praicipue convenit eleemosyna), cum per eam Deo simul, et proximo gratum praestemus obsequium, et sit opus, quod facile cognoscitur esse bonum. Tobiaeiv. Fiducia magna erit coram summo Deo eleemosyna, omnibus facientibus eam. Ad Hebr. x. Vinclis (inquit Apostolus) compassi estis, nolite itaque amittere confidentiam vestram. S. Cyprianus eleemosynam appellat u solatium grande credentium, securitatis nostra) salutare praesidium ». Similia vide apud Chrysostomum hom. 34. in Genes, et alibi.
Quarto, conciliat benevolentiam multorum, qui pro benefactoribus Deum precantur, eisque vel gratiam conversionis, vel donum perseverantia), vel incrementum gratia), et gloria), impetrant. Nam his omnibus modis intelligi potest, quod Dominus ait: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. Lue. xvi. Iluc etiam illud pertinet: Qui recipit justum, in nomine justi, mercedem justi accipiet, Matth. x. hoc est, qui justum eleemosynis suis fovet, particeps erit meritorum ipshis. Quemadmodum S. Petrus Tabitham, corporaliter mortuam, ad preces viduarum, quae ab ea eleemosynas acceperant, excitavit: ita saepe Deus, spiritualiter moutuos, excitat ad preces sanctorum pauperum, qui pro benefactoribus suis orant.
Quinto, eleemosyna dispositio est ad gratiam justificationis, si fiat ab eo, qui poenitentiam agere incipit, et ex Dei motione, et auxilio speciali. De hoc fructu loquitur Salomon Proverb. xv. Eleemosynis, et fide, delicta purgantur. Et Dominus Lue. xi. ut supra exposuimus; Date eleemosynam, et omnia munda sunt vobis. Et Luc. xix. cum dixisset Zachaeus: Ecce dimidium bonorum meorum, Domine, do pauperibus, etc., adjunxit Dominus: Ilodie salus huic clomui facta est. Denir que Actor, x. Eleemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei. Et nunc mitte Joppem, et accerse Simonem, etc.. Ex quo loco probat S. Augustinus in r. lib. de praedestinat. Sanctorum cap. 7. Cornelium per eleemosynas impetrasse a Deo gratiam fidei Christiana), et perfecta) justificationis.
Sexto, eleemosyna saepe causa est majoris
abundantia; temporalium bonorum. Id enim ut plurimum divina providentia ordinare solet, ut qui sunt eleemosynae studiosi, quo magis erogant, eo magis abundent. Id quod affirmat Sapiens Proverb. xix. cum ait: Fameratur Domino, qui miseretur pauperis. Et apertius cap. xxvm. Qui dat pauperibus, numquam egebit. Idem exemplo suo Dominus docere voluit, cum discipulis jussit, ut quinque panes, quos solos habebant, turbis egentibus apponerent. Nam turbis satiatis, pro quinque panibus duodecim 'cophinos, panibus plenos, discipuli retulerunt. Tobias quoque, qui bona sua cum pauperibus benigne communicabat, ingentes divitias brevi consecutus est. Vidua etiam Sareptana, qute modicum [farinae, et olei in usum prophetae libenter insumpsit, id a Deo obtinuit, ut farina, et oleum, longo tempore numquam ei defuerit. Exempla praeterea plurima et dignissima, quae legantur, exstant apud Gregorium Turonicum lib. v. histor. Francor. cap. 19. apud Leontium, in vita S. Joannis Eleemosynarii, et apud Sophronium in Prato spirituali cap. 185. et 201. I- dem denique S. Patres affirmant, ac praesertim S. Cyprianus in serm. de eleemosyna, et S. Basibus in orat, ad divites, explicans illud: « Destruam horrea mea, etc. ». Ubi etiam eleganti similitudine divitias comparat aquis puteorum, quae si frequenter hauriantur, semper meliores, et copiosiores scaturire solent, si vero immotae conserventur, putrescunt, atque decrescunt. •»
Chapter 33 of 42