Caput IX. Quando ex male partis eleemosyna fieri possit
Restant opes male partae, de quibus etiam quaeri solet, utrum ex iis eleemosyna fieri possit, aut debeat. Sed facilis erit responsio, si illud teneamus, tria esse genera male partorum. Saepe enim ita sunt male parta, ut injustitia sit tantum ejus qui acquisivit, non ejus, qui amisit, ut cum ex furto, rapina, usura, lucrum accedit. Interdum vero injustitia communis est, tum ei, qui accepit, tum ei, qui dedit; ut cum per simoniam, vel judicii subversionem, vel patriae proditionem, aliquid acquiritur. Denique, aliquando, nec in dante, nec in accipiente injustitia est, et ideo lucrum ejusmodi non injustum, sed turpe, ac sordidum appellatur, quale est lenonum, meretricum, et histrionum.
Igitur ex rebus male partis primo modo eleemosyna fieri non potest nisi in extrema pauperum necessitate, quoniam eleemosyna ex propriis fieri debet. Res autem male partae primo illo modo alienae sunt, ac restitutioni obnoxiae. Job. iv. Ex substantia tua fac eleemosynam. Proverb. m. Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis frugum tuorum da pauperibus. Ecclesiast. xxxiv. Immolantis ex iniquo oblatio est maculata. Isa. lviii'. Frange esurienti panem tuum. S. Ambrosius lib. i. de' officiis, cap. 30. « Non probatur largitas, si quod alteri largitur, alteri quis extorqueat: si injuste quaerat, et juste dispensandum putet ». S. Augustinus senn. 35. de verbis Domini: « De justis laboribus facite eleemosynam». Et hom. 47. «De justis laboribus jussit (Deus) dari: de rapinis vero prohibuit dari ». S. Gregorius lib. vn. epistolarum epistol. 110. « Eleemosyna Redemptoris nostri oculis illa placet, quae non de illicitis rebus, et iniquitate congeritur; sed quae de rebus concessis, et bene acq i
sitis, impenditur». Vide eumdem lib. xn. Moral. cap. 24. et Theologos in 4. Sentent. dist. 15. et 16. Quod autem contra objici solet ex verbis Domini Luc. xvi. Facite vobis amicos ex mammona iniquitatis, in 11. cap. exponetur.
Jam vero ex rebus male partis secundo modo, hoc est, cum lucrum est injustum, tam ex parte dantis, quam ex pai*te accipientis, eleemosyna quidem fieri potest, ac debet, quia lucrum illud ad pauperes pertinet; cum illud neque possit retinere, qui injuste accepit, nec mereatur recipere, qui injuste dedit: tamen ea proprie non tam eleemoyna, quam restitutio dici debet, ut S. Gregorius affirmat loco citato in epistol. 110. lib. vn. ubi disserens de eleemosyna ex lucro simoniaco: «Neque enim», inquit, « eleemosyna reputanda est, si pauperibus dispensetur, quod ex illicitis rebus accipitur Et infra: « Unde etiam illud certum est, quia etsi monasteria, ac xenodochia, vel quid aliud de pecunia, qua) pro sacris ordinibus datur construatur, mercedi non proficit, etc. »
Est observandum hoc loco, simoniacum lucrum non semper pauperibus erogandum esse. Sed interdum illi Ecclesiae conferendum, in cujus injuriam simonia commissa est, de qua re vide titulum de simonia in epist. Decretalibus.
Postremo, de lucro non tam injusto, quam turpi, eleemosyna fieri potest; quamvis Ecclesia justis de causis oblationes non admittat histrionum, lenonum, meretricum, et similium personarum. Id enim facit, tum ob reverentiam rerum sacrarum; tum, ut ejusmodi homines confundantur, et resipiscant; tum, ne videatur eorum facta approbare; tum denique, ad imitationem testamenti veteris, in quo lege sancitum erat, ut non offerretur merces prostibuli in domo Domini. Deuteron. xxm. Rectissime tamen facient isti omnes, si fructus dignos poenitentia) facere cupientes, peccata sua eleemosynis redimant, et iniquitates suas misericordiis pauperum, Daniel iv.
Chapter 38 of 42