Caput XII. Quis eleemosynam facere, et cui eleemosyna fieri debeat. i *\
Ex fundamento posito in capite decimo non difficile erit colligere quis eleemosynam facere, et cui eleemosyna fieri debeat. Siquidem cum eleemosynam facere divitum, accipere pauperum sit: id sequitur, ut illi soli possint et debeant eleemosynam facere, qui vere divites sunt, id est, qui proprietatem et dominium divitiarum habent. Qui vero proprietatem et dominium non habent, ut uxores, quae sunt in potestate virorum, filii, qui sunt in potestate parentum, servi, qui sunt in potestate dominorum, et regulares, qui sunt sub potestate praepositorum, non debent, nec possunt eleemosynas facere, nisi vel in extrema pauperum necessitate, vel ex consensu tacito, vel expresso superiorum; vel in certis aliis casibus, de quibus disserunt, qui casus conscientiae tradunt.
Quod vero attinet ad eos, quibus eleemosyna fieri debet, una solum occurrit dubitatio, utrum videlicet peccatori sit eleemosyna facienda, cum scriptum sit Ecclesiast. xn. Da bono, et ne receperis peccatorem; prohibe panes illi dare etc.. Sed facilis est responsio, nam peccatoribus, ea ratione, qua peccatores sunt, non est eleemosyna facienda; iisdem tamen, quia homines miseri sunt, facienda est; semper tamen caeteris paribus, anteponendi sunt boni malis; quando utrisque succurri non potest. Et quidem non esse peccatoribus, qua peccatores sunt, eleemosynam faciendam, probat S. Augustinus in
Psalm. cii. quia hoc nihil aliud esset, nisi diligere iniquitatem: et sicut qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet, id est, vitam aeternam, sic etiam qui recipit peccatorem in nomine peccatoris, mercedem peccatoris accipiet, id est, mortem sempiternam. Nam stipendium peccati mors est.
Peccatoribus vero, non ut peccatores, sed ut homines sunt, non esse eleemosynam denegandam, probant illa verba Salomonis Proverb. xxv. Si esurierit inimicus tuus, ciba illum. Et illa Domini Matth. v. Benefacite his, qui vos oderunt. Et Luc. vi. Omni petenti tribue. Et illa B. Pauli ad Galat. vi. Operemur bonum ad omnes. Idem sancti Patres Gregorius Nazianzenus in orat, de obitu patris sui; Chrysostomus hom. 21. in epist. ad Rom. Hieronymus in lib. advers. Vigilantium extremo, Augustinus in Psalm. cn. Et Gregorius in 3. part. Pastoralis, admonitione 21.
Anteponendos autem esse justos injustis, facile probari potest, tum quia justi sunt digniores, qui juventur; tum etiam, quia id utilius est iis, qui eleemosynam faciunt, ut copiose docet S. Hieronymus in lib. adversus Vigilantium. Monent tamen Gregorius Nazianzenus, loco notato, et Chrysostomus in oratione, quae inscribitur, ne curiose pauperes scrutemur, non oportere nimis accurate pauperes interrogare, sed simpliciter propter Christum esse illis eleemosynam faciendam.
Sed occurrunt objectiones aliquae breviter dissolvendae. Prima est, quam initio posuimus ex cap. xii. Ecclesiast. Da justo, et ne receperis peccatorem, prohibe panes illi dare. Respondeo, videtur eo loco Ecclesiasticus non loqui de eleemosyna, quae datur pauperi, sed de beneficio, quod in amicum confertur, etiamsi forte non egeat. Sic enim ait: Si bene feceris, scito cui feceris, da bono, et ne receperis peccatorem; bene fac humili, et ne dederis impio. Prohibe panes illi dare, ne in ipsis potentior te sit. Itaque prohibet Ecclesiasticus, ne benefaciamus impiis, quando non egent, quomodo multi benefaciunt histrionibus et meretricibus. Potest etiam unico verbo responderi, prohiberi eleemosynam, quae datur peccatori, ut peccator est.
Secunda objectio. Luc. xvi. Dominus ait: Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum defeceritis, recipiant vos in aeterna tabernacula. At peccatores non habent aeterna tabernacula nisi forte in gehenna. Respondeo: fortasse nomine amicorum, intelligi debent Angeli sancti, ut S. Ambrosius in hunc locum scribens, monet; eos enim amicos nobis facimus, cum eleemosynas pauperibus quibuscumque propter Deum facimus. Sed si nomine amicorum intelligantur ipsi pauperes, ut S. Hieronymus in lib. adversus Vigilantium, et S. Augustinus serm. 35. de verbis Domini, docent: Respondendum erit, moneri nos a Domino, ut potissimum eleemosynas faciamus sanctis pauperibus, atque iis praecipue, qui voluntarie sunt pauperes, id est, qui relictis omnibus secuti sunt Christum. Ipsorum enim est regnum coelorum, Matth. v. et ipsi habent thesaurum in coelo, et cum Christo judices futuri sunt in novissimo die, Matth.
Sed non ideo prohibemur peccatoribus quoque eleemosynam dare, quamvis moneamur solliciti esse, ut justis et sanctis pauperibus praecipue benefaciamus. Nam ut ait Apostolus ad Galatas vi. operari debemus bonum ad omnes, sed maxime ad domesticos fidei. Et quamvis pauperes peccatores non habeant in coelo aeterna tabernacula, neque nos possint apud Deum sua intercessione juvare; tamen eleemosyna ipsa propter Deum facta, non poterit esse inanis, dicente Ecclesiast. cap. xxix. Conclude eleemosynam in corde pauperis, et haec (videlicet eleemosyna) pro te exorabit ab omni malo.
Tertia objectio. Dominus Matth. xxv. dicit: Quamdiu fecistis uni ex fratribus meis minimis, mihi fecistis. At peccatores non possunt recte fratres Christi nominari. Respondeo: Eadem est solutio: Dominus enim laudat eos, qui piis pauperibus bona sua distribuunt, sed non reprehendit alios, qui non solum piis, sed etiam peccatoribus benefaciunt, modo propter ipsum faciant, priesertim cum Matth. v. jusserit nos imitari Patrem nostrum coelestem, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos.
Quarta objectio. Ssepe accidit, ut paupe-
res propter peccata sua inopiam patiantur: non igitur debemus eis opem ferre, ne cum Deo pugnare velle videamur.
Respondeo: Hoc argumentum proponit, et solvit S. Gregorius Nazianzenus in orat, de cura pauperum habenda. Summa responsionis hsec est, primo, non facile cognosci posse, utrum aliquis prematur inopia propter peccata sua, an propter aliam causam; cum sciamus, divitias et paupertatem bonis et malis posse esse communes.
Secundo, etiamsi certo sciremus aliquem hominem, justo Dei judicio propter sua peccata, ad extremam inopiam esse redactum; tamen non propterea non esse illi eleemosynam faciendam. Haec enim est poena satis magna, si quis cogatur, ex mendicatione vivere, quamvis mendicando inveniat unde vivat.
Tertio, si constaret velle Deum, ut aliquis fame moriatur, non tamen debere illum a nobis deseri nisi speciali mandato id ipsum Deus imperaret, cum contra generale mandatum acceperimus operaifdi bonum ad omnes. Sa;pe enim vult Deus aliquem per inediam interficere, et non vult tamen uti nostra inhumanitate ad eum interimendum. Quare si quis indigentibus ea de causa non succurreret, quod existimaret, velle Deum, ut in p<enam peccatorum fame enecarentur; is officium sibi tortoris assumeret, judice non solum id non jubente, sed etiam prohibente.
Chapter 41 of 42