Caput I. Quid sit eleemosyna
De eleemosyna vix ullae sunt controversiae cum haereticis nostri temporis, tamen de ipsa quoque nobis disserendum esse censuimus, ne videlicet eam a jejunio et oratione disjungeremus. Sequemur autem in hac tota disputatione vestigia sancti Thomse, et ea quae ipse docet, 'in 2. 2. quaest. 32. vel pleniora efficere conabimur, vel clariora.
Igitur de eleemosyna octo capita tractanda esse videntur. Quid sit eleemosyna. Quae sint, et quot genera eleemosynae. Quis sit ejus fructus et finis. Sitne praeceptum aliquod de eleemosyna facienda. Quibus ex rebus corporalis eleemosyna fieri debeat, ubi de male partis, de supervacaneis, de necessariis operibus disseretur. A quo sit eleemosyna facienda. Cui sit facienda. Qua ratione et modo sit facienda.
Ac ut a definitione incipiamus, eleemosyna definiri potest. « Opus quo datur aliquid indigenti ex misericordia ». Est enim eleemosyna proprie actus misericordiae, quae virtus miseriam respicit, ut eam tollat, ac per hoc relationem habet ad indigentem et miserum. Id perspicuum est primum ex nomine. Dicitur enim eleemosyna a verbo Graeco eXeiw, quod est misereor. Deinde ex Scripturis, quse per misericordiam eleemosynam describunt. Proverbior. xix. F cener at ur
Deo, qui miseretur pauperis. Et Daniel. iv. Deccatci tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum. Tertio, ex S. Augustino, qui in Enchirid. cap. 76. « Est enim, inquit, eleemosyna opus misericordia; ». Denique ex communi sensu omnium gentium. Nemo enim eleemosyna vocat id, quod datur non egenti, et omnes elemosynam vocant, quam pauperes a divitibus petunt, et quam divites pauperibus erogant.
Quamvis autem eleemosyna sit actus elicitus misericordiae, tamen imperatur a charitate, et adjuvatur a liberaUtate: Charitas enim benigna est. I ad Cor. xiu. Et qui viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo? I Joan. m.. Liberalitas autem removet avaritiam, quae ssepe impedit eleemosynam, et promptum facitad dandum, quae promptitudo facit hilarem datorem,.qualem diligit Deus. Denique S. Ambrosius, in ii. lib. de officiis, cap. 15. liberalitatis effectum eleomosynam esse docet, quoniam vix fieri potest, ut aut avarus eleemosynas faciat, aut liberalis eas non faciat.
Illud autem hoc loco non est omittendum, eleemosynam sine charitate factam, atque ut est actus solius misericordiae, quae est virtus moralis, vere proprieque eleemosynam dici posse: cum in Scripturis et Patrum libris absolute, ac simpliciter eleemosynae dicantur, quas peccatores faciunt, ut perspicuum est ex cap. iv. Danielis, ex cap. vi. Matth. ex cap. xi. Lucae, et ex Augustino in Enchirid. cap. 75. et 76. et lib. xxr. de Civit.
Dei, cap. 22. et sequentibus. Quia tamen virtutes morales sine charitate non sunt omnino perfecta) virtutes, quamvis verse virtutes esse possint, ut S. Thomas docet in 2. 2. qua)st. 23. art. 7. Ideo si eleemosyna sumatur pro actu pertecta) virtutis, sive pro actu misericordiae a charitate imperato, non dicetur eleemosynas facere, nisi materialiter, qui sine charitate eleemosynas faciet.
Chapter 30 of 42