Caput IX. Proponitur sententia hsereticorum de libertate arbitrii in iis, quse pertinent ad salutem
Sequitur quaestio postrema, sitne homo post lapsum primi hominis vere liberi arbitrii in iis rebus, quae pertinent ad salutem, ut quamvis nihil possit sine auxilio gratiae, tamen per gratiam praevenientem excitatus, et a Deo adjutus, ita valeat operari, ut possit etiam non operari.
Hic primum se offert crassus Lutheri error, quem etiam Lutherani postea erubuerunt. Haec enim sunt ejus verba, ex digressione quadam libri, qui inscribitur, Operationes in Psalmos: « Error est, quod liberum arbitrium habeat aliquam activitatem in bono opere, quando de interno opere loquimur. Velle enim illud, quod credere, sperare, diligere jam diximus, motus, raptus, ductus verbi Dei, ct quaedam continua purgatio, et renovatio mentis et sensus, de die in diem, in agnitionem Dei, licet non semper aeque intensa sit illa passio, tamen semper est passio. Ecce (inquit Hierem. cap. 18.) sicut lutum in manu figuli, ita et domus Israel in manu mea. Quid, obsecro, activitatis habet lutum, quando figulus formam ei affingit? nonne mera passio ibi cernitur? »
Haec certe sententia absurdissima est. Nam velle est actus immanens et vitalis, sicut intelligere et videre. Proinde principium activum ejus actus, debet esse ipsa voluntas. Neque est opus alia refutatione, tum, quod similem sententiam satis copiose refutaverimus in lib. m. de gratia et libero arbitrio cap. 10. tum, quod ipsi etiam Lutherani, Lutheri verba potius in alium sensum detorquere, quam defendere maluerint. Certe Kemnitius in Examine Concilii Tridentini, prope finem censura!, in sextam sessionem, dicit, dandam esse Luthero veniam, quod in primordiis conversionis sua!, adhuc retineret phrases Scholasticorum, quibus longo tempore assueverat, quamvis in re nihil erraverit: cum per id, quod scripsit, voluntatem solum passive concurrere ad ejusmodi actiones, nihil aliud significare voluerit, nisi non libere concurrere.
Sed miror imprudentiam, sive impudentiam Kemnitii. Nam si Lutherus Scholasticorum phrasim, in ea digressione retinuit, sine dubio per illa verba, « passive concurrere », non intellexit, non libere concurrere, sed non esse causam activam, sed solum receptivam illius actionis. Nulli enim sunt, qui magis studeant proprietati, et (ut ipsi loquuntur) formalitati verborum, quam Scholastici.
Deinde Lutherus duobus exemplis ita suam ipse sententiam explicat, ut nullus dubitationi relinquatur locus. Adfert enim primo similitudinem luti, in quo (ut ipse' notat) nulla est activitas. Deinde adducit similitudinem gladii, qui dum manu alicujus agitur, ad motum suum non concurrit, nisi
passive, quamvis ad sciendcndum ligna, vel qiuecumque alia, active concurrat. Qua similitudine significare voluit humanam voluntatem non concurrere, nisi passive, ad motum suum, id est, ad volendum, tametsi active concurrat ad opera externa, quse ex imperio voluntatis fiunt, qualia sunt, ambulare, loqui, manducare, bibere, aliaque id genus.
Denique ipse Kemnitius (ut ejus stultitiam admireris) explicat in eodem loco, quid sit passive concurrere, juxta phrases Scholasticorum, ac dicit, esse, cum subjectum nihil agit in motu, vel forma, quam recipit, sed tantum patitur. At si istud est passive concurrere, secundum phrasim Scholasticorum, et Lutherus phrasim Scholasticorum retinuit, cum scripsit, voluntatem tantum passive concurrere in actionibus bonis: igitur in ea sententia Lutherus fuit, ut existimaret, voluntatem nihil agere in actionibus bonis, sed tantum pati, cur 'igitur eum Kemnitius excusare conatur?
Hac igitur sententia omissa, Calvinus et Kemnitius duo docent, primo, voluntatem nostram nihil omnino boni spiritualis, ct salutaris, efficere posse, sine auxilio gratia! Dei. Atque in hac re recte sentiunt, sed non recte contrariam sententiam Catholicis attribuunt. Scribit enim Calvinus lib. ii. Instit. c.2. §. 27. et Kemnitius in Exam. 6. sess. Concilii Trident. communem Scholasticorum sententiam esse, ante gratiam praiccdere in homine quaidam bona desideria, quamvis debilia. Sed haic non Scholasticorum, sed Cassiani et Fausti sententia fuit, quam S. Thomas et S. Bonaventura, Gregorius Ariminensis, Joannos Capreolus, et alii Doctores Scholastici repudiant ac refellunt. Et tamen Calvinus et Kemnitius multum laborant in ea re nobis probanda, quam nos ipsi non solum ex Scripturis, sed etiam ex Pontificum rescriptis, ct Conciliorum decretis copiose probamus.
Secundo docent, voluntatem nostram in bonis pietatis operibus sic agi a Deo, ut non possit non agere, et quamvis ipsa quoque concurrat active, quoniam ipsa est, qua! actionem producit, tamen concurrere ut merum instrumentum Dei naturale, non ut causam liberam, et dominam sui actus. Ex quo colligunt, non proprie dici, voluntatem nostram cooperari Deo, vel adjuvari a Deo: quemadmodum non recte dicitur calamus cooperari manui, vel juvare manum ad scribendum, sed solum agi, ac moveri a manu, quamvis revera ipse litteras pingat.
Sed verba ipsa Calvini audiamus lib. ii. fnst. cap. iii. §. vii. sic ait: « Sed erunt, qui concedent voluntatem a bono, suopte ingenio adversam, sola Domini virtute converti, sic tamen, ut praeparata suas deinde in agendo partes habeat ». Et infra: « Sed hoc perperam homini tribuitur, quod gratiae praevenienti pedissequa voluntate obsequatur». Et § 11. « Ac voluntatem, inquit, movet, non qualiter multis saeculis traditum est et creditum, ut nostrae postea sit electionis motioni aut obtemperare, aut refragari, sed illam efficaciter efficiendo ». Similia scribit in lib. iii et vi adversus Pighium, et in Antidoto Concilii sess. vi cui subscribit Kemnitius in Examine ejusdem Concilii, eamdem sextam sessionem reprehendens.
Chapter 57 of 63