Caput XIV. Diluuntur objectiones ex testimoniis S. A ugustini. i
Ad argumenta ex divinis litteris addunt adversarii non pauca testimonia ex libris sancti Augustini.
Primum testimonium ex lib. ii. de peccat, merit. etremiss. cap 18: «Laborant, inquit, homines, invenire in nostra potestate, quid boni sit nostrum, quod nobis non sit ex Deo, et quomodo inveniri possit, ignoro. »
Respondeo: loquitur S. Augustinus adversus eos, qui docebant, homidem habere ex Pe, id est, sine ulla praeveniente (gratia, initium fidei, aut dilectionis Dei, id est, piam aliquam voluntatem, et rectissime docet, nihil omnino boni esse in nostra voluntate, quod nobis non sit ex Deo. Sed nihil id facit contra liberum arbitrium. Tametsi enim non possit liberum arbitrium ex se solo cooperari Deo; potest tamen ex dono gratiae praevenientis.
Secundo, proferunt illud ex lib. de gratia Christi cap. 14: « Arbitrium sic adjuvatur, ut non solum quid faciendum sit sciat, sed quod scierit, etiam faciat. Ac per hoc, quando Deus docet non per legis litteram, sed per Spiritus gratiam ita docet, ut quod quisque didicerit, non tantum cognoscendo videat, sed etiam volendo appetat, agendoque perficiat.
Respondeo: Nihil hoc loco dicitur contra sententiam nostram, siquidem omnia ista libentissime confitemur: et ex iis liberum arbitrium comprobamus. Si enim a adjuvatur arbitrium, tum in 6ognoscendo et sciendorum in volendo et agendo, certe adest, et manet, et operatur. Non enim adjuvatur quod non est, aut non operatur.
Tertium testimonium ex lib. de bono perseverant. cap. 13. « Hoc nobis expedit et credere et dicere, hoc est pium, hoc verum, ut sit humilis, et submissa confessio, et detur totum Deo ».
Respondeo: et hoc quoque nihil facit ad rem. Nos enim non ponimus in homine initium bonae voluntatis ex libero arbitrio, et perfectionem ex Deo, neque partimur opera cum Deo, et priores partes accipimus nobis,
posteriores damus Deo, ut faciebant illi, quos in eo libro, et praecedente, S. Augustinus reprehendit, sed damus totum Deo, nobis autem nihil omnino, quod non sit ex Deo.
Quartum testimonium ex lib. de corrept. et gratia cap. xn: « Provisum -est, inquit, ut voluntas humana indeclinabiliteretinseparabiliter, etc. » Et cap. 14: « Volenti salvum facere nullum hominum resistit arbitrium. Sic enim velle aut nolle, in volentis aut nolentis est potestate, ut divinam voluntatem non impediat, nec superet potestatem ». Et infra: « Non est dubitandum, voluntati Dei, voluntates humanas resistere non posse ».
Respondeo: haec loca manifestant gratiam efficacem, quse datur electis, et infallibili - talem adjunctam habet, non necessitatem. Nam quos Deus praedestinavit, hos vocavit; et quos vocavit, hos justificavit; et quos justificavit, hos magnifieavit, ad Rom. 8. et sicut qui sunt praedestinati omnes infallibiliter vocantur; ita qui sunt vocati, secundum propositum videlicet, nam de hac vocatione loquitur sine dubio Paulus, omnes justificantur, proinde vocatio illa efficax est, et numquam rejicitur, quoniam alioqui falli posset praedestinatio. Et eodem modo qui sunt justificati, secundum propositum, omnes infallibiliter perseverant et glorificantur, ne forte incerta reddatur electio.
Habet igitur gratia efficax, ut etiam praedestinatio, cujus pi-aedestinationis gratia illa est effectus, infallibilem certitudinem: et hoc significant testimonia illa S. Augustini: non tamen habet necessitatem, nisi ex hypothesi, ac per hoc non impedit arbitrii libertatem. Nam ut explicuimus in lib. i. cap. 12. gratia efficax dicitur illa, qua Deus ita vocat hominem, ut videt congruere illi, ut vocationem non respuat. Quare non magis inducit necessitatem, aut impedit libertatem gratia efficax, quam praescientia; de qua copiose disseruimus in lib iv.
Atque hinc est, quod S. Augustinus ut plurimum, cum loquitur de gratia efficaci, non dicit, eam non posse respui, sed de facto non respui. Si quando tamen dicit, non posse respui, intelligendum est de hypothesi, non absolute, ut sensus sit, non posse fieri, ut is Deum vocantem non sequatur, quem Deus vocavit eo modo, quo praevidit eum serturum: tamen absolute posse non sequi. Sed tunc Deus non eum praevidisset, secutmrum, et alio modo eum vocassct, quo secutnrum praevi disset. Et quoniam Deus praevidet eos,
quos vocat secundum propositum, libere secuturos, sicut non potest fieri, ex hypothesi ut non sequantur, ita non potest fieri ut non libere. In neutro enim falli potest providenti Dei,. neque in eo, quod videt aliquem secuturum, neque in eo, quod videt libere secuturum.
Quintum testimonium ex lib. de grat. et liber, arb. cap. 17: « Ut velimus, inquit, sine nobis operatur: cum autem volumus, et sic volumus ut operemur, nobiscum cooperatur». Hic triumphant adversarii, quasi deprehenderint nos in manifesto errore, quod dicamus, nos cooperari Deo in ipsa prima conversione, et ad actum volendi non solum excitari, sed etiam adjuvari, cum Augustinus perspicue dicat, ut velimus, Deum operari sine nobis, et proinde in hoc nos non juvari, simpliciter hoc a Deo in nobis fieri.
Nec desunt alia loca, quse pro adversariis facere videantur, ut illud in Enchir. cap. 32. « Totum Deo dandum est, qui hominis voluntatem bonam, et praeparat adjuvandam, et adjuvat praeparatam. Praecedit enim bona voluntas hominis multa Dei dona, sed non omnia, quae autem non praecedit ipsa, in eis est et ipsa ».
Respondeo: hoc argumentum vehementer nos terrere potuisset, si obliti essemus, quam frequenter supra dicentemAugustinum audiverimus, quod nos ad Deum converti, nisi ipso excitante et adjuvante, non possumus. Et velle suum, esse voluit et nostrum, suum vocando, nostrumsequendo. Et, in opere credendi, cum incipimus velle credere, nos operari opera Christi, etcooperari Deo etc. Vide loca notata cap. 11 in hoc eodem lib. Sed praeterea totum hoc argumentum solutum est in i. lib. hujus tract. de grat. et lib. arb. cap. 1-4.
Summa autem solutionis haec est, Deum operari in nobis, sine nobis, ut ve imus, uno quodam genere causae, nimirum moralis, non autem omni genere causae. Nam efficit in nobis Deus, ut velimus interna inspiratione et suasione, quo modo nos non operamur, ut velimus, non enim nos ipsi nobis persuademus; si enim id faceremus, jam vellemus. Sed quamvis Deus sine nostro praevio conatu nos moveat ad volendum, non tamen efficit ipsum velle, sine nobis cooperantibus consentiende. Et ideo non ait Augustinus, velle facit sine nobis; Sed, ut velimus, sine nobis. Eodem modo voluntatem bonam praeparat adjuvandam, et adjuvat praeparatam, quia illo genere causae, quae facit ut velimus, sine
nobis facientibus ut velimus, praeparat voluntatem nobis non praeparantibus eamdem simili excitatione et suasione, et ideo in hac re non juvamur, cum sine nobis fiat. Sed tamen adio genere causae nos praeparamus voluntatem, adjuvante Deo, cum vocationi divinae consentimus: « Homo, inquit Augustinus lib. ii. ad Bonifac. cap. 8. praeparat cor, non tamen sine adjutorio Dei, qui tangit cor ». Haec ille ».
Quid si nunc ostendamus, hunc locum, de quo tantopere triumphare videntur adversarii, adversus ipsos pugnare gravissime? nam S. Augustinus posteaquam dixerat:
« Ut velimus, sine nobis operatur, subjunxit: Cum autem volumus, et sic volumus, ut operemur, nobiscum cooperatur. Quaero ab adversariis, quid sit nobiscum cooperatur? » Nam si nobiscum Deus cooperatur, certe et nos operamur. Non autem dicimur operari, Deoque cooperari, quia producimus actum illum, ut instrumenta naturalia, ab alio mota, quoniam hoc modo operamur etiam ipsum velle, Calvino etKemnitio testibus, cum tamen ipsi idem negent, nos cooperari Deo in actu volendi.
Igitur fateri debent ex mente Augustini, nos operari opera externa, et in eis cooperari Deo, non tantum producendo actum, sed etiam libere producendo, ut vere dicamur cooperari Deo, et ab illo adjuvari. At non potest intelligi. quemadmodum sit libera actio externa, si non fuit libera electio, sive voluntas interna. Actiones enim externa! non habent libertatem, nisi in sua causa. Necessario enim sequuntur electionem voluntatis, et imperium rationis. Non dat libere eleemosynam, nisi qui libere voluit dare; neque libere orat, aut jejunat, nisi qui libere elegit orare et jejunare. Quare ex eo, quod admittere coguntur, nos libere operari opera pietatis externa coguntur etiam, velint nolint, admittere liberum arbitrium in ipso actu voluntatis interno.
Aliud testimonium profert Calvinus ex lib. de corrept. et grat. cap. 11. ubi dicit, Augustin. affirmare, Adamum habuisse gratiam, per quam posset non peccare, nos habere multo majorem, per quam fit, ut non possimus peccare. Sed jaminpraefat. ostendimus, hoc non argumentum, sed impudentissimum esse mendacium. Non enim dicit Augustin. nos non posse peccare, sed in futura vita eam libertatem sanctos habituros, ut non possint peccare. Yide qua! diximus in pradatione.
Chapter 62 of 63