Skip to the text

Caput XI. Probatur Ubertas arbitrii in operibus ' pietatis ex traditione Patrum

Accedat nunc adrem eamdem comprobandam traditio veteris Ecclesiae. Et quidem Joannes Calvinus in lib. Instit. cap. iii. §. 11. fatetur, nostram sententiam a multis jam saeculis in Ecclesia tradi, credique coepisse* «Ac voluntatem, inquit, movet Deus, non qualiter multis saeculis traditum, et creditum est, ut nostrae sit electionis, motioni Dei obtemperare, aut refragari etc. » Ista autem multa saecula intelligit, ut minimum spatium annorum supra mille et centum. Namstatim subjungit: « Illud ergo a Chrysostomo toties repetitum repudiari necesse est, Quem trahit, volentem trahit etc. » Chrysostomus autem ante annos mille et centum floruit. Itaque, vel adversario teste, sententia nostra non est a Scholasticis Theologis introducta, sed in veteri, et vera Christi Ecclesia celebrata, quod unum argumentum prudentibus hominibus satisfacere debuisset.

Quid, quod non solum ab annis mille et centum, sed etiam mille et quadringentis atque adeo ab initio Ecclesiae eadem haec i

sententia doceri, ac recipi coepit? Nam S. Ignatius in epist. ad Magnesianos, quem locum libro superiore citavimus, non solum in moralibus, sed etiam in piis et sanctis operibus liberum arbitrium agnoscit, cum ait:

« Si quis pietati studet, Dei homo est, si im* pie agat, diaboli est, non id factus per naturam, sed per animi arbitrium. »

Et clarius S. Irenaeus lib. iv. cap. 72. sic loquitur: « Non tantum in operibus, sed etiamin fide liberum, et suae potestatis arbitrium homini servavit Dominus, dicens, secundum fidem tuam fiat tibi. Propriam fidem hominis ostendens, quoniam suam habet sententiam. Et propterea is, qui credit ei, habet vitam aeternam, et qui non credit filio, ira Dei manet super eum ».

Itera S. Cyprianus lib. iii. ad Quirinum, hoc argumentum praefixit capiti 52. credendi, et non credendi libertatemin arbitrio positam. Idem lib. vi. epist. 3. citans illud Joan. vi. Vultis et vos abire? « Servat, inquit, Domidus legem, qua homo libertati suae relictus, et arbitrio proprio constitutus, sibimet ipse mortem appetit, vel salutem. »

S. Hilarius lib. i. de Trinitate: « Esse, inquit, filios Dei, non necessitatem esse voluit, sed potestatem. »

S. Hieronymus in comment. ad cap. v. Matth.: « Ergo, inquit, non est natura filius, sed arbitrio suo ».

S. Ambrosius de operibus pietatis loquitur, cum ait lib. ii. in Luc. cap. 42: «Vides, quia ubique Domini virtus studiis cooperatur humanis? »

S. Joan. Chrysostomus hom. 19. in Genes, de justificatione, disserens: « Necessitatem, inquit, non imponit, sed congruis remediis appositis totum in aegroti sententia jacere permittit. »

S. Ccelestinus Papa in epist. ad Gall. cap. 12: «Nec otiosa, inquit, in nobis esse patitur, quae exercenda, non negligenda donavit, ut et nos cooperatores simus gratia; Dei. n

S. Augustinus in singulis tomis operum suorum hanc veritatem elocet. Tomo primo, lib. i. Retract. cap. 22: « Nisi quisquam voluntatem mutaverit, bonum operari non potest. Quod in nostra potestate esse positum, alio loco Dominus docet, ubi ait, aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum, aut facite arborem malam, et fructum ejus malum, quod non est contra gratiam Dei, quam praedicamus. In potestate quippe ho¬

minis est, mutare voluntatem. Sed ea potestas nulla est, nisi detur a Deo, de quo dictum est: Dedit eis potestatem filios Dei fieri. Cum enim hoc sit in potestate, quod cum volumus, facimus, nihil tam in potestate, quam nostra voluntas est, sed preeparatur voluntas a Domino. Eo modo ergo dat potestatem. » Itaque ex sententia B. Augustini, voluntas praeparata per gratiam praevenientem, in potestate sua habet stare, vel cadere, Deum sequi vocantem, vel eidem pro arbitrio refragari. Atqui hoc ipsum est, quod Calvinus falsum esse contendit.

Tomo secundo, in epist. 89. qua;st. 2:

« Liberum arbitrium non ideo tollitur, quia juvatur, sed ideo juvatur quia non tollitur.» Et in epist. 106: « Proinde in iis, qui per electionem 'gratia; salvi fiunt, adjutor Deus operatur, et velle, et operari. » Observa hoc loco, Deum dici adjutorem, etiam dum operatur in nobis velle. Hinc enim sequitur, ut in ipso etiam actu volendi, id est, in ipsa conversione prima liberi simus. Nam (ut paulo ante ex eodem Augustino citavimus) « Liberum arbitrium non tollitur, quia juvatur, sed ideo juvatur, quia non tollitur. » Rursus in eadem epist. 106: « Gratia meretur augeri, ut aucta mereatur et perfici, comitante non ducente; pedissequa, non praevia voluntate. » At non dicitur comes homini baculus, quo innititur, aut jumentum, quo vehitur, sed alter homo, qui libere cum illo ambulat, aut eum sequitur praeeuntem. Hunc locum, cum non posset Calvinus corrumpere, maluit reprehendere, quam recipere, ut videre est in lib. iv. Institut. cap. 3. §. 7.

Tomo tertio, in lib. de spiritu et littera ad Marcellinum cap. 34. « Consentire vocationi, aut non consentire, propriae voluntatis est. » Piget refellere hoc loco nugas Kemnitianas: « Augustinus, inquit, dicit, consentire et dissentire proprie, adverbialiter, esse voluntatis, sicut dicimus, intelligere proprium esse mentis, velle voluntatis. Illa sententia pofctea ita depravata est. Consentire in spiritualibus propria; esse voluntatis, hoc est, ex propriis viribus. » At quis nostrum -exponit, propina; voluntatis, id est, ex propriis viribus? non hoc dicimus, sed, consentire, ad voluntatem pertinere docemus, posteaquam praeventa est a Domino, et sic accepit consentiendi potestatem. Deinde quis dedit Kemnitio facultatem commutandi noipina in adverbia? nam in omnibus codicibus^ legitur, propria; non « proprie. »

Denique sive propria;, sive proprie, legas, quis non videt, tribui hoc loco ipsi voluntati potestatem eligendi inter contraria, id est, liberum arbitrium proprie dictum, si legantur, quae paulo ante praecedunt? Nam opponit Augustinus consensum voluntatis nostrae vocationi divinae, ac dicit, vocationem non esse in nostra potestate, sed consensionem esse nostrae voluntatis; ubi ipsa antithesis cogit, ut intelligamus consensum esse in potestate nostrae voluntatis: « Attendat, inquit, pt videat, non ideo tantum istam voluntatem (credendi videlicet) divino muneri tribuendam, quia ex libero arbitrio est (nota, Kemniti, voluntatem credendi ex libero arbitrio esse} quod nobis naturaliter concreatum est; verum etiam quod visorum suasionibus agit Deus, ut velimus, et ut credamus: sive extrinsecus per Evangelicas exhortationes, ubi et mandata legis aliquid agunt, si ad hoc admonent hominem infirmitatis sua;, ut ad gratiam justificantem credendo confugiat; sive intrinsecus, ubi nemo habet in potestate quid ei veniat in mentem: sed consentire, vel dissentire, proprie voluntatis est. » Quid facit, Kemniti, illa particula adversativa, « Sed », nonne indicat, neminem habere in potestate, quid ei veniat in mentem, dum per gratiam praevenientem praeparatur voluntas a Domino; tamen post eam praeparationem habere plane in potestate, ut consentiat, vel dissentiat?

At, inquiunt, retractavit hunc locum Augustinus in lib. de praedest. Sanctor, cap. 3. ubi fatetur, in suis libris contineri errorem illorum, qui docent, praedicationi Evangelicae nostrum esse proprium consentire. At in eo lib. loquitur de iis, qui docent, praedicationi Evangelicae nostrum esse proprium consentire ex solis viribus naturae, sine ulla praeveniente gratia; quem errorem continent Augustini libri scripti ut (ipse ibidem testatur) ante suum Episcopatum, hic autem liber de spiritu et littera, scriptus fuit ab Augustino jam Episcopo, et post haeresim Pelagianam exortam. Sed nimis multa de hoc loco.

Tomo quarto, item lib. i. ad Simplic. quaest. 2. « Ut velimus, inquit, et suum esse voluit, et nostrum, suum vocando, nostrum sequendo. Quid apertius dici potuit? »

Tomo quinto, item lib. v. deCiv. Dei, cap. 10. « Si necessitas nostra, illa dicenda est, quae non est in nostra potestate, manifestum est, voluntates nostras, quibus recte, vel

perperam vivitur sub tali necessitate non esse. Multa enim facimus, quae si nollemus, non utique faceremus, quo primitus pertinet ipsum velle. Nam si voludaus, est; si nolumus, non est. »

Tomo sexto, lib. n. Actor, contra Felicem Manichaeum cap. 4. « Cum ergo dicit (Dominus) aut hoc facite, aut illud, potestatem indicat, non naturam. Nemo enim, nisi Deus, facere arbores potest. Sed habet unusquisque in voluntate, aut eligere quae bona sunt, et esse arbor bona, aut eligere quae mala sunt, et esse arbor mala. »

Tomo septimo, lib. 2. de peccator, mer. et remiss. cap. 5. « Conversos, inquit, Deus adjuvat, aversos deserit, sed etiam ut convertamur, ipse adjuvat. » Nota, in ipsa etiam conversione nos adjuvari, ac per hoc etiam tunc habere liberum arbitrium, contra Kemnitium, qui gratiam adjuvantem non agnoscit, nisi in operibus, quse fiunt post justificationem. » Et infra: « Non ideo, inquit, de hac re, solis votis agendum est, ut non subinferatur ad bene vivendum nostra; efficacia voluntatis. Adjutor enim Deus dicitur, nec adjuvari potest, nisi qui sponte aliquid conatur. » Et cap. 18: « Quod ad Deum nos convertimus, nisi ipso excitante, atque adjuvanto, non possumus. »

Item lib. de natura et gratia cap. 32. loquens de justificatione: « Ubi quidem, inquit, operamur et nos, sed illo operante cooperamur, quia misericordia ejus prrevenit nos. »

Item lib. de pra;destinat. Sanctor, cap. 3: (i Utrumque, inquit, nostrum est (velle scilicet credere et amare) propter arbitrium voluntatis, et utrumque datum est perspiritum fidei et charitatis. » Et cap. 5. « Non quia credere, vel non credere, non est in arbitrio voluntatis, sed in electis pra;paratur voluntas a Domino. » Hic certe videmus, quam longe aberrent a vero, qui sentiunt, in hoc libro retractatum esse, quod scriptum fuerat in libro de spiritu et littera, consentire et dissentire propriee voluntatis esse. An non apertius est credere, et non credere esse in arbitrio voluntatis, quam consentire, et non consentire esse proprise voluntatis?

Item in lib. de gratia et libero arbitrio cap. 15. « Ne autem putetur, nihil ibi facere homines per liberum arbitrium, ideo in Psalmo dicitur: Nolite obdurare corda vestra. Et per Ezechielem: Projicite a vobis omnes impietates vestras. » Yides in ipsa prima conversione locum suum habere liberum arbitrium?

Item in lib. de gratia Christi cap. 14: « Quis non videat,’ venire quemquam, aut non venire, arbitrio voluntatis? Sed hoc arbitrium potest esse solum, si non venit; non autem potest esse, nisi adjutum, si venit. » Et hic habes gratiam adjuvantem ad initium fidei.

Libro ii. contra duas epistolas Pelagianorum cap. 8. « Homo praeparat cor. non tamen sine adjutorio Dei, qui tangit cor. » Et infra: « Quamvis nisi adjuvante illo, sine quo nihil possumus facere, os non possimus aperire, tamen nos aperimus illius adjutorio, et opere nostro. Nam quid est praeparare cor, et os aperire, nisi voluntatem praeparare? » Quid manifestius Calvinus, Kemnitiusque desiderent, omnino non video.

Tomo octavo, tractatu in titulum Psal. exxi. prope finem: « Non erat, inquit, in potestate tua, ut non nascereris ex Adam; est in potestate tua, ut credas in Christum.»

Tomo uomo, tract. 72 in Joan. « Credenti in eum, qui justificat impium, deputatur ejus fides ad justitiam. In hoc opere facimus opera Christi, quia et ipsum credere in Christum est opus Christi. Hoc operatur in nobis, non tamen sine nobis. » Et infra: « Operanti in se Christo, cooperatur homo salutem aeternam, ac justificationem suam». Cooperamur igitur Deo non solum, ut adversarii volunt, post justificationem, sed etiam in ipsa justificatione et initio fidei.

Denique tomo decimo, serm. 13. de verbis Apostoli, post medium: « Videtis, inquit, quia nec ipsa conversio est sine adjutorio Dei. » Et infra: « Totum ex Deo, non tamen quasi dormientes, non quasi ut non cone-

mur, non quasi ut non velimus. Sine voluntate tua non erit in te justitia Dei; qui fecit te sine te, non te justificat sine te. »

S. Prosper, sectator Augustini ardentissi-

mus, ac defensor acerrimus, in n. lib. de vocatione gentium, cap. 12: «Multis, inquit, qui jam judicio rationis utuntur, ideo liberum est discedere, ut non discessisse sit prtemium, et ut quod non potest, nisi cooperante spiritu Dei fieri, eorum meritis deputetur, quorum id potuit voluntate non fieri. » Potest igitur non cooperari Deo in se operanti homo, si velit, et ideo bene facit, et meretur cooperando, quia poterat non cooperari.

Idem in eodem lib. cap. 26. « Gratia qui¬

dem Dei in omnibus justificationibus principaliter praeeminet suadendo exhortationibus, monendo exemplis, terrendo periculis, incitando miraculis, dando intellectum, inspirando consilium, corque ipsum illuminando, et fidei affectionibus imbuendo: sed etiam voluntas hominis subjungitur ei, atque conjungitur, quai ad hoc praedictis est excitata praesidiis, ut divino in se cooperetur operi, et incipiat exercere ad meritum, quod superno semine concepit ad studium, de sua habens mutabilitate, si deficit, de gratiae opitulatione, si proficit. Quae opitulatio per innumeros modos, sive occultos, sive manifestos omnibus adhibetur, et quod a multis refutatur, ipsorum est nequitiae: Quod autem a multis suscipitur, et gratiae est divinae, et voluntatis humanae ».

Vide etiam caput 28. in quo toto probat, posse eos, qui per gratiam Dei in Christum credunt, non credere, et eos, qui perseverant, a Deo recedere, et tandem ita concludit: « Igitur sicut qui crediderunt, juvantur ut in fide maneant, sic et qui nondum crediderunt, juvantur, ut credant. Et sicut illi in sua habent potestate, ut exeant, ita et isti in sua habent potestate, ne veniant. »

His testimoniis sanctorum Patrum, consonum est, quod Concilium Arausicanum canon. ult. declarat liberum arbitrium ita inclinatum et attenuatum esse per lapsum primi hominis, ut nemo credere in Deum, aut diligere Deum possit, nisi gratia eum, et misericordia divina praeveniat. Ubi vides liberum arbitrium in actione credendi, et diligendi attenuatum quidem esse, non tamen extinctum; ac per hoc operari posse opera pietatis, si adjuvetur a gratia.

Idem decretum renovat ac repetit Concilium Valentinum cap. 6. quod Concilium in Gallia, tempore Lotharii celebratum est. Concilium item Toletanum IV. cap. 35. sententiam eamdem his verbis expressit: « Sicut homo propria arbitrii voluntate serpenti obediens periit: sic vocante se gratia Dei, propria mentis conversione* quisque credendo salvatur ». Ubi notanda est comparatio libertatis in primo homine ad peccandum, cum libertate filiorum ejus ad conversionem et fidem, gratia Dei pra;veniente. Id enim comparatio postulat, ut sicut verum fuit liberum arbitrium, quo primus homo post diabolicam suasionem peccavit, ita verum sit liberum arbitrium quo posteri ejus, post vocationem divinam, convertuntur et credunt. Similia denique nostris temporibus sanxit Synodus Tridentina sess. 7. cap. 5. et can. 4.

Chapter 59 of 63