Caput XI. Solvuntur objectiones
Adversus doctrinam capitis superioris multa fieri possunt argumenta, quae breviter solvenda sunt.
Primum argumentum, Matth. xix. Dominus ait, facilius esse camelum transire per foramen acus, quam divitem intrare in regnum coelorum.
Respondeo: difficile, vel etiam impossibile esse divitem intrare in regnum coelorum, nisi magna Dei gratia adjuvetur. Nam ut plurimum divites superbi sunt, voluptuarii, avari, crudeles, et nimium in ipsis divitiis confidentes. Quocirca Marci x. dicitur: Filioli, quam difficile est confidentes in pecuniis in regnum Dei introire. Facilius est camelum per foramen acus transire, etc.. Sed quoniam per gratiam Dei fieri potest, ut dives affectum inordinatum erga divitias exuat, et iis bene et sapienter utatur: ideo subjungit Dominus: Apud homines hoc impossibile est, sed non apud Deum.
Secundum argumentum, Marci x. Adolescenti, qui omnia mandata servaverat di¬
citur a Domino: Adhuc unum tibi deest, vade, ct quxeumque habes da pauperibus.
Respondeo: Adhuc unum illi deerat, non ad vitam alternam parandam, sed ad perfectionem adipiscendam. Id quod ex Evangelio Matthaei, qui pluribus verbis rem eamdem descripsit, intelligi potest. Sic enim legimus Matth. xix. Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Et paulo post: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia etc.
Tertium argumentum, Luca; xiv. Nisi quis renunciaverit omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus.
Respondeo: Praiceptum hoc Dominicum in praeparatione animi servandum est semper, re autem -ipsa, cum articulus necessitatis advenerit, ut/aut Christo, aut opibus renunciandum sit. Sic enim docent S. Augustinus, in epist. 5. ad Marcellinum, et Beda in hunc locum, et colligitur haec explicatio ex eodem loco Evangelii, ubi Dominus dicit: Qui non odit patrem et matrem, et filios, et uxorem, etc. Et tamen constat, parentes, et filios, et conjuges, nec aversandos, nec deserendos esse, nisi quando causa fidei et honoris Dei tale aliquid postulat.
Quartum argumentum, Luc. xvi. Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, etc.. Quem locum ita explicant Chrysostomus hom.IO. in priorem ad Timor. et Hieronymus in epist. ad Hedibiam, quaest. 1. ut dicant, divitias appellari mammonam iniquitatis, quia primi qui fecerunt sibi propria, quae erant communia, iniquitatem commiserint. « Necesse est » (inquit Chrysostomus) « opum initium, ac radicem ex aliqua iniquitate manasse. Unde id constat? Ex eo scilicet, quod Deus ab initio non fecit alium divitem, alium pauperem, sed eamdem omnibus humum aperuit. Quo pacto igitur cum illa communis sit, tu illius permulta jugera possides, proximus vero nec unius glebae possessione laetatur? Pater (inquies; mihi ista reliquit. Ille autem a quo ea suscepit? A majoribus scilicet. Sed necesse profecto est per successionis lineam ascendendo invenire principium. Id autem injustitia vacare non potuit». S. autem Hieronymus in epist. ad Hedibiam quaest. I. dicit, verum esse proverbium: « Omnem divitem, aut esse iniquum, aut iniqui haeredem». Et in epist. ad Algasiam quaest. 6. dicit: « Mammonam vocabulum esse Syriacum, et eo /
significari divitias quod ex iniquitate collectae sint ».
Respondeo: Cur divitiae ab iniquitate nomen acceperint, et iniquae a Domino appellentur, non ea causa est quod semper injuste possideantur, sed, vel quia valde inaequaliter possidentur, cum alii ditissimi, alii pauperrimi sint; vel quia materiam praebent multarum iniquitatum, imo incitamenta sunt ad omnes iniquitates, ut S. Ambrosius exponit in comment. cap. xvi. Lucae; vel quia injuste sibi nomen divitiarum usurpant, cum vere divitiae non sint, ut S. Augustinus docet, serm. 33. de verbis Domini. Et lib. n. quaestionum Evangelii cap. 34. quae expositio confirmatur ex verbis sequentibus: « Si in iniquo mammona fideles non fuistis, quod verum est quis credet vobis »? Ubi verum opponitur iniquo, quia divitiae corporales falso vocantur divitiae, et ideo injuste nomen divitiarum gerunt, quod proprie solis divitiis spiritualibus convenit. Yel denique quia re vera vix fieri potest, ut aliquis sine iniquitate ditescat, ut Chrysostomus et Hieronymus docent: Qui enim volunt divites /levi, incidunt in tentationes, et laqueum diaboli, et desideria multa noxia et inutilia, quee mergunt hominem in interitum et in perditionem, ut ait Apostolus in I. ad Timoth. cap. vi.
Nec tamen significant Chrysostomus et Hieronymus terree possessionem dividere et proprietatem inducere iniquuum fuisse, sed in modo divisionis indicant esse peccatum, quod aliqui multo plus terrae occupaverint quam aequum esset, et eo modo alios excluserint. Quo tendit similitudo theatri, qua utitur S. Basilius oratione in illud: « Destruam horreamea». Non enim peccatum est occupare in theatro locum unum, eumque satis commodum, sed occupare plus, loci, quam sibi necesse sit; ex quo sequitur, ut alius excludatur. Porro S. Jo. Chrysostomus in eadem homilia 12. in priorem ad Timoth. fatetur, multos esse, qui juste divitias possideant, et ponit exempla Patriarcharum, qui ditissimi simul et justissimi erant.
Quintum argumentum, S. Clemens Papa I. in epistol. 3. disertis verbis communionem omnium rerum necessariam esse docet: «Communis, inquit, vita omnibus necessaria est, et maxime his qui Deo irreprehensibili-
ter militare cupiunt. » Et infra: « Communis usus omnium, quce sunt in hoc nlundo, omnibus esse hominibus debuit, sed per iniquitatem alius dixit hoc esse suum, alius istud, et sic inter mortales facta divisio est ».
Respondeo: Possent verba citata in bonam partem accipi, ut nimirum intelligamus vitam communem esse necessariam non simpliciter ad salutem, sed ad melius et facilius Domino serviendum. Et per iniquitatem factam esse divisionem rerum, id est, occasione peccati originalis, et communis depravationis generis humani.
Caeterum non est opus in hac re multum laborare; constat enim eam epistolam aut non esse Clementis, aut ab aliquo valde corruptam ac depravatam. Primum enim initio epistolae fingitur Clemens Romanus episcopus scribere fratribus habitantibus in Hierusalem cum Jacobo. At Jacobus obiit septem annis ante Petrum, et Clemens non fuit Romanus Episcopus nisi post Petrum, ut colligitur ex lib. S. Hieronymi de viris illustribus, et ex omnibus historicis, qui res Ecclesiae conscripserunt. Deinde, laudat fictitius iste Clemens communionem uxorum, quod Nicolai potius haeresiarchae, quam S. Clementis dogma fuisse extra controversiam est. Denique, totus hic locus de communione rerum et uxorum translatus est in hanc epistolam ex lib. x. Recognit. ubi ista secundum philosophiam Platonis dicuntur a Faustiniano ethnico, et ab ipso S. Clemente refelluntur. Quis igitur credat ea ipsa nunc a S. Clemente tradi Christianis, quae ipse idem alibi ab ethnico disputata refutavit?
Sextum argumentum, S. Athanasius in vita B. Antonii, et S. Basilius in oratione ad divites, praeceptum Dominicum vocant illa verba: Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus. Et rursus idem Basilius ibidem, et Ambrosius serm. 81. et alii Patres non raro docent, divites non esse Dominos, sed dispensatores rerum suarum.
Respondeo: Athanasius et Basilius recte vocant praeceptum Dominicum illa verba: Vade, vende omnia etc. Sed intelligunt praeceptum esse conditionatum, non absolutum, id est, non omnibus datum, sed iis tantum qui cupiunt esse perfecti. Porro, qui dicunt divites non esse dominos, sed dispensatores, nihil aliud sibi volunt, nisi reddituros esse divites rationem Deo. a quo divitias aece-
petunt, ut non ipsi soluin inde viverent, sed etiam alios sustentarent.
Septimum argumentum, communio rerum in usu fuit apud Apostolos, Actor, iv. et sancti Patres miris eam laudibus efferunt, et praesertim Chrysostomus homil. 12. in I ad Timoth. et Augustinus in lib. i. de moribus Ecclesise cap. 31. et seq. Non igitur necessaria est rerum divisio, ut nos capite superiore docuimus.
Respondeo: Saepe accidit, ut unum ex se prsestet aliis, et tamen ratione alicujus circumstantiae eligi non debeat. Exempli causa, dare operam litteris per se melius est, quam artem aliquam mechanicam exercere; tamen non pauci sunt, quibus vel ob ingentem inopiam, vel ob ingenii tarditatem magis expediat artem sutoriam, quam bonas litteras discere. Sic igitur communio rerum externarum per se melior est, quam divisio: et tamen ob corruptionem generis humani perniciosa esset, si omnibus hominibus imponeretur. Nam si homines paucis indigerent, ut animantia caetera, vel terra ubique sponte produceret omnia necessaria, vel nulli essent cupidi, nulli avari, nulli pigii, ac desides, optima esset vita communis, qualis erat in statu innocentiae: sed quoniam nunc propter peccatum originis omnia sunt contraria, non expedit vitae communio, nisi paucis illis, qui serio animum abstrahunt a rebus temporalibus et paucis contenti Deo soli servire student, quales sunt Coenobitae, quos Augustinus et Chrysostomus laudant.
Octavum argumentum. Jure naturae omnia sunt communia, ut perspicuum est ex cap. I. et ix. Genes, ubi datur hominibus commune imperium in animantia, et in ea omnia quae nascuntur ex terra, et ex canon. Jus naturale, distinet. 1. non autem potuit jure gentium, quo dicitur introducta esse divisio, abrogari jus naturae: iniqua igitur fuit divisio rerum, jure gentium intro dura.
Respondeo: jure naturae sunt omnia communia, sed aliter quoad usum necessarium, aliter quoad dominium et proprietatem. Nam quoad usum necessarium sunt omnia communia positive; ita ut per nullum aliud jus possit quicumque homo prohiberi, quo minus vivat de rebus a Deo creatis. Atque hinc est quod in articulo necessitatis non dicitur, neque est fur, qui ex quocumque
loco accipit, unde vivat. At quoad proprietatem, et dominium jure naturae sunt omnia communia negative, id est, non sunt divisa jure naturae, sed tamen permissum est, ut dividerentur, si id ipsi generi humano Adderetur expediens. Quemadmodum cum paterfamilias moritur, et filios in commune relinquit haeredes, haereditas quidem est eis ex testamento communis, sed negative, non positive, et ideo nihil prohibet, quo minus eam inter se dividant, et una pars unius altera alterius efficiatur propria. Itaque divisio rerum jure gentium introducta, juri naturae nullo modo repugnat.
Chapter 40 of 42