Caput IV. Non posse voluntatem humanam aliquid velle in iis, quas aci pietatem et salutem pertinent, sine auxilio gratiae Dei
Sequitur altera quaestio, quae est de viribus voluntatis humanae, in iis rebus, quae ad pietatem et salutem aeternam pertinent. In qua quaestione eosdem habemusadversarios, quos in superiore, Pelagianos videlicet, et qui Pelagianis occulte, et sub nomine Catholico in Galliis favere studuerunt, Cassianum, Faustum, et alios. Hi enim bona aliqua desideria, initium dilectionis, dispositionem ad gratiam, et alia id genus, ex bono naturae, sine speciali praeveniente gratia haberi posse, praedicabant.
Quibus praecipue restiterunt sanctus Augustinus in libro de praedestinatione sanctorum, et de bono perseverantiae. Sanctus Prosper in libro contra Collatorem. Et sanctus Fulgentius in libro de incarnatione et gratia Christi a cap. 13. usque ad finem. Dicitur etiam ab Adone Viennensi in Chronico ad annum#500. egregie contra Faustum scripsisse sanctus Alchimus Avitus, vir eloquentissimus, non solum oratione soluta, sed etiam carmine, sed liber ejus injuria temporum interiisse videtur. Eumdem quoque Faustum breviter refutavit JoanneSjMaxentius in professione fidei Catholicae, quae in bibliotheca sanctorum Patrum exstat.
Nos tres sententias ex Scripturis et traditione Ecclesiastica paucis comprobabimus. Prima erit, non posse hominem sine speciali gratia Dei aliquid velle, aut facere in iis rebus, quae ad pietatem et salutem pertinent. Secunda, non posse hominem propriis viribus ad gratiam se disponere, sive aliquid facere, propter quod ei divina gratia conferatur. Tertia, non posse ab homine diligi Deum, etiam ut auctorem naturae, et imperfecte sine adjutorio gratiae. Quamvis enim duae sententiae posteriores in prima includi videantur, tamen placuit eas distinguere; tum, quoniam non desunt, qui aliter sentiant; tum etiam, quoniam possunt propriis argumentis singulae tres sententiae comprobari.
Prima igitur illa sententia probatur, primum ex testimoniis propheticis, evangelicis et apostolicis. Quod enim legimus Isaiae cap. lxv: Inventus sum a non quaerentibus me, palam apparui his, qui me non interrogabant. Et quod Dominus ait Luc. xix: Venit filius hominis quaerere, et salvum facere quod perierat. Nonne indicat, non nos incipere quaerendo Deum, sed Deum incipere quaerendo et vocando nos aversos, et fugientes? illud vero quod idem dominus ait, Joan. cap. xv. Sine me nihil potestis facere. Intelligendum est omnino de bono opere, quod ad salutem pertineat: sicut etiam illud Apostoli I Gorinth. iv: Quis enim te discernit? quid habes quod non accepisti? Adversus eos facit, qui ob fidem, aut justitiam ad salutem pertinentem inflabantur, ut saepe alias diximus. Alioqui hae sententiae non essent uni¬
versaliter verae. Nam aliqua bona opera naturalia, et aliqua etiam moralia sine speciali Dei gratia fieri posse, supra docuimus: Denique (ut alia multa praeteream) illud ejusdem Apostoli, ad Philippenses cap. i. Qui coepit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi. Et cap. ii: Deus est enim, qui operatur velle, et perficere pro bona voluntate. Satis aperte ostendit, nihil omnino boni ad salutem pertinentis, sine Deo incho ari posse.
Probatur deinde eadem sententia 'ex definitionibus Conciliorum, primum Concilium in causa Pelagii celebratum in Palaestina, duodecim articulos definivit, quos etiam Pelagius ipse admittere coactus fuit. Septimus articulus erat (ut August. testatur in epist. 106.) gratiam Dei ad singulos actus dari, ac per hoc nullum actum bonum ad salutem pertinentem (de his enim quaestio erat) sine gratia fieri posse.
Deinde celebratum est Concilium frequentissimum in Africa, Episcoporum ducentorum et quatuordecim, quod a sede Apostolica approbatum a toto orbe terrarum receptum fuisse, testatur S. Prosper in Chronico; hujus Concilii decretum his verbis refert idem Prosper in responsione ad octavum capitulum Gallorum: « Cum ducentis quatuordecim sacerdotibus, quorum constitutionem, contra inimicos gratiae Dei, totus mundus amplexus est, veraci professione, quemadmodum ipsorum habet sermo, dicamus, gratiam Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, non solum ad cognoscendam, verum etiam ad faciendam justitiam nos per actus singulos adjuvare, ita ut sine illa nihil verae sanctaeque pietatis habere, cogitare, dicere, agere valeamus ».
Accessit denique in ipsa Gallia Concilium Arausicanum, quod jussu S. Leonis, proprie adversus reliquias Pelagianorum celebratum fuit, in cujus Concilii can. 7. haec habentur: « Si quis per naturas vigorem bonum aliquod, quod ad salutem pertinet vitae aeternae cogitare, aut eligere posse confirmat, etc. haeretico fallitur spiritu ». Ita videmus, tres orbis terras partes, Asiam, Africam, Europam, per tria Concilia, in eamdem sententiam pro Dei gratia conspirasse.
Per eadem tempora tres summi, sanctissimique Pontifices, Innocentius, Zozimus, Ccelestinus rescriptis suis eamdem sententiam
comprobarunt. Innocentius in epistola ad Concilium Carthaginiense, quae est apud Augustinum 91. « Adjutorio, inquit, quotidiano nos egere, negare non possumus ». Et infra: « Quemadmodum Pelagius, Gelestiusque suasores se aliquibus esse confidunt, nos adjutorium Dei non debere quaerere, nec egere, cum omnes sancti, nihil se sine hoc agere posse testentur? » Idem in epist. ad Concilium Milevitanum apud Augustinum 93. « In omnibus, inquit, divinis paginis voluntati liberae non nisi adjutorium Dei legimus esse nectendum, eamque nihil posse coelestibus auxiliis destitutam ».
Zozimus in epistola ad omnes Episcopos (ut refert Coelestinus in epistola ad Gallos cap. 9.) n Quod, inquit, tempus intervenit, quo ejus non egeamus auxilio, in omnibus igitur actibus, causis, cogitationibus, neptibus, adjutor et protector orandus est. Superbum est enim, ut quidquam sibi humana natura praesumat ».
Ipse autem Coelestinus in praedicta epistola cap. 8. « Quotquot, inquit, spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei, ut nec nostram deesse sentiamus arbitrium, et in bonis quibusque voluntatis humanae singulis motibus magis illius valere non dubitemus auxilium »,
Idem probari potest testimoniis aliorum Patrum. S. Cyprianus lib. iii. ad Qumnum cap. 4. «In nullo, inquit, gloriandum, quando nostrum nihil est ».
S. Ambrosius lib, n. in Lucam cap. xn: « Yides, inquit, quia ubique Domini virtus studiis cooperatur humanis, ut nemo possit aedificare sine Domino, nemo custodire sine Domino, nemo quicquam incipere sine Domino ».
S. Hieronymus in lib. iii. contra Pelagianos, non longe a principio: « Hoc, inquit, longa dissertione conclusum est, ut gratia sua Dominus, quae nobis concessit liberum arbitrium, in singulis operibus juvet atque sustentet ».
S. Augustinus lib. n. contra duas epistolas Pelagianorum cap. 5. « Liberum, inquit, arbitrium dicimus ad bene, pieque vivendum nori valere, nisi ipsa voluntas hominis, Dei gratia, fuerit liberata, et ad omne bonum actionis, sermonis, cogitationis adjuta ». Item in libro de praedestinatione Sanctorum cap. 2. « Quod, inquit, attinet ad pietatem, et religionem, non sumus sufficientes cogitare aliquid quasi ex nobis, et nemo sibi sufficit ad incipiendum, vel perficiendum
quodcumque opus bonum ». Item in libro de gratia Christi cap. 26. « Gratiam, inquit, Dei sic confiteatur, qui vult veraciter confiteri, ut omnino nihil boni sine illa, quod ad pietatem pertinet, vcramque justitiam, fieri posse non dubitet. » Et cap. 47. «Si, inquit, ut dixi, consenserit (Pelagius) etiam ipsam voluntatem ct actionem divinitus adjuvari, ut sine illo adjutorio nihil boni velimus et agamus, eamque esse gratianWDei per Jesum Christum, Dominum nostrum, in qua nos sua, non nostra justitia facit justos, ut ea si vera justitia, quae nobis ab illo est, nihil de adjutorio gratiae Dei, quantum arbitror, inter nos controversiae relinquetur ».
Auctor Hypognostici, qui, ut alias diximus, non est Augustinus, sed alius Pater antiquus et doctus lib. iii. « Esse fatemur, inquit, liberum arbitrium omnibus hominibus, habens quidem judicium rationis, non per quod sit idoneum (quae ad Deum pertinent) inchoare, aut certe perficere sine Deo, sed tantum in operibus vitae praesentis, tam bonis, quam etiam malis ». Et infra: « Yitiato ergo libero arbitrio, totus homo est vitiatus, per quod (absque adjutorio gratiae) quod Deo placeat nec valet incipere, nec perficere sufficit».
S. Prosper in lib. contra Collatorem cap. 38. « Non conturbat, inquit, nos superbientium inepta querimonia, quia liberum arbitrium causantur auferri, si et principia, et profectus et perseverantia in bonis, usque in finem Dei dona esse dicantur. Quoniam opitulationes divinae gratiae stabilimenta sunt voluntatis humanae. Yolentes oramus, et tamen misit Deus spiritum in corda nostra clamantem Abba Pater, volentes loquimur, et tamen si pium est, quod loquimur non sumus nos loquentes, sed spiritus patris nostri, qui loquitur in nobis; volentes operamur salutem nostram, et tamen ipsum velle, atque operari, Deus est, qui operatur in nobis ».
S. Fulgentius lib. de incarnatione et gratia Christi cap. 13. « Peccans, inquit, ille qui sine peccandi necessitate creatus est, in eo quod animae sanitatem delinquendo perdidit, etiam illa cogitandi, quae ad Deum pertinent, amisit facultatem. Oblitus est enim manducare panem suum, et expoliatus vestimento fidei, carnaliumque concupiscentiarum vulneribus sauciatus, sic jacuit oppressus ditione peccati, ut nullatenus aliquod bonae voluntatis initium habere potuisset, nisi hoc Deo gratis donante sumpsisset ».
Sanctus Gregorius hom. 9. in Ezech. a Nos, inquit, praevenit, ut velimus, et volentes subsequitur, ne inaniter velimus ».
S. Bernardus in lib. de gratia et libero arbitrio: « Conatur nostri, inquit, et cassi sunt, si non adjuventur, et nulli, si non excitentur ».
His accedat argumentum ab orationibus, et gratiarum actione. Non enim sine causa orat Ecclesia, ut Deus actiones nostras aspirando praeveniat, et adjuvando prosequatur, nec sine causa pro omni bono opere ^gratias agit, nisi quia novit, nihil veri boni, id est, quod ad salutem pertineat, sine Salvatoris gratia fieri posse.
Accedat postremo damnatio operum Cassiani et Fausti, in Concilio Romano, praesidente S. Gelasio Papa, quae habetur in decreto Gratiani distinet. 16. canone S. Romana. Non enim alia de causa opera Cassiani et Fausti, quae alioqui multa valde utilia continent in apocryphis numerantur, nisi propter sententiam istam de bonis operibus ad pietatem pertinentibus, quae illi sine adjutorio gratiae fieri, aut inchoari posse disputabant. Quibus adde, Faustum propter hos errores habitum fuisse Pelagianum haereticum, ut testes sunt Isidorus in lib. de scriptoribus, Ado Vienensis in Chronico, et auctor vitae S. Fulgentii cap. 26. Quod si vir doctissimus Ruardus Tapperus observasset, non tam saepe Faustum Catholicum appellasse t.
Chapter 53 of 63