Skip to the text

Caput VII. i\ o u posse sine auxilio gratix diligi Deum

Tertia restat sententia de dilectione Dei, quae priusquam probetur, paucis explicanda est. Siquidem multiplex esse potest dilectionis acceptio, ac per hoc etiam multiplex quaestio.

Primum, accipi posset dilectio Dei vel pro actione voluntatis, vel pro quadam propensione ad Deum, ut finem ultimum et summum bonum, et de hac posteriore non quaerimus hoc loco, sed tantum de priore. Nam pro comperto haberi existimamus, naturam voluntatis propensam esse ad bonum, ac per hoc ad Deum, ad quem facti sumus, fecit enim nos Deus ad se, et ideo inquietum est cor nostrum, donec requiescamus in ipso, ut S. Augustinus loquitur lib. i. Confes sion. cap. 4.

Secundo, dilectio, quae est actus voluntatis accipi potest, vel pro dilectione Dei, ut is est a actor naturae, vel pro dilectione ejusdem, ut est donator felicitatis aeternae. Et hoc modo posteriox^e concedunt omnes Theologi, non posse diligi Deum sine gratia Dei, et fide praecedente; neque nos de hac re dubitamus.

Tertio, dilectio Dei, sive ut auctor bonorum naturalium, sive etiam supernaturalium, alia est perfecta, alia imperfecta: idque tribus modis. Alia enim est perfecta, quoniam est dilectio Dei super omnia, quae videlicet Deum rebus omnibus anteponit. Alia imperfecta, quoniam afficitur quidem erga Deum, sed nondum illum rebus caeteris praefert.

Rursus alia est perfecta, quia non solum Deum rebus omnibus praefert, sed majore ardore ac vehementia in illum afficitur, quam in ullam rem creatam, quae dici solet dilectio super omnia, tam appretiative, quam intensive. Alia est imperfecta, quoniam aestimat quidem super omnia Deum, et mallet caetera omnia potius, quam illum perdere, ta-

men non ita vehementer, quod attinet ad intensionem, afficitur in Deum, ac in res creatas.

Alia denique est perfecta, quoniam non modo Deum super omnia diligit, unico aliquo actu voluntatis, dum eum cogitat summum esse, atque infinitum bonum, sed etiam perseverat in dilectione usque ad impletionem omnium mandatorum, quae dicitur dilectio super omnia, quoad affectum et effectum. Alia est imperfecta, quoniam afficitur quidem in Deum super omnia, dum eum cogitat summum esse bonum, et nulla occurrit tentationis occasio, tamen occurrente objecto aliquo alliciente, facile deficit et extinguitur.

Nos igitur sententiam illam tertiam in ipso titulo capitis annotatam, ita intelligimus, ut existimemus, non posse Deum sine ope ipsius diligi, neque ut auctorem naturae, neque ut largitorem gratiae et gloriae: neque perfecte, neque imperfecte ullo modo: atque hanc non dubitamus sententiam esse S. Augustini, imo etiam Scripturarum et Conciliorum, quicquid aliqui minus considerate in hac parte scripserint.

Primum igitur, Scriptura divina passim testatur, dilectionem esse donum Dei. Rom. v: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum, qui datus est nobis (d). I Joan. iv: Charitas ex Deo est. Ephes. vi: Pax fratribus; et charitas cum fide a Deo patre. Ad Calat, v: Fructus spiriffis est charitas, daudium, etc. (d).

Dicent fortasse, haec intelligi solum de amore Dei, ut est auctor bonorum supernaturalium. At scriptura nusquam ita restringit dilectionis donum, sed absolute pronunciat, charitatem Dei ex Deo esse, et per spiritum nobis dari: auctor autem bonorum omnium naturalium vere, ac proprie Deus est; cur igitur ejus dilectio non sit ex Deo, et Spiritus sancti donum?

Praeterea qui diligit Deum, ut auctorem naturae, et proximum propter Deum, certe implet totamlegem naturalem. Nam plenitudo legis est dilectio. Qui vero totam legem naturalem implet, in eo sine dubio charitas illa est, quam Scripturae nobis commendant. Nam B. Paulus cum scribit ad Rom. cap. 13. Qui diligit, legem implevit, de lege naturae loquitur, ut perspicuum est ex verbis

illis: Non occides etc. Et illae conditiones verae charitatis, quae describuntur, I Corinth. xm. Charitas patiens est, benigna, etc. Sine dubio dilectioni illi conveniunt, qua diligitur super omnia Deus, ut auctor naturae.

Denique, qui diligit Deum, ut auctorem naturae, certe proximam diligere potest, et re ipsa diligit, sicut se ipsum. At, inquit Dominus, Joannis cap. xiv: Qui habet mandata mea, et servat ea, ille est qui diligit me. Et infra: Qui diligit me, sermonem meum servabit, et qui non diligit me, sermones meos non servat. Quae sint autem sua praecepta explicat in cap. xv. Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem. Et in infra: Haec mando vobis, ut diligatis invicem. Itaque vera charitas Dei est iri eo, qui diligit proximum. Imo etiam perfecta charitas. Nam ut scribit Joannes in i. epist. cap. ii. Qui servat verbum ejus, in hoc vere charitas Dei perfecta est (d). Et cap. iv. Si diligamus ingicem, charitas Dei in nobis perfecta est. Habemus igitur Scripturas, quae docent charitatem esse donum Dei, intelligi debere de illa etiam dilectione, quae fertur in Deum, ut auctorem naturae.

Dicent rursus, eas Scripturas non loqui de quacumque dilectione Dei, sed de illa tantum, quae nascitur ex habitu infuso; eamque solam proprie esse donum Dei, et naturae viribus haberi non posse. At Pelagius non docebat dilectionem, quae nascitur ex habitu infuso, viribus naturae haberi posse, et tamen Augustinus, aliique Patres, Scripturas a nobis allegatas adducebant contra Pelagianos, qui contendebant, Deum diligi posse sine auxilio gratiae.

Praetera Scriptura divina non solum praedicat, dilectionem esse donum Dei, sed etiam praecipit, ut diligamus Deum; at certe non praecipit, ut diligamus ex habitu infuso, quem habere, non est in nostra potestate, sed ut diligamus Deum ex toto corde; quemadmodum etiam cum praecipit Deus, ut juste, sobrieque vivamus, non imperat, ut ista faciamus ex habitu, sed tantum ut faciamus. Leges enim de actibus dantur, non de habitibus. Igitur dilectio, quae secundum Scripturas est donum Dei, non est solum habitus infusus, aut actio ex habitu illo scaturiens, sed quaecumque actio, qua diligimus Deum.

Dicent fortasse postremo, Scripturas a nobis productas, non posse intelligi de dilectione imperfecta, qua non diligitur Deus super omnia, et toto corde, sed solum de perfecta. At id quidem verum est, quoniam dilectio imperfecta, qua Deus non antefertur omnibus rebus, non meretur nomen charitatis, neque implet legem, neque conveniunt illi encomia, quse passim tribuuntur in divinis litteris charitati: tamen ex eisdem locis convincitur imperfecta illa dilectio, donum esse Dei, et ex solis natura; viribus haberi non posse. Nam cujus rei perfectio est a Deo, ab illo etiam est inchoatio. Et sicut initium fidei supra probatum est, esse a Deo, quia fides a Deo est, ita quoque initium charitatis tribuendum est Deo, quia charitas ipsa est a Deo. « Nec initium ejus (inquit Augustinus lib. ii. ad Bonifac. cap. 9.) ex nobis, et perfectio ejus ex Deo, sed si charitas ex Deo est, tota nobis ex Deo est. Avertat eniir, Deus hanc amentiam, ut in ejus donis nos priores faciamus, posteriorem ipsum, quoniam misericordia ejus pr.eveniet me. »

Accedant secundo loco testimonia Conciliorum, Concilium Milevitanum, canone i. « Utrumque donum Dei, et scire quid facere debeamus, et diligere ut faciamus. » Concilium Arausioanum can. ult, « Prorsus donum Dei est diligere Deum. » Et ut intelligamus, non solum perfectam charitatem esse Dei donum, sed etiam imperfectam et inchoatam, subjungit, fidem et amorem Dei nobis primum inspirari, ut baptismum fideliter requiramus, et deinde quee Deo sunt placita implere possimus. Ubi vides amorem Dei quemdam imperfectum non esse ex natura, sed a Deo inspirari, et per eum perduci hominem ad justificationis gratiam, et perfectam charitatem, per quam omnia mandata servantur, quod idem expressit clarius Tridentinum Concilium. Nam sessione 6. cap. 6, dicit, hominem a Deo motum et excitatum, atque eodem Domino adjuvante incipere diligere Deum. Deinde cap. 7. addit, in ipsa justificatione recipi charitatem infusam. Concilia igitur non solam charitatem perfectam, sed etiam inchoatam Dei donum esse definiunt.

Accedant tertio S. Augustini testimonia, in epistola 107. ad Vitalem: « Liberum, inquit, arbitrium ad diligendum Deum primi peccati granditate perdidimus. » Ubi simpliciter actionem diligendi quamcum- Tom. VI.

que, negat Augustinus solis liberi arbitrii viribus haberi posse. Idem in libro iv. in Julianum, cap. 3. « Amor, inquit, Dei, pro pervenitur ad Deum non est nisi a Deo. Per hunc amorem creatoris bene quisque utitur creaturis, sine hoc amore creatoris, nemo bene utitur creaturis. » Hic vides amorem creatoris, id est, auctoris naturae, non esse nisi a Deo. Idem in libro de gratia et libero arbitrio cap. 17. « Et quis istam, quamvis parvam dare coeperat charitatem, nisi qui praeparat voluntatem? » Et cap. 18. « Cur, inquit, dictum est, diligamus invicem, quia dilectio ex Deo, nisi quia praecepto admonitum est liberum arbitrium, ut quaereret Dei donum? quod quidem sine suo fructu prorsus admoneretur, nisi prius acciperet aliquid dilectionis, ut addi sibi quaereret, unde quod jubebatur impleret. » En hic apertissime dicitur Dei donum imperfecta quaedam dilea ctio, qua quis a Deo petit donum perfectae charitatis, quo mandata valeat adimplere. Itaque merito in eodem loco idem Augustinus ait: « Si non ex Deo, sed ex hominibus est dilectio Dei et proximi, vicerunt Pelagiani; si autem ex Deo, vicimus Pelagia - nos. »

Vide etiam Prosperum in lib. contra Collatorem, cap. 30, ubi comparat naturam humanam omni gratia destitutam glaciali rigori, ex quo nihil omnino caloris excuti potest, nisi resolvi incipiat ab illo, qui dixit: Ignem veni mittere in terram.

Accedant ultimo rationes. Prima ratio. Amor Dei super omnia, etiamsi Deum solum respiciat, ut auctorem naturae, non patitur secum ullum affectum inordinatum, imo includit odium rerum omnium delectabilium contra legem Dei, ergo si potest hic amor naturae viribus obtineri, poterit homo naturae viribus implere omnia mandata, vivere sine omni peccato, imo et a praeteritis sine gratia Dei justificari. Nam implicat contradictionem, ut quis in peccato mortali sit, et non sit aversus a Deo, et conversus ad creaturas. Proinde vel per amorem illum Dei super omnia 'justificabitur a peccatis, vel certe simul erit aversus a Deo, et conversus ad Deum, aversus a creatura et conversus ad creaturam. At posse hominem solis naturee viribus implere omnia mandata, vivere sine peccato, et a praeteritis delictis justificari, manifesti sunt Pelagiani errores.

Secunda ratio. Dilectio Dei super omnia est ultima et maxima dispositio ad gratiam remissionis peccatorum, ita ut non praecedat eam remissionem ullo spatio temporis, nam Deus diligentes §e diligit. Et qui diligit me (inquit Dominus, Joan. cap. xiv.) diligetur a Patre meo. Et peccatrici remissa sunt peccata multa, quoniam dilexit multum, Lucae cap. vix. Quare si posset homo suis viribus semper diligere Deum super omnia, posset sine ulla Dei gratia praiveniente pertingere ad remissionem peccatorum. Quae est ipsissima haeresis Pelagii ex Augustino in lib. i. ad Bonifacium cap. ult. Sed probemus etiam duabus aliis rationibus, non solum dilectionem Dei super omnia viribus naturae haberi non posse, sed neque dilectionem non super omnia, id est, inchoatam et imperfectam.

Tertia ratio. Nullum opus pietatis fieri potest solis naturae viribus, neque contrarium affirmari sine haeresis periculo, demonstratum est in quarto capite. At dilectio Dei, quamvis ut auctoris naturae, et imperfecta atque inchoata opus est pietatis, ut S. Augustinus docet in epist. 29. ad Hieronymum, qui sic ait: « Pietas est cultus Dei, qui praecipue diligendo exhibetur. » Igitur omnis dilectio Dei eget auxilio gratiae, ut haberi possit a nobis. Neque responderi potest, dilectionem illam solam esse pietatem, quae fertur in Deum, ut auctorem beatitudinis. Nam etiam in puris naturalibus- teneretur homo Deum colere, quamvis tunc nulla esset felicitatis aeternae promissio. Neque dubium est, quin pietatis cultus debeatur Deo, quia Deus est, id est, summum bonum, principium primum, et tinis ultimus omnium rerum, quod certe illi conveniret, etiamsi supernaturalem beatitudinem largiri nemini voluisset.

Quarta ratio. Omnis dispositio ad justificationem ex dono Dei, et gratia illius praeveniente oritur, ut satis probatum est in quinto capite. At quaevis dilectio, quantumvis parva, et inchoata, est dispositio ad justificationem, cum sit conversio, vel certe conversionis initium; igitur sine dono Dei, et gratia illius praeveniente haberi non potest. Neque vero necesse est, ut dilectio Dei feratur in Deum ut auctorem beatitudinis, ut dici possit conversio. Nam quemadmodum aversio a Deo, ut auctore naturae, vera est aversio, ita conversio ad eumdem, ut auctorem naturae, est vera conversio.

Solvuntur argumenta contraria.

At contra objiciunt quidam has rationes. Prima ratio. Dilectio Dei super omnia est homini naturalis, nam inclinatur voluntas naturaliter ad bonum, et magis inclinatur ad majus bonum, et maxime ad maximum, proinde inclinatur super omnia ad summum bonum, quod est Deus: cur ergo non possit homo suis viribus diligere Deum super omnia, saltem ut auctorem naturae, cum id sit maxime secundum ejus naturam?

Respondeo: dilectio Dei super omnia naturalis est, quod attinet ad inclinationem naturae, quae manet in homine per modum actus primi, neque est aliud, quam ipsa propensa ad bonum: tamen non potest in actum secundum prodire propter naturae corruptionem, sine auxilio gratiae Dei. Neque necesse est, ut ubicumque est inclinatio naturalis, sint etiam vires sufficientes per se ad actum illum perficiendum, ad quem natura propendet. Nam humana anima, a corpore separata, naturaliter propendet ad corpus, nec tamen suis viribus potest iterum cum corpore copulari: et juxta multorum sententiam naturaliter inclinatur mens hominis ad Deum videndum, nec tamen potest suis viribus Deum videre.

Secunda ratio. Amor Dei sive amicitiae, sive concupiscentias, oritur ex amore sui. Nam (ut Philosophus.docet) amicabilia, qua; sunt ad alterum, oriuntur ex amicabilibus, qua; sunt ad se. Itaque diligit homo Deum, amore concupiscentia^, quia intelligitin ejus visione summum suum bonum positum esse: Diligit eumdem amore amicitiae, quia novit illum esse quasi alterum se, vel potius aliquid amplius, cum ipse sit quasi pars, et Deus quasi totum. At amor sui habetur sine auxilio -gratia;, igitur et amor Dei, qui (ut diximus) initium ducit ex amore sui.

Respondeo: amor Dei, ut auctoris natura;, oritur ex amore sui, non quocumque sed ordinato, id est, quo quis amat se, ut partem, ut creaturam, ut figmentum Dei. Amor enim sui inordinatus, qui in sacris litteris cupiditas dicitur, non parit amorem, sed contemptum Dei, ut S. Augustinus docet in lib. 14.

de Civit. Dei cap. ult. facit enim amor sui inordinatus, se ipse quasi totum et principium, ac finem omnium rerum. Porro amor sui ordinatus non ex natura corrupta existit, sed inspiratur a Deo corrigente, atque sanante naturam. Itaque S. Joannes in i. epist. cap. iv. Diligamus, inquit, invicem, quia charitas ex Deo est. Ubi dilectionem proximi, ac per hoc etiam dilectionem sui ordinatam, ex qua nascitur dilectio proximi, dicit esse a Deo.

Tertia objectio. Naturalis ratio dictat, Deum esse super omnia diligendum. Potest autem voluntas elicere actum conformem judicio rationis; nam alioqui necessario eligeret malum, vel actum suspenderet, ac per hoc vel esset necessario mala, vel certe non libera.

Respondeo, Deum esse super omnia diligendum, ratio dictat universali quodam judicio, a quo sajpc voluntas recedit, juxta illud: Video meliora, proboque, deteriora sequor. At judicium particulare, quod hic et nunc dictat, Deum a me super omnia diligendum, non potest haberi sine auxilio gratiae, quoniam pendet ex inclinatione voluntatis, et ad salutem, et pietatem pertinet. Quod autem non possit homo, sine gratiae adjutorio, velle diligere Deum super omnia, licet universale judicium dictet, ita esse faciendum, non est argumentum, voluntatem esse necessario malam, aut non liberam, sed infirmam, magisque corruptam, quam sit ratio.

Quarta objectio. Potest homo diligere proximum super omnia, ita ut etiam pro illo se morti objiciat, quod saepe faciunt parentes pro filiis; potest item infidelis diligere Deum secundum suam haeresim, aut perfidiam cognitum, ita ut pro illo etiam moriatur, quod interdum in haereticis et Judaeis cernimus: potest denique aliquis patriam suam diligere, plus quamrse, quod ex historiis novimus, multos fecisse Romanorum, qui se pro patria morti certissimae obtulerunt: cur igitur non possit homo eadem ratione diligere Deum verum super omnia, sine auxilio gratiae?

Respondeo: facilius est diligere ‘seipsum, aut aliam creaturam super omnia, quam Deum; tum, quia sensibilia melius cognoscuntur; unde Joannes ait, in i. epist. cap. iv: Qui non diligit fratrem, quem videt, Deum, quem non videt, quomodo potest diligere?

Tum etiam, quia natura corrupta semper inclinat ad se, et sua. Porro, qui pro suis heeresibus, aut pro patria moriuntur, se ipsos quaerunt, id est, gloriam propriam, quarum praecipue Romani inter ethnicos, et haeretici inter infideles avidissimi semper fuerunt. Vide Augustinum in lib. de patientia cap. 16 et 17. ubi simile argumentum solvit, et inter alia sic loquitur: « Qui haec dicunt, non intelligunt quemque iniquorum, tanto esse ad quaecumque mala toleranda duriorem, quanto in eo major est cupiditas mundi; et quemque justorum, tanto esse ad quaecumque mala perferenda fortiorem, quanto in eo est major charitas Dei. Sed cupiditas mundi initium habet ex arbitrio voluntatis, progressum ex jucunditate voluptatis, firmamentum ex vinculo consuetudinis: Charitas autem Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. »

Adde, quod si quis vere pro patria moreretur, non gloriam suam, sed patrias salutem potissimum quaerens, is, quamvis infidelis, non sine auxilio speciali id facere credendus esset. Tametsi enim mori pro patria sit opus morale, tamen est arduum, ac difficile, et ideo a natura infirma, et ad seipsain diligendam prona praestari nequaquam potest.

Quinta objectio. Potest homo peccator, sine auxilio gratiae, velle Deum esse Deum, se autem non esse Deum, sed hominem; igitur potest sine auxilio gratiae, Deum magis amare, quam se.

Respondeo: vult homo peccator Deum esse Deuin, quia non potest prohibere, quo minus ita sit. Alioqui enim magis vult se hominem, et talem hominem esse, quam Deum, Deum esse. Atqui hoc est vitam suam Deo praeferre, seque ipdum magis amare, quam Deum.

Chapter 56 of 63