Skip to the text

Caput III. Solvuntur objectiones contra doctrinam capitis superioris

Objectiones adversus ea, quae paulo ante docuimus, hae potissimum fieri solent.

Primum, infideles multa ci’edunt solis viribus liberi arbitrii non minus difficilia, quam sunt articuli nostrae fidei, ut continuum secari posse in infinitas partes, inter quaelibet duo puncta notata, quamvis inter se proxima, intercedere alia infinita: unam esse mentem omnium hominum, qui sunt, erunt, fuerunt, et alia id genus plura, quae phil jsophi vel omnes, vel aliqui sibi persuaserunt: cur igitur non possint etiam cre¬

ti) Rom. XI, 35: l Cor. IV, 7.

dere articulos nostrae fidei, praesertim cum hi multis miraculis comprobati sint, si res non minus arduas sine ullis miraculis crediderunt?

Secundo pagani atque haeretici saepe multos articulos nostrae fidei credunt, ut Christum esse Virginis filium, quod credunt Mahometani, et Deum esse trinum et unum quod credunt Calvinistae, aliique plurimi ex haereticis hujus temporis: at haec eorum fides non est donum Dei, neque credibile est eos per speciale Dei auxilium ista credere, cum ex eodem principio ista vera credant, quo suos errores credunt. Mahomctani siquidem, quemadmodum ob Alcorani auctoritatem credunt, Christum esse Virginis filium, sic ob ejusdem Alcorani auctoritatem credunt, Christum non esse Dei filium, nec vere Deum. Et qui nunc inter Lutheranos educantur, ut credunt ministro praedicanti, Deum esse trinum et unum, ita credunt eidem praedicanti, nullam esse arbitrii libertatem, hominem sola fide justificari, et alios id genus errores.

Tertio, non omnes facile credimus sine speciali gratia Dei vera esse, quae Livius et Salustius, aliique profani historici tradiderunt: cur non igitur poterimus eadem facilitate credere quae scripserunt historici sacri, saltem in his rebus, quae naturam non superant, quales sunt res gestae Patriarcharum ac Prophetarum?

Quarto, res quaedam falsae, quae omnem rationem excedunt, quale est paradoxum il_ ludLutheranorum, Corpus Christi semper esse ubique; et illud. Infantes dum baptizantur, actu credere, firmissime credi possunt absque ullo adjutorio Dei, ut notum est: quae igitur causa est, cur non possint credi etiam aliqua vera, sine speciali auxilio Dei, quamvis eamdem rationem excedant?

Quinto, articuli nostrae fidei tot jam miraculis, aliisque testimoniis magni ponderis confirmati sunt, ut omnium judicio credibiles censeri debeant, juxta illud Prophetae Psalm. xcii: Testimonia tua credibilia facto sunt nimis. At quod credibile est, cur sine alio auxilio credi non poterit?

Sexto, si quis ab ineunte pueritia inter Christianos educetur, etiamsi casu aliquo Baptismum non suscipiat, neque illum petat, ex consuetudine credet, quod alii credunt: quod igitur fieri potest ex consuetudine, cur

non magis fieri poterit ex electione, ab eo praesertim, qui conferat dogmata fidei cum antiquis Prophetarum oraculis et signis ac prodigiis, quibus ea singulis aetatibus confirmata fuisse constait?

Ad haec omnia facile responderi poterit, si quis observet, nos cum dicimus, sine auxilio speciali, non posse hominem credere articulos nostrae fidei, non intelligere, non posse credere ullo modo, sed non posse, ut oportet, ad hoc, ut sit actus fidei Catholicae, et initium justificationis. Non enim hanc particulam (ut oportet) sine causa in decretis suis addiderunt Concilium Arausicanum can. 25. et Tridentinum sess. 6. can. 3. Includit autem illud (ut oportet) tres conditiones. Unam, ut certo credatur, ex parte objecti, id est, tamquam a Deo revelatum, et quod nullo modo falsum esse possit. Alteram, ut firmiter credatur ex parte subjecti, id est, ut homo nihil dubitet, et malit potius mori, quam articulum fidei non credere. Tertiam, ut ex pio affectu credatur, id est, ex quadam inclinatione pia erga Deum, quia incipit homo cervicem Deo flectere, eique se subjicere ad obedientiam fidei, etiam in iis rebus, quae rationem humanam superant.

Ad primam igitur objectionem de philosophis gentilibus, Dico eos vel habere demonstrationem, ut de divisione continui, et tunc non esse rem difficilem ad credendum, nisi imperitis: vel non habere, ut de una intelligentia omnium hominum, et tunc non firmater credere: et praeterea sive demonstrationem habeant, sive non habeant, eos non credere ex pio affectu subjiciendi se Deo, sed vel quia coguntur argumentis, vel quia cedunt auctoritati doctiorum.

Ad secundam de Mahometanis et haereticis, qui aliquos Catholicae fidei articulos credunt, respondeo, eos non habere fidem certam ex parte objecti. Nam ut fides sit certa ex parte objecti, duae causae infallibiles requiruntur, causa revelans articulos, et causa proponens, aut declarans articulos revelatos. Nam si is, qui revelat, et cujus auctoritate- nitimur, falli possit, fides etiam incerta redditur- Itaque causa revelans non debet esse, nisi Deus. Et pari ratione si is, qui articulos revelatos proponit, aut declarat, errori sit obnoxius, et possit aliquid proponere tamquam a Deo revelatum, quod nere non sit a Deo revelatum, tota fides nutabit.

Jam igitur Mahometani et haeretici, existimant quidem se credere id, quod credunt, quia Deus revelaverit, sed re vera non credunt, quia Deus revelavit, sed quoniam ipsi temere volunt id credere, quod credunt, cum non habeant causam proponentem ac declarantem revelationem Dei infallibilem. Nam si quis ab haereticis petat, unde habeant Deum revelasse hunc articulum, aut illum: respondebuntex divinis litteris. At si quis urgeat, unde habeant divinas litteras hoc significare, quod ipsi dicunt, cum alii aliter Scripturas intelligant: immo etiam, unde habeant, has esse divinas litteras: nihil omnino respondere poterunt, nisi ita se judicare: judicium enim Ecclesiae, quod unum Deus innumeris signis et prodigiis, aliisque testimoniis plurimis infallibile esse declaravit, jam ipsi rejecerunt, et unusquisque ad se judicium divinae revelationi^ interpretandae revocavit. Quis autem possit, nisi valde temere credere, suum ipsius judicium de rebus divinis infallibile esse, cum hanc infpllibilitatem nulla neque divina promissione, neque humana ratione probare possit?

At Catholici fidem habent omnino certam et infallibilem, quoniam credunt id, quod credunt, quia Deus id revelavit: Deum autem revelasse credunt, quoniam Ecclesiam ita dicentem, vel declarantem audiunt, quam errare non posse non temere credunt, cum testimonia ejus ex plurimis signis et prodigiis, aliisque multis argumentis, quae in libro de notis Ecclesise numerata et explicata sunt, credibilia facta sint nimis.

Ad tertiam, de his, quae credimus Livio et Salustio, respondeo, humanas historias nos humana fide credere, ut etiam existimimus falsas esse posse; at res divinas longe alia fide credi oportere, ut videlicet existimemus coelum et terram transire posse. Verbum autem Domini transire non posse.

Ad quartam, de iis, qui res difficillimas, sed tamen falsas credunt, respondeo, non esse omnino eamdem rationem veri et falsi, sicut nec est eadem ratio boni et mali. Potest enim homo peccator ex animo, ac toto corde blasphemare Deum, non tamen potest ex animo ac toto corde laudare Deum sine speciali gratia: ita poterit figmenta sua, quamvis aliis incredibilia, ipse facile credere propter affectum erga res suas, nec tamen poterit sine speciali gratia Dei res divinas credere. Addo praeterea, ejusmodi homines,

sicut temere credunt falsa et diabolica, ita etiam temere credere vera et divina, non autem sicut diximus, ut oportet, id est, pio affectu, ut res a Deo revelatas, et quibus falsum subesse nulla ratione possit.

Ad quintam respondeo, res credibiles sine alia gratia, credi posse, sed humana fide, non divina, argumenta enim, quae articulos fidei nostrae credibiles faciunt, non talia sunt, ut fidejn omnino indubitatam reddant, nisi mens divinitus adjuvetur.

Ad sextam facilis est responsio. Nam aut puer inter Christianos natus atque educatus, ubi adoleverit, existimabit Se esse baptizatum, vel sciet non esse baptizatum. Si baptizatum se esse credat, probabile erit, eum fidem divinitus infusam habere. Siquidem approbatio baptismi, quem quis se accepisse, atque habere censet, par est voto baptismi, et ad salutem aeternam perducere potest. De qua re extat rescriptum Pontificium capite: Apostolicam, de presbyter, non baptiz. Si vero sciat, se non esse baptizatum, et tamen baptismum non postulet, is sine dubio non habet fidem, nisi forte humanam, vel potius nec humanam. Quomodo enim fieri potest, ut aliquis certo credat, sine baptismo se in aeternum periturum, et tamen baptismum, rem videlicet factu facillimam, non postulet, neque cupiat? Neque verisimile est, posse aliquem esse inter Christianos institutum, et qui noverit fidem Christianorum, qui tamen de baptismo nihil unquam audierit, cum inter rudimenta fidei fiat mentio baptismi, et quotidie in Ecclesia recens nati baptizentur infantes.

Chapter 52 of 63