Caput XIII. Diluuntur objectiones adversariorum, depromptae ex divinis litteris
Multa proferunt adversarii testimonia divinae, Scripturae, quae nos ordine diluemus.
Primo loco proferunt illud Ezech. xxxvi Auferam a vobis cor lapideum, et dabo vobis cor carneum, spiritum meum ponam in medio vestri, et faciam, ut in praeceptis meis ambuletis. Observant cor lapideum, ideo nominari malam hominis voluntatem, quoniam sicut in lapide nulla est cooperatio, si debeat verti in carnem, sic etiam nulla est cooperatio voluntatis humanae, in sua mutatione, de mala in bonam, et ideo non dixisse Deum, faciam, ut in praeceptis meis ambulare possitis, sed faciam, ut ambuletis. Qui enim cor carneum habent, illi soli ambulant in praeceptis, qui habent lapideum, non ambulant.
Respondeo: liberum arbitrium non est cor lapideum, neque carneum, sed vis quaedam media et naturalis, quae formam lapidis, id est, peccati duritiem et formam carnis, id est, gratiae teneritudinem recipere potest. Sic loquitur S. Augustinus in lib. de Spiritu et littera cap. 33. ubi dicit, liberum arbitrium
et naturaliter attributum creaturae rationali, osse vim illam mediam, quae intendi ad fidem, ei inclinari ad infidelitatem potest. Et lib. ii. de peccat, merit. et remissis, cap. 18. <i Voluntatis arbitrium, inquit, huc atque illuc liberum flectitur, atque in eis naturalibus bonis est, quibus et male uti malus potest. » Haec autem vis media et naturalis, quando per peccatum talis est, ut dicatur cor lapideum, non habet ex se potestatem, qua se convertat ad Deum, et fiat carneum, sed eam recipit per gratiam Dei praevenientem. Liberum enim arbitrium per gratiam Dei praevenientem excitatum et praeparatum, potest per vires, quas a Deo recipit, cooperari ad suam ipsius conversionem.
Neque obstat similitudo lapidis; non enim similitudines convenire debent in omnibus. In eo tantum similitudo locum habet, quod sicut lapis ex se non habet, ut cooperetur,' si forte convertatur in carnem, sic etiam liberum arbitrium ex se non habet, ut cooperatur ad suam ipsius conversionem; potest tamen a Deo recipere potestatem operandi per gratiam prievenientem, quod non potest lapis. Atque ad hanc dissimilitudinem, sive disparitatem, forte significandam, idem Propheta Ezechiel cap. xvm. dicit: Facite vobis cor novum et spiritum novum. Neque possunt Kemnitius et Calvinus hanc disparitatem negare, cum ipsi fateantur, non excludi in conversione peccatoris actionem voluntatis humanae, qui tamen lapidi non concederent similem actionem, si vere in carnem convertendus esset.
Quod autem Deus dicit: Faciam, ut in praeceptis meis ambuletis, nihil conet arbitrii libertati. Nam qui habet cor carneum, Tlum tale cor habet, id est, charitate imbutum, non potest non ambulare in praeceptis Domini, quia charitas non est otiosa, et plenitudo legis estdilectio: potest tamen absolute ambulare et non ambulare in praeceptis Domini, quia potest retinere, vel abjicere charitatem, id est, manere carneum, vel in lapideum commutari.
Ex qua solutione detegitur deceptio, vel fraus Kemnitii. Scribit enim, Catholicos in ea sententia esse, ut liberum arbitrium per gratiam excitatum, exerat vires, quas habebat etiam antequam excitaretur, et per illas suas vires vocationi divinai consentiat; ita ut gratia praeveniens, non tribuat vires libero
arbitrio, sed quasi sopitas excitet. At non hoc sentiunt Catholici, sed agnoscunt quidem liberum arbitrium in homine, etiam antequam eum gratia divina praeveniat, quia liberum arbitrium est res naturalis, quae per peccatum non amittitur, sed tamen non dicunt, nec sentiunt, liberum arbitrium habere ex se potentiam ullam, saltem proximam ad actus pietatis, sed eam accipere a Deo per gratiam praevenientem.
Secundo loco proferunt illud Psalm.L. Cor mundum crea in me Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis. Videtur enim his verbis significari, nihil omnino cooperari gratiae Dei in se operandi, quo modo non cooperatur ad suam creationem id, quod recens creatur.
Respondeo: facilis est solutio. Non enim cordis substantia in justificatione creatur, sed mundities ipsa efficitur, quae per peccatum perierat: nihilque aliud est, cor mundum creari, nisi cor ipsum mundari, atque purgari. Quare non est absurdum, si substantia ipsa cordis spiritualis, accepto semine divinae gratiae, cooperetur ad fructum conversionis suae, et pietatis opera germinanda.
Tertio, proferunt illud Psal. lxlix. Ipse fecit nos, et non ipsi nos. Videtur enim Propheta loqui, de regeneratione potius, quam de prima creatione, cum paulo post subjungat: Populus ejus, 'et oves pascuae ejus.
Respondeo: ad litteram loquitur David de prima creatione, ut ipse etiam S. Augustinus exponit in commentar, quod beneficium non minus pertinet ad sanctos, quam ad impios, et ideo Propheta sanctos hortatur, ut pro hoc beneficio gratias agant, dicens: Populus ejus, et oves pascuae ejus, introite portas ejus, in confessione, etc.
Sed et illud piaetorea libenter agnoscimus de justificatione dici posse: Ipse fecit nos, et non ipsi nos. Deus enim est, qui justificat, et qui regenerat in spem vivam, et nos ejus factura sumus creati in Christo Jesu, in operibus bonis, ut Scripturai loquuntur. Cauterum, sicut respiciendo terminum justificationis, id est, habitum charitatis infusum, ipse facit nos, et non ipsi nos, quoniam solus ipse habitum charitatis infundit, ita respiciendo dispositionem ad justificationem, ipsi nos, Deo adjuvante, facimus, quod expressit Ezechiel cap. xvm. cum ait: Ipse animam suam vivificabit.
Quarto, proferunt illud Joan. vi: Omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me. Hinc enim sequitur, non esse liberum homini gratiam recipere, vel rejicere. Alioqui fieri posset, ut aliquis audiret et non veniret.
Respondeo: omnis qui audivit, et ita audivit, ut disceret, sine dubio venit, quia discere est persuaderi et credere. Qui autem persuasus est, non potest non venire, in sensu composito, tamen absolute potest non venire, quia potest audire, et non discere, nec persuaderi. Nec enim frustra clamat Propheta in Psalm. lxuv: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra (-2).
Quinto, proferunt illud II ad Corinth. m: Non sumus sufficientes cogitare aliquid ex nobis. Nulla igitur virtus liberi arbitrii manet in nobis, qua; juvante Deo perficiatur.
Respondeo: hic locus maxime nobis favet, non enim negat Apostolus, nos sufficientes esse, sed negat, nos esse sufficientes ex nobis, continuo enim addit: Sed sufficientia nostra ex Deo est. Itaque sufficimus aliquid cogitare, inimo etiam velle, et facere; sed posteaquam vires a Deo accepimus, et nisi liberi essemus arbitrii, non recte diceremur non sufficere ex nobis, sicut non recte diceret aliquis, jumentum, aut lapidem non sufficere ex se aliquid cogitare de Deo.
Sexto, proferunt illud I ad Corinth. mi: Qui operatur omnia in omnibus (i).
Respondeo: sed non nisi cooperantibus nobis salutem nostram operatur. Alioqui frustra dixisset Dominus Joan. vi. Operamini non cibum, qui perit, etc..
Septimo, proferunt illud ad Philipp. 2: Qui operatur velle et perficere pro bona voluntate. At operari ipsum velle, non est juvare, ut possumus velle, sed est simpliciter facere ut velimus.
Respondeo: cum Deus operatur in nobis velle, non juvat solum, ut possimus velle, sed excitat et juvat, ut re ipsa velimus. Proinde non facit hoc sine nobis, alioqui non diceret ibidem Apostolus: Cum timore et tremore salutem vestram operamini, sed diceret, nihil est, quod vos operemini, nam solus Deus operatur in vobis velle et perficere.
Octavo, proferunt illud l Joan. m: Qui natus est ex Deo, non potest peccare, quia semen Dei manet ineo.« Citra controversiam (inquit Calvinus) elicitur ex verbis Joannis
sic efficaciter gubernari divinitus piorum corda, ut inflexibili affectu sequantur. »
Respondeo: nomine seminis non intelligit S. Joannes gratiae auxilium, quod hominem determinet ex necessitate ad operandum, ut Calvinus sentire videtur, sed gratiam charitatis infusae, ut cognosci potest ex Hieronymo in lib. ii. adversus Jovinianum, et ex Augustino tract. 5. in epist. Joannis. Quod etiam manifeste colligitur ex verbis ipsius Joannis. Non enim dicit, peccatorem non posse non converti, aut non credere, quia semen Dei manet in eo: sed non posse peccare eum, qui jam ex Deo natus est, id est, hominem justum, quia semen Dei manet in eo. Itaque vocat semen Dei ipsam nativitatem ex Deo, sive id, per quod homo est natus ex Deo, et.est filius Dei, quae est ipsa charitas infusa in cordibus nostris, per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Porro qui habet charitatem (ut saepe jam diximus) neque peccat, videlicet lcthalitcr, neque peccare potest, dum manet in eo charitas, sed absolute cha ritatem amittere, immo etiam abjicere potest et peccare.
Nono, proferunt testimonia ex cap. 2. et 3. ad Ephes. et ex cap. 3. Joannis, ubi peccatores dicuntur mortui et sepulti, nec nisi per Christi gratiam revocantur ad vitam. Certe enim mortui homines, et sepulti, nec cooperantur Deo, si forte velit eos ad vitam revocare, neque liberum est eis in morte permanere, aut a morte resurgere.
Respondeo: hoc argumentum recte probat (ut nos supra ostendimus) peccatorem, quia mortuus est, non posse ex se, aut suis viribus vitam recuperare, aut ullo modo ad vitam recuperandam se praeparare. Sed non probat, non posse eumclem peccatorem per gratiam praevenientem excitatum et adjutum Deo, se ad vitam revocanti, cooperari. Id enim non facit ut mortuus, sed ut vitalem virtutem a Deo habens.
Adde quod (utsupra diximus) similitudines non in omnibus conveniunt. Quare tametsi cadavera proprie dicta, quoniam omnibus modis mortua sunt, nec ullum vitae genus retinent, nullo modo cooperentur ad suam excitationem: tamen qui sunt mortui in peccatis, quoniam vivunt vita natura;, licet non vivant vita gratia;, poterunt non utmortui, sed ut vivi uno genere vita; cooperari ad suam vivificationem, secundum alterum genus vitee, si virtutem cooperandi a Deo receperint.
Chapter 61 of 63