Caput VI. Esse praeceptum aliquod de eleemosyna facienda, idque ad quartum praeceptum Decalogi revocari
Praeceptum esse aliquod in divinis litteris de eleemosyna facienda, in dubium revocari non potest. Non enim in judicio damnarentur, qui eleemosynas non fecerunt, nisi praeceptum aliquod violarent, qui eleemosynas non faciunt. Damnari autem perspicuum est ex Evangelio, Matth. xxv. Deinde unum ex primariis praeceptis esse: Diliges proximum tuum sicut teipsum, notum est ex Lev. xix. Matth. xxn. etadRoman. xm. proximum autem non verbo, et lingua diligere debemus, sed opere et veritate, ut S. Joannes in epist. i, cap. 3. scribit. Quid est autem opere et veritate diligere, nisi proximo indigenti succurrere, quod fit per eleemosynae largitionem?
Quamvis autem praeceptum eleemosynae proprie ad Decalogum non pertineat, cum in Decalogo non ponantur nisi praecepta justitiae, eleemosynae autem praeceptum charitatis sit, non justitiae: tamen solent Theologi omnia praecepta moralia aliquo modo ad Decalogum revocare. Et alii quidem, in quibus est Albertus in 4. dist. 15. artic. 16. reducunt eleemosynae 'praeceptum ad illud Decalogi: Non furaberis, quoniam genus furti esse videtur, non tribuere pauperibus quod debemus.
Alii vero, in quibus est S. Thomas in 2. 2. qu. 32. artic. 5. ad 4. revocant ad praeceptum:• « Honora patrem et matrem ». Quae sententia probabilior est. Nam Apostolus I ad Timoth. iv. ait: Pietas ad omnia utilis est, promissionem habens vita?, quae nunc est et futurae. Ubi commendans opera pietatis, quibus proximis subvenimus, indicat ad illud praeceptum ejusmodi officia pertinere, quod habet promissionem vitae. In nullo autem praecepto Decalogi annexa est promissio vitae, nisi in illo: « Honora patrem et matrem, ut sis longaevus super terram ».
Deinde, praeceptum eleemosynae sine dubio est affirmativum, non negativum. Includitur enim in illo: « Diliges proximum tuum, sicut teipsum ». At in secunda tabula Deca¬
logi nullum est affirmativum praeceptum, nisi unum illud: « Honora patrem et matrem ». Caetera enim pertinent omnia ad mala, quae cavere debemus, ne proximis inferamus, et ideo negativa sunt. Quartum dumtaxat praecipit bona officia, quae proximis praestare tenemur, et affirmativum est. Itaque omnia bona, quae proximis debemus, continentur in illis verbis: « Honora patrem et matrem ». Sed ideo parentum solum mentionem fecit. Scriptura divina, quoniam ipsi in proximis primum locum tenent, et magis elucet ratio justitiae in eo, quod parenti, quam in eo quod alii cuicumque debemus.
Denique, si praeceptum eleemosynae faciendae, non ad quartum, sed ad septimum praeceptum Decalogi, quod est: « Non furaberis », revocaremus, id sequeretur, ut ad restitutionem obligandus esset, qui eleemosynam non fecisset. Quod certe a communi sententia Scholarum abhorret.
Chapter 35 of 42