Caput VIII. Non solum superflua, sed etiam necessaria interdum erogare, vel praeceptum, vel consilium est
De necessariis natilrfe, vel personae, an sit eleemosyna facienda, multa disputant Theologi, sed quoniam haec satis accjirate traduntur a multis, ac praesertim ab iis, qui casus conscientiae tractant, attingam hoc loco solum capita rerum.
Primum igitur de necessario naturae propriae non videtur eleemosyna fieri debet’e, nisi forte publica aliqua persona, ex qua salus Reipublicae pendet, in extrema necessitate versetur. Id enim exigit ordo charitatis, ut non diligamus proximum magis quam nos ipsos, nisi forte ex proximi alicujus salute, ut diximus, salus penderet Reipub. universae.
Secundo, de necessario personae, vel statui, sed superfluo naturae, eleemosyna fieri debet pauperibus necessitatem naturai patientibus. Nam et id postulat ordo charitatis, ut pluris faciamus vitam proximi nostri, quam statum et conditionem nostram.
Tertio, non semper est necesse donare, sed tunc solum, cum egenti neque perjmutuum, neque per venditionem, neque alia ratione succurri potest. Nam si quis forte uno in loco pecuniis egeat, quibus in alio abundet, satis erit ei pecunias mutuo dare: et hoc ipsum genus est eleemosyna?, juxta illud Psal. exi. Jucundus homo qui miseretur, et commodat. Et Eccles. -xxix. Foenerarc proximo tuo in tempore necessitatis illius. Ubi per vocem, foenerarc, nihil aliud nisi mutuare intelligendum est. Itaque Tobias, qui multis pauperibus plurima largiebatur, Gabelo tamen egenti, sed alioqui locupleti non donavit, sed sub chirographo pecunias mutuo dedit. Sic etiam, si absque mutuo, sola venditione, necessitati proximorum subveniri possit, id solum praestare debebimus, quemadmodum Patriarcha Joseph in sumina annona? charitate iis, qui pecunias habebant,' non donavit frumenta, sed vendidit.
Quarto, dare in eleemosynam tantum de suis rebus, ut non possit quis deinceps vivere secundum dignitatem proprii status, vitium
est, nisi velit is mutare statum, aut occurrat extrema necessitas proximi, aut gravis necessitas Reipub. Debet enim unusquisque pro conditione sua honeste vivere, et famae, atque honori suo consulere. Neque ullo modo decet, cessante necessitate (ut diximus) extrema proximorum, aut gravi Reipub. ut qui Doctoris munere fungitur, neque libros, neque vestes, neque alia convenientia proprio gradui sibi retineat: et qui militiam profitetur, arma omnia, et equos, ac caetera instrumenta bellica pauperibus tribuat. Si quis tamen statum mutare velit, et saeculo valedicens ordinem monasticum profiteri incipiat, is poterit, ac debebit juxta verbum Domini, Matth. xix. vendere omnia, et pauperibus dare.
Quamvis autem haec doctrina vera sit, et non solum a S. Thoma in 2. 2. quaest. 32. artic. G. sed etiam ab aliis theologis communiter tradi soleat: tamen quoniam proni sunt homines ad retinendum magis, quam ad largiendum, et plerumque amplificant necessitates suas, et extenuant alienas: ideo sententia ista communis restringenda videtur ex parte divitum, et dilatanda ex parte pauperum.
Itaque tunc solum vitium censeri deberet, nimis multum de rebus suis proximo largiri, quando valde magnum detrimentum pateretur personal argientis, et non occurreret proximi necessitas, nisi communis et levis. Contra autem non vitium, sed virtus existimari deberet, liberaliter sua profundere, etiam cum detrimento proprii status, quando vel gravis occurreret necessitas proximi, vel non adeo grave detrimentum persona dantis pateretur. Certe enim exempla Scripturre et Patrum id nobis apertissime persuadent. Nam vidua illa, qua) totum victum suum misit in donaria Dei, non reprehenditur, sed' laudatur a Christo, Luca) xxi et Apostolus II ad Corinth. vm. Macedones laudat, quod non solum secundum virtutem, sed etiam supra virtutem eleemosynas fecerint.
Neque repugnat huic sententia), quod in eodem loco adjungitur: Non ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio. Non enim significatur his verbis, non licere aliquid pati, ut succurratur necessitatibus aliorum, sed non debere ita fieri eleemosynam, ut is, qui accipit, fiat ditior, quam is, qui dat; et incipiat, qui pauper erat, habere superflua; qui dives erat, carere etiam necessariis. Ipse etiam R. Apostolus non sine aliquo detri¬
mento non solum personae, sed etiam naturae donabat populis id, quod jure exigere potuisset, et labore manuum se, ac suos, ut poterat, sustentabat. Actor, xx. et I ad Corinth. ix.
S. Martinus cum pauperi occurrenti dimidium chlamidis dedit, non superfluum, sed plane necessarium dedit. Nam, ut Sulpitius in ejus vita, cap. 2. scribit, nihil praeter chlamidem, qua indutus erat, habebat; jam enim reliqua in opus simile consumpserat. Quam autem id fuerit Christo gratum, testatur idem Sulpitius in eodem loco.
S. Gregorius Nazianzenus, in orat, de obitu Gregorii patris sui, parentem valde commendat, quod non tantum superflua, sed etiam quae necessaria sibi erant, pauperibus largiri solitus esset.
S. Ambrosius, cum non solum omnia sua, sed etiam Ecclesiae sacra vasa conflari, ac pauperibus dari jussisset: de hoc facto suo ita scripsit in i. lib. de officiis, cap. 28. « Hoc, inquit, maximum incentivum misericordiae, ut compatiamur alienis calamitatibus, necessitates aliorum, quantum possumus, juvemus, et plus interdum quam possumus. Melius est enim pro misericordia causas pra)- stare, vel invidiam perpeti, quam praetendere inclementiam ».
S. Hieronymus in vita Paulae Romanae refert, eam, cum esset alioqui ditissima, ita omnia pauperibus erogasse, ut ne quidem nummum filiae dereliquerit.
S. Paulinus episcopus Nota), cum omnia quae habebat, in captivorum redemptione, et egentium necessitatibus consumpsisset, ad extremum se ipse dedit in servum, ut alium quemdam a servitute liberaret. Neque hoc ejus factum reprehensum fuisse legimus, -sed egregie laudatum a S. Gregorio lib. in. Dialog. c. 1.
S. Benedictus, eodem Gregorio teste lib. ii. Dialogorumcap. 28, cum videret provinciam, in qua erat, fame graviter laborare, omnia, qua) in monasterio reperire potuit, pauperibus erogavit.
Ipse quoque S. Gregorius, cum aliquando pecunias omnes, et vestes, quas domi habebat, pauperibus dono dedisset, argenteum etiam vas, quod unum remanserat, pauperi, petenti dari jussit, dicens, malle se nihil habere. quam pauperes sine consolatione dimittere. Vide Jo. Diaconum in vitaS. Gregorii lib. i. c. 10.
S. Joannes Eleemosyna! ius, ut in ejus vit i scribit Lcontius, ita liberaliter omnia prorsus, qua) habere posset, pauperibus erogabat, ut saepe mirarentur tam effusam liberalitatem ipsi etiam qui eleemosynam accipiebant. Quibus ille respondere solitus erat: Frater, nondum pro te sanguinem fudi, sicut mandavit mihi Dominus meus Christus.
Chapter 37 of 42