Skip to the text

Caput III. Eleemosynas non sufficere ad salutem sine fide, spe, dilectione, poenitentia, aliisque ad

salutem praesidiis.

De fructu eleemosynae, quod erat tertium caput initio propositum, duo sunt errores contrarii. Unus quorumdam veterum, qui nimis multum eleemosynae tribuebant; alter recentiorum, qui nimis parum tribuunt. Scribit igitur S. Augustinus in libro xxi. de Civit. Dei, cap. 22. de prioribus hoc modo: « Comperi etiam quosdam putare, eos tantummodo arsuros illius aeternitate supplicii, qui pro peccatis suis facere dignas eleemosynas negligunt: juxta illud Jacobi: Judicium autem sine misericordia ei, qui non facit misericordiam. Qui ergo fecerit, inquiunt, quamvis mores in melius non mutaverit, sed inter ipsas suas eleemosynas nefarie, ac nequiter vixerit, judicium illi cum misericordia futurum est: ut aut nulla damnatione plectatur, aut post aliquod tempus, sive parvum, sive prolixum, ab illa damnatione liberetur ». Haec ille.

Quamvis autem haec sententia, quae peccatoribus sine poenitentia de hac vita migrantibus per eleemosynas aditum ad salutem aperit, non eareat argumentis in speciem magnis et difficilibus, tamen sine dubio falsa est, et Scripturae divinae manifeste repugnat. Primum enim Isaiae i. describens Dominus dispositiones ad justificationem, primo loco ponit internam conversionem: Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis, quiescite agere perverse, discite benefacere. Deinde ultimo loco collocat eleemosynam; Subvenite oppresso, judicare pupillo, defendite viduam.

Deinde Joannes Baptista, Matth. m. cum dixisset: Omnis arbor, quae non facit fructum bonum, exscindetur, et in ignem mittetur, explicat quis sit fructus bonus, dicens: Facite ergo fructus dignos poenitentiae. Ex quo loco docemur, non sufficere opera bona, qualis est eleemosynarum largitio ad placandum Deum, nisi ex vera poenitentia oriantur et hominem ex animo resipuisse testentur.

Praeterea Luc. xiii. Dominus ipse ait: Nisi poenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis. Cui sententiae simile est quod Apostolus ait

I ad Corinth. vi. Neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque, molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces, regnum Dei possidebunt. Quod idem repetit ad Galat. v. ad Ephes. v. et alibi. At si eleemosyna sine innocentia, vel poenitentia salutem adferre posset, Christi et Apostoli verba falsa esse possent.

Ac (ut alia multa praeteream) certe illud Apostoli I ad Cor. xiii. sententiam eorum qui eleemosynas plus quam oportet efferunt, non obscure refellit: Si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum, ita ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Quomodo enim charitatem habet, qui nec Deum timet, nec hominem reveretur? et qui non solum Deum et proximum offendere non veretur, sed neque animum tam sceleratum exuere, neque per veram poenitentiam Deo reconciliari satagit? Adde quod hanc sententiam accurate refellit S. Augustinus in Enchirid. cap. 76. et lib. xxi. de Civitate Dei, cap. 27. et eum secutus S. Gregorius lib. xn. Moralium, cap. 24. Sed objectiones solvendae sunt.

Prima objectio sumitur ex cap. XI. Lucae, ubi Dominus ait: Date eleemosynam, et omnia munda sunt vobis.

Respondeo: Locus evangelicus variis modis explicari solet. Aliqui docent, non commendari in his verbis eleemosynam, sed redargui Pharisaeos, qui existimabant, per eleemosynam mox expiari furta et rapinas, qt omnia omnino peccata. Quocirca verbum Graecum, Sots, non reddunt date, sed, datis. Vel si reddatur, date, dicunt, accipiendum esse ironice, non proprie. Haec sententia, quam indicat in commentario hujus loci Cardin. Cajetanus, non videtur recipienda, quoniam omnes alii interpretes, tum Latini, tum Graeci, quos paulo infra citabimus, agnoscunt hoc loco commendationem eleemosynae.*

Alia est expositio S. Augustini in Enchir. cap. 76. et serm. 30. de verbis Domini, qui docet, Christum his verbis generatim eleemosynae studium commendasse, non solum erga alios, sed etiam erga se. Et quoniam qui a se incipit secundum ordinem charitatis, is primum animae suae eleemosynam facit, eam purgando a vitiis per conversionem et poenitentiam: deinde proximos per eleemosynam, sive corporalem, sive spiritualem juvat: ideo vere dictum esse scribit Augustinus: date eleemosynam, et omnia munda sunt vobis.

Hsec explicatio veram atque utilem doctrinam continet, sed non videtur tamen propria et litterfe inhserens explicatio esse. Nam nomine eleemosyme, cum hoc nomen absolute ponitur, omnes intelligunt opus misericordia; erga alios. Deinde verba illa, qua; proxime pra;cedunt: « Yerumtamen quod superest, date eleemosynam, etc. », satis aperte indicant, locutum esse Dominum de eleemosyna, quse tit erogando pauperibus facultates. Nam etiamsi Bedain commentar, hujus loci, illud,

« quod superest », ita exponat, ac si dictum esset, de cmtero, vel quod restat agendum, tamen Graeca vox, ta evovdt, perspicue significat, facultates, quae supersunt, aut quae adsunt, ut sit sensus: Date eleemosynam de eo quod habetis, et omnia munda sunt vobis.

Tertia expositio est S. Basilii in quaestionibus brevioribus, quaest. 271. qui docet, non loqui Dominum de expiatione omnium peccatorum, sed eorum tantum, quae nascuntur ex avaritia, ut furti, rapinae, usurae et similium. Ut sensus sit, vos Pharisaei habetis cor plenum rapinis et furtis, sed, date eleemosynas ex iis facultatibus, quas habetis, et omnia vestra furta, et rapinae expiabuntur. Ubi addit Basibus, peccata per avaritiam contracta mundari pei' largam eleemosynarum largitionem, non quidem principaliter, sed ut per fructus dignos poenitentiae, causam enim principalem purgationis peccatorum esse gratiam Dei, et sanguinem Jesu Christi.

Quarta expositio, quae videtur omnium optima, est Euthymii etTheophilacti in hunc locum, et fortasse etiam Ambrosii in eumdem locum, et S. Maximi sermon. 1. de eleemosyna. Docet haec sententia, Dominum commendasse praecipue studium eleemosynae, quoniam alloquebatur Pharisaeos, quorum praecipuum vitium erat avaritia. Quemadmodum enim medicus aliquis peritus, si videat originem variorum morborum in aliquo a;groto esse repletionem, dicere poterit, adhibe inediam, et integre convalesces; quia videlicet radice principalis morbi sublata, caeteri morbi facile tolli poterunt. Sic enim Dominus dicit Pharisaeis: Date eleemosynas,

et omnia munda sunt vobis. Quoniam cum radix omnium malorum, praecipue in Pharisaeis, avaritia esset, si ea per virtutem contrariam evulsa fuisset, facile illi ad fidem et poenitentiam, ac per hoc ad plenam salutem animi pervenissent.

Secunda objectio. Dominus promisit Matth. v. misericordiam misericordibus: Beah misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Et Matth. vi. Si dimiseritis hominibus peccata, eorum, dimittet vobis Pater vester peccata vestra. Et contra, Jacobi ii. dicitur: Judicium sine misericordia ei, qui non fecerit misericordiam. Videntur igitur homines misericordes, etiamsi alioqui perdite vivant, securi de sua salute, propter apertam Domini promissionem.

Respondeo: Cum Dominus ait: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur; ostendit misericordiam esse rem Deo gratam et ingenti prsemio remunerandam: non tamen solam sufficere ad salutem. Singulae enim virtutes per se ducunt ad regnum, nisi aliunde sit impedimentum, hoc est, nisi desint aliae virtutes.

Illud: Si dimiseritis hominibus peccata eorum etc., non tam docet quid sufficiat, quam quid necessario requiratur ad peccati expiationem. Ideo enim dicitur Deus remissurus nobis peccata nostra, si nos fratribus nostris dimiserimus peccata eorum, quoniam nisi nos dimiserimus, nec nobis dimittetur, ut notat S. Augustinus in lib. xxi. de civitate Dei, cap. ult. ubi etiam monet, posse hunc totum locum referri ad peccata venialia, ideo enim dictum esse: Pater dimittet vobis, id est, vobis justis, qui patrem habetis Deum. Et, peccata vestra, id est, qualia justi habere possunt, quotidiana ac levia, quse per eleemosynam remissionis injuria; facile condonantur.

Denique S. Jacobus recte dixit: Judicium sine misericordia ei, qui non fecerit misericordiam: quoniam vel unum crimen non deletum, sufficit ad damnationem, dicente eodem Apostolo: Qui offendit in uno, factus est omnium reus. At non dixit Jacobus, misericordia sine judicio ei qui fecerit misericordiam, quia non sufficit unum opus bonum ad salutem, sicut sufficit unum crimen ad damnationem. Dixit tamen, superexaltat autem misericordia judicium, quia misericordia, qua Deus cum bonis, justis et misericordibus

utetur, ipsum judicium, quo damnabuntur immisericoixles, magis eminere faciet. Vel juxta Gnecos codices, misericordia superexaltat xa-axav/atat judicio, id est, exultat et gloriatur supra judicium, illudque vincit et superat. Et ideo judicium sine misericordia immisericordibus fiet; ne si cum misericordia fieret, cogeret ipsa misericordia judicium aliquid remittere de rigore sententia) adversus immisericordes.

Tertia objectio. Scriptura divina Tobife iv. manifeste pronunciat, non posse perire eos, qui eleemosynas faciunt. Sic enim ait: Eleemosyna ab omni peccato, et a morte Uberat, et non patitur animam ire in tenebras. Cui simile est illud Ecclesiast. m. Sicut aqua extinymt ignem, ita eleemosyna extinguit peccatum. Et confirmari potest hsec objectio testimoniis Patrum, qui eleemosynam comparant cum Baptismo, quia sicut non potest baptizatus perire, si gratiam Baptismi conservet usque in finem, sic etiam non potest misericors homo perire, qui usque ad finem in eleemosynae studio perseveret. Cyprianus in sermone de eleemosyna, explicans verba Ecclesiastici jam citata; « Hic », inquit, <i ostenditur et probatur, quia sicut lavacro aquae salutaris, gehennae ignis extinguitur, ita eleemosynis, atque operibus justis delictorum flamma sopitur ». Ambrosius sermon. 31. «Eleemosyna;», inquit, « quodammodo animarum aliud est lavacrum, sicut ait Dominus: Date eleemosynam, et omnia munda sint vobis, nisi quod salva fide dixerimus, indulgentior est eleemosyna, quam lavacrum. Lavacrum enim semel datur; et semel veniam pollicetur: eleemosynam autem quoties feceris, toties veniam promereris ». Chrysostomus homil. 2o. in Acta Apostolorum: « Non est », inquit, c< peccatum, quod non possit purgare eleemosyna, quodve non possit extinguere. Omne peccatum infra illam stat ». Leo sermon. 5. de collectis: « Eleemosyna) », inquit, « peccata delent, mortem perimunt, et poenam perpetui ignis extinguunt ».

Respondeo: Loquuntur Ecclesiasticus et Tobias de eleemosynis, quse sunt fructus poenitentia). Vere enim ejusmodi eleemosynae partim ut dispositiones ad justificationem, peccatum etiam quoad culpam, suo modo delent, dum gratiam impetrant justificationis; partim post acceptam remissionem culpae satisfaciunt pro poena temporali, et suo quo¬

dam modo peccatum extinguunt. Et eodem modo sancti Patres comparant eleemosynas ex poenitentia procedentes cum Baptismo. Sicut enim Baptismus culpam, et poenam tollit, ita ut si quis mox a Baptismo decedat, nihil sit ei periculi vel a gehenna, vel a Purgatorio. Sic etiam eleemosynae, culpa jam remissa per poenitentiam, satisfaciunt pro poena temporali. Atque ita eleemosyna conjuncta cum poenitentia est alter Baptismus, et in eo excellit, ut Ambrosius ait, quod Baptismus semel tantum, eleemosyna saepius peccata dimittit.

Objectio quarta. Dominus Matth. xxv.cap. totum examen futuri judicii circa eleemosynas constituisse videtur, non igitur damnantur, nisi qui eleemosynas non fecerunt, neque salvantur, nisi qui eas fecerunt. Quare sanctus Augustinus serm. 1. in Septuagesima, qui est 50. de tempore, inducit Christum in judicio sic loquentem: « Difficile est, ut si examinem vos; et appendam vos, et scruter diligentissime facta vestra, non inveniam unde vos damnem; sed ite in regnum: Esurivi enim, et dedistis mihi manducare etc. ».

Respondeo: In die judicii non solum de eleemosyna, sed etiam de aliis omnibus rebus, ex quibus bene, vel male meriti fuerimus, rationem Deo reddituri sumus. Alioqui non diceret Dominus Matth. xn. Omne verfntm otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent de eo rationem in die judicii. Cur autem exemplum examinis Dominus posuerit in eleemosyna, illa causa fuit, ut ex ea de rebus gravioribus judicium faceremus. Nam si damnabitur qui res suas non dederit, quid fiet de eo, qui rapuerit alienas? et coronabitur, qui res vilissimas cum pauperibus communicaverit: quo praemio dignus erit qui vitam ipsam pro Dei honore posuerit?

Ad locum sancti Augustini respondeo, non significari illis verbis, in die judicii invenienda esse peccata in hominibus justis, ob qua) damnari possint, sed ob qua>. damnari potuissent, nisi ea per dignam poenitentiam, et poenitentia) fructus, inter quos eleemosyna) sunt, delere studuissent. Sic enim explicat idem Augustinus cum subjungit: « Non ergo itis in regnum, quia non peccastis, sed quia vestra peccata eleemosynis redemistis ».

Porro S. Augustinum non loqui de eleemosynis sine poenitentia, perspicuum est ex verbis sequentibus, ubi' reprehendit S. An¬

Chapter 32 of 42