Skip to the text

Caput V. Unde sumatur eleemosyna; magnitudo

Quaeri solet post enumeratos eleemosynae fructus, unde sumatur eleemosynae magnitudo. Quam quaestionem, quia facilis est, paucis absolvemus. Igitur tria sunt quae majorem eleemosynam reddunt, magnitudo rei, quae datur, promptitudo voluntatis ad dandum, et dignitas personae, quae eleemosynam facit. Nam, ceeteris paribus, semper major eleemosyna esse censetur, et Deo gratior, quo plura; vel pretiosiora dantur quia donum ipsum est absolute, et simpliciter majus. Sic etiam, caeteris paribus, semper eleemosyna major existimatur, quo ma¬

jori promptitudine, et fervore tribuitur. Siquidem in ea promptitudine includitur voluntas plura, et majora tribuendi, si facultas suppeteret. Denique, caeteris paribus, eleemosyna illa pluris a Deo fit, qua? proficiscitur ab eo, qui justior, sanctior, et ipsi Deo gratior est: Respexit enim Deus ad Abel primum, deinde ad munera ejus. Gen. iv. Verum si haec tria inter se conferantur, primum locum obtinebit fervor et promptitudo voluntatis actualis; secundum bonitas personae, sive magnitudo gratiae habitualis; postremum rerum, quae donantur, magnitudo, vel pretium.

Hinc videlicet Dominus Lucae xxi. anteposuit eleemosynam duorum minutorum viduae cujusdam egentis, ingentibus donariis divitum, quia cum illa dederit totum victum suum, sine dubio tanta promptitudine animi dedit, ut parata fuerit multo plura, et majora donare, quam divites illi fecerint, si quod dare posset, habuisset. Hinc etiam sancti Patres passim anteponunt affectum sensui.

S. Cyprianus in lib. iii. ad Quirinum cap. 2. « In opere, inquit, et eleemosynis, si per mediocritatem minus fiat, ipsa voluntas satis est ».

S. Ambrosius in lib. de viduis: « Liberalitas, inquit, non cumulo patrimonii, sed largitatis definitur affectu »'. Idem repetit in lib. i. de officiis cap. 30.

S. Jo. Chrysostomus hom. 34. ad populum Antiochen. « Eleemosyna;, inquit, magnitudo non in pecuniarum multitudine judicatur, sed in dantium promptitudine ».

S. Augustinus in Psal. cxxv. in illud: Tunc impletum est gaudio os nostrum, et lingua nostra exultatione. « Si manum, inquit, porrigas, nec in corde miserearis, nihil fecisti. Si autem in corde miserearis, etiamsi non habeas quod porrigas manus, acceptat Deus eleemosynam tuam ».

S. Leo serm. 4. de Quadragesima: « Ex affectibus, inquit, piorum benignitatis mensura taxatur ».

S. Gregoriushomil. 5. in Evangelia: (! Exteriora, inquit, nostra Domino, quamlibet parva sufficiunt. Cor namque, et non substantiam pensat ».

Chapter 34 of 42