Caput V. Non posse hominem solis naturae viribus ad gratiam recipiendam, ullo modo se praeparare j
Altera sententia erat, non posse hominem solis naturae viribus ad gratiam recipiendam, ulla se ratione disponere. Quae sententia ita intelligenda est, ut non solum non possit homo suis viribus se praeparare ad habitum gratiae gratum facientis, sed neque ad gratiam adjutorii specialis: et rursus, non modo non possit ita se praeparare, ut ex condigno illi gratia conferatur, sed neque ut ex congruo, ac demum nihil
agere possit, cujus causa Deus illi gratiam dare dicatur.
Id vero primum probari potest omnibus argumentis, quibus superior sententia confirmata est. Nam omnis dispositio ad gratiam, aliquid est ad salutem aeternam pertinens: proinde fieri non potest solis naturae viribus, si quid valent testimonia Scripturae, Conciliorum et Patrum capite superiore prolato. Sed duo praecipue loca ex iis, quae citavimus capite superiore, urget S. Augustinus in lib. i. ad Bonifacium cap. 19. et lib. ii. cap. 8. illud Joan. vi. Nemo potest ad me venire, nisi Pater traxerit eum. Nam qui se disponit, non debet trahi, sed duci, jam enim venire paratus est. Et illud Joan. XV. Sine me nihil potestis facere. Posset enim Dominum convincere, qui posset se disponere. Diceret enim: Ecce sine te cor prmparavi. Qui eodem modo Apostolo dicenti, I Cor. iv. Quid, habes, quod non accepisti? responderet, habeo cordis mei praeparationem.
Deinde probant hanc sententiam illae omnes Scripturae, quae docent, conversionem ad Deum esse opus Dei, ut Psal. lxxxiv. Converte nos Deus salutaris noster. Et Thren. v. Converte nos Domine, et convertemur. Nam conversio est dispositio, et dispositio est conversio. Quemadmodum enim, qui est aversus a sole, non incipit disponi ad recipiendam lucem, nisi cum incipit converti ad aspiciendum solem: sic etiam qui est aversus a Deo, non incipit disponi ad gratiam Dei, nisi cum ad eum incipit reverti. Eodem pertinet illud Psalm. lxxvi. Dixi nunc coepi, haec mutatio dexterae excelsi. Nam (ut notat S. Augustinus in libro n. contra duas epistolas Pelagianor. cap. 10), significat hoc testimonium ipsam conversionis inchoationem, dono Dei esse tribuendam. Illud item Ezechiel. xxxvi. Non propter vos faciam, domus Israel, sed propter nomem meum sanctum, quod polluistis in gentibus. Quid aliud indicat, nisi nihil Deum in hominibus invenire, cur eos ad se convertat, detque eis cor novum et spiritum novum, ut in eodem Propheta continuo adjungitur. Quem locum diligenter notavit S. Augustinus in lib. de gratia et libero arbitrio cap. 14.
Adducunt quoque passim idem Augustinus, et Concilium Arausicanum, item Prosper, Fulgentius et alii, illud Proverb. viii.
Praeparatur voluntas a Domino. Sic enim reddiderunt Septuaginta id, quod nos legimus, hauriet salutem a Domino. Et verba Hebraea utrumque sensum recipiunt, quamvis onim vox illa non significet proprie salutem, sed voluntatem, tamen significat aliquando bonam Dei vbluntatem erga homines, et tunc idem est, quod salus. Illud etiam verbum significat quidem in conjugatione Hiphil educere, haurire etc. Sed potest etiam in conjugatione Hophal significare educi, excitari etc. ut sensus sit, et excitabitur, ac producetur voluntas a Domino. Denique dubitari non potest, quin septuaginta viri longe doctissimi verba Hebraica probe intellexerint et expresserint.
Frequentissime autem profert idem Augustinus illud Apostoli Rom. xi: Quis prior dedit illi, et retribuetur ei? Quod apertissime significat Dei gratiam a nullo humano operepraeveniri. Praeveniretur autem, si homo suis solis viribus posset ad gratiam se disponere. Daret enim prior Deo pium illum affectum disponendi se ad gratiam.
Huc denique pertinent variae Scripturarum similitudines. Comparatur enim homo peccator terree omni humore destitutae, quse ne minutissimam quidem herbam germinare potest, nisi desuper irrigetur. Sic enim ait David in Psal; cxlii. Anima mea sicut terra sine aqua tibi. Et paulo ante dixerat: Nort justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Comparatur item luto, quod a figulo tractatur Isaiae xlvii. Hierem. xvm. et Roman. ix. At certe lutum non se ipsum disponit ad formam vasis recipiendam, sed a figulo primum disponitur, deinde formatur. Comparatur praeterea homini mortuo, qui ad vitam revocandus est Lucae xvm: Mortuus erat et revixit. Ephes. ii. et Coloss. n: Cum essetis mortui in peccatis et delictis (4,). At mortuus non se disponit ad vitam, nec potest, nisi vim aliquam vitalem ab excitatore suo recipiat. Comparatur quoque justificatio generationi, I Petri i: Renati non ex semine corruptibili etc. Et Jacobi i. Genuit nos verbo veidtatis. At materia non se ipsa disponit, sed a generante disponitur. Comparatur denique ipsa Dei gratia igni, Cant. vm: Lanpades ejus, lampades ignis, atque flammarum. Et Dominus Lucse cap. xii: Ignem, inquit, veni mittere in terram. Nihil autem incipit
disponi ad concipiendum ignem, nisi per catorem, qui est ejusdem ignis effectus. Scripturae igitur et verbis, et similitudinibus undique clamant, non posse peccatorem ad recipiendam gratiam ulla se ratione disponere.
Probatur secundo eadem veritas ex definitione Ecclesiastica: definivit enim Synodus Palaestina contra Pelagium, gratiam non secundum merita nostra dari, sed ab illa potius originem ducere omnia bona merita. Cujus definitionis meminit S. Augustinus in epist. 106. et eam repetit in omnibus fere libris, quos adversus Pelagianos scriptos reliquit: gratiam autem secundum merita nostra dari intelligunt Patres, cum aliquid fit propriis viribus, ratione cujus datur gratia etiamsi non sit illud meritum de condigno.
S. Augustinus lib. n. ad Bonifacium cap. 8, o Si sine Dei gratia per nos incipit cupiditas boni, ipsum coeptum erit meritum, cui tamquam ex debito veniat adjutorium, ac sic gratia Dei non gratis donabitur, sed merito nostro dabitur ». Et lib. I cap. 19. ad eumdem Bonifacium: « Dixisti, inquit, a Dei gratia in bono opere semper adju-vari, tamquam sua voluntate, nulla Dei gratia bonum opus aggressa, in ipso jam opere divinitus adjuvetur, pro meritis videlicet voluntatis bonae, ut reddatur debita gratia, non donetur indebita, ac sic gratia jam non sit gratia; sed sit illud, quod Pelagius in Concilio Palaestino ficto corde damnavit, gratiam Dei secundum merita nostra dari ». Et lib. de praedestinat, sanctor, cap. 2, cum proposuisset sententiam illorum, qui dicebant, initium fidei, id est, ipsum velle credere, posse haberi ex viribus naturae, ait: «Non ergo receditur ab ea sententia, quam Pelagius ipse in episcopali judicio palaestino damnare compulsus est, gratiam Dei secundum merita nostra dari ».
S. Prosper in lib. contra Collatorem cap. 6. « Quomodo, inquit, non advertis, te in illud damnatum incidere, quod velis nolis convinceris dicere, gratiam Dei secundum merita nostra dari, cum aliquid praecedere boni operis ex ipsis hominibus, propter quod gratiam consequantur, affirmas? »
Denique S. Fulgentius in lib. de Incarnat. et gratia Christi cap. 18. « Sivero, inquit, secundum opinionem illorum nostrum est velle credere, priusquam Dei gratia incipiat nos adjuvare, injuste gratia dicitur, quia non gratis datur hominibus, sed boum retribuitur voluntati ». Haec illi.
Ilabcmus igitur gratiam Dei secundum merita nostra dari, et gratiam non esse gratiam, si aliquid eam praecedat, propter quod ipsa detur. At certe qui se disponit ad gratiam, aliquid facit, propter quod ei • detur gratia: igitur qui dicit, dispositionem ad gratiam fieri sine gratia, idem dicere convincitur, gratiam Dei secundum merita nostra dari, quod jam in Pelagio a Concilio Palaestino et universa Ecclesia constat esse damnatum.
Praeter concilium illud Palaestinum, habemus etiam Concilium Arausicanum, in quo multis canonibus hoc idem apertissime condemnatur. Nam canon. 3. dicitur, neminem sine gratia posse invocare gratiam. Et can. 4. per gratiam fieri non solum, ut purgemur, sed etiam ut purgari velimus. Et canon. 14, nullum miserum de quantacumque miseria liberari, nisi gratia praeventum. At certe aliqua miseria est, non se posse ad gratiam praeparare. Et denique can. ult. « Hoc, inquit, salubriter profitemur, quod in omni bono opere nos non incipimus, et postea per Dei misericordiam adjuvamur, sedipsenobis nullis praecedentibus bonis meritis, et fidem et amorem superius inspirat, ut baptismi Sacramenta fideliter requiramus, et post baptismum cum ipsius adjutorio, ea quae sibi sunt placita implere possimus ».
Accedat postremo ratio S. Thomae in 1. 2. qu. 109. art. 6. Nam ejus est disponere ad formam, cujus est introducere formam: dis*- positio enim effectus est agentis, non materiae, aut alterius causae: gratiam, autem justificationis Deus producit, et in animam introducit, igitur Deus animam disponit ac praeparat, non ipsa se disponere, ac praeparare potest, nisi pro ut movetur ab ipso Deo per aliud gratiae donum.
Dices, quamvis non possit homo se suis viribus disponere ad gratiam justificationis, posse tamen ad illud gratiae donum, per quod disponitur ad gratiam justificationis. At illud donum, per quod disponimur, non eget alia dispositione, alioquisi semper ad dispositionem requireretur dispositio, numquam ad formam deveniri posset, et re ipsa videmus, donum gratiae, quod disponuntur homines ad justificationem, dari nonnumquam iis, qui ma¬
xime sunt indispositi, ut notum est de vocatione Pauli, Matthaei, Magdalenae et similium. Quod si etiam ad hoc donum requireretur dispositio, non posset ex solis naturae viribus comparari, quoniam (ut jam diximus) gratia non esset gratia, si daretur propter opus factum solis naturae viribus.
Huc etiam pertinet ratio ducta ab orationibus piorum, et ab absurdis, quae posita sunt in cap. 2. ad probandum, initium fidei non haberi sine dono gratiae. Eaedem enim rationes non minus efficaciter probant id, quod nunc probare contendimus.
Chapter 54 of 63