Skip to the text

Caput XII. Probetur rationibus libertas arbitrii in operibus pietatis

Superest, ut eamdem veritatem rationibus eomprobemus. Sed quoniam e sedem rationes, quae allatae sunt in lib. superiore, ad confirmandum liberum arbitrium in actione morali, hic etiam locum habent, satis erit eas breviter attingere.

Primum igitur, si non esset homo liberi arbitrii in operibus pietatis, sequeretur, non peccare eos, qui nolunt credere in Christum, aut nolunt converti a peccatis, aut nolunt propter Deum bona opera facere. Deinde sequeretur, non esse laudandos, nec ullo praemio dignos eos, qui volunt credere, sperare, diligere, converti, propter Deum quidvis arduum et acerbum pati. Tertio, nullum haberent locum in ejusmodi rebus praecepta, consilia, cohortationes, admonitiones, reprehensiones, exempla, aliaque id genus. Quarto, tolleretur e medio omnis diligentia, atque industria in fide et pietate augenda et excolenda.

Haec omnia esse vehementer absurda, ne ipsi quidem adversarii negare possunt. Sequi autem certissimum est, tum ex iis, quae libro superiore disputata sunt, tum etiam quia non alia de causa bruta animantia non peccant, nec laude aut praemio digna sunt, nec praecepta vel consilia illis dantur, nec denique diligentia vel industria eis convenit, nisi quia libero carent arbitrio. Pari ratione nulla alia causa est, cur homines iniis actionibus, quae ad finem ultimum pertinent, quales sunt velle bonum, et fugere malum, in genere, neque peccare, neque bene mereri possint, neque praeceptis, aut consiliis egeant, nec diligentiam aut industriam ullam adhibere teneantur, nisi quoniam libertas arbitrii non est circa finem, ut tertio libro demonstratum est.

Denique, cur homines vulgo non peccant, quia non prophetant, aut linguis non loquuntur, aut miracula non faciunt? cur nemo praemium meretur, quia prophetat, aut lin¬

quis loquitur, aut miracula facit? cur nemo praeceptis, consiliis, hortationibus incitat passim homines ad prophetandum, ad loquendum linguis, ad miracula facienda? Cur nemo diligentiam, industriamve suam in eo ponit, ut in his actionibus excellat? nisi quoniam non sunt haec, in potestate liberi arbitrii, quamvis ab hominibus, ut instrumentis Dei, per rationem et voluntatem, per linguam et manus exerceantur?

Cum igitur adversarii velint, hon minus nos ex necessitate operari in iis, quae ad conversionem, fidem et pietatem pertinent, quam ex necessitate determinati sumus ad bonum sectandum, et malum fugiendum, et non magis nos liberos faciant in iis, quae pertinent ad conversionem, fidem et pietatem, quam ad dona prophetiae, linguarum, et miraculorum, expediant, si possunt, cur peccata et bona merata, praecepta et consilia, diligentiam et industriam in conversione, fide, pietate, locum habere consentiant.

Chapter 60 of 63