Caput VI. Solvuntur argumenta contra doctrinam duorum praecedentium capitum
Sed non desunt argumenta quaedam adversus ea, quae dicta sunt in hoc, et praeced. cap.
Primum objici potest illud Zachar. cap. i. Convertimini ad me, et ego convertar ad vos. Et illud Prov. xvi. Hominis est praeparare animam, et Domini gubernare linguam. Respondet, S. Augustinus lib. u. ad Bonifacium cap. 8. lib. de gratia et libero arbitrio cap. 5. commendari inhissententis liberum arbitrium, sed non excludi gratiam praevenientem: quemadmodum in illis: Converte nos Deus salutaris noster. Et: Praeparatur voluntas a Domino. Commendatur gratia praeveniens, sed nonexcluditur liberi arbitrii cooperatio. Si enim solus Deus ista faceret, frustra diccrcturhominibus, convertimini, et si homines soli ad hoc sufficerent, frustra diceretur Deo, converte nos, etsi Deus sine nobis nos praepararet, falsum esset, hominem praeparare animam, et si absque Deo nos corda nostra praeparemus, falsum esset praeparari voluntatem a Domino.
Secundo objici possunt duo testimonia Patrum. Nam S. Joannes Ghrysostomus hom. 42. in Genesim docet, Abrahamum accepisse a Deo magna dona gratiae, sed antea se ad illa per opera bona disposuisse. Item hom. 17. in Joan. scribit, Deum non praevenire nostras voluntates, sed ubi praeparati fuerimus, tunc demum illum adesse, ac juvare per gratiam. Et similia habet in hom. 12. in epist. ad Hebraeos et homil. 42. ad populum
Antiochenum, et lib. i. de compunctione cordis, extremo. S. Hieronymus in lib. m. advers. Pelagianos, bis repetit, nostrum esse velle, Dei autem, ut impleamus quod volumus. •
Respondeo: S. Joannes Chrysostomus non ita quidem aperte gratiam praevenientem praedicat, quoniam eo tempore nondum exorti fuerant, qui eam negarent; s6d tamen neque eam negat, si verba ejus sano modo accipiantur. Itaque nonnumquam Deo tribuit ea, quae solus ipse facit, nobis autem tribuit ea, quaenos cum Deo facimus. Et hoc modo loquitur de Abrahamo, cui Deus solus praestitit magna illa dona, ut esset pater multarum gentium, et ut in semine ejus benedicerentur omnes gentes: sed non haec praestitit Deus, nisi posteaquam Abraham se in virtutum stadio diu exercuit, quod quidem opus ipsius Abrahae fuit, et illi jure, meritoque tribuitur, licet non sine Dei ope, bona illa opera fecerit. Similiter explicanda sunt, quae habentur homil. 17. in Joannem, et in priore de compunctione cordis.
Nonnumquam vero dicit, non praeveniri nos aDeoper modum determinantis ad unum, et necessitatem adferentis, ita ut tollatur libertas arbitrii. Id quod saepe ac libenter Chrysostomus repetit, tum propter Manichaeos, qui negabant liberum arbitrium, tum etiam ad negligentiam et desidiam hominum discutiendam, ne ita se putarent a Deo praeveniendos esse, ut nihil sibi, relinqueretur agendum.
Sanctus autem Hieronymus dicit, nostrum esse velle, Dei vero implere quod volumus, non quod nostrum sit velle sine gratia Dei, sed quod nos possimus multa velle cum adjutorio gratiae, quae tamen cum eodem adjutorio non vallemus implere, sed Dei solius <, sit efficere, ut aliquando illa quae volumus impleamus. Ex. gr. volumus sine omni peccata vivere, et nullum omnino rebellem motum partis inferioris sentire; sed non possumus haec implere, etiamsi adjutorium illud non desit, per quod velle ista potuimus; sed cum Apostolo dicere cogimur: Velle adjacet mihi, perficere autem non invenio, Roman. vii. Tamen dabit aliquando Deus, ut hoc quod volumus impleamus, quando sanaverit omnes languores nostros, et ea, quam expectamus, advenerit redemptio corporis nostri.
Non voluisse autem S. Hieronymum sig¬
nificare, nostrum esse velle, sine gratia Dei, perspicuum est ex epist. ad Gtesiphontem, ubi sic loquitur idem Hieronymus: « Velle et currere meum est, sed ipsum meum sine Dei auxilio non erit meum. Dicit enim idem Apostolus; Deus est, qui operatur in vobis velle et perficere ».
Tertio objici potest illud commune scholarum: facienti quod in se est, Deus non denegat gratiam. Hinc enim sequitur, ut si quis faciat quod potest solis naturae viribus, is hoc ipso disponatur ad gratiam, aut certe ad auxilium speciale, per quod deinde praeparetur ‘ad gratiam.
Respondeo, dictum illud commune scholarum, recte exponitur a S. Thoma in 1. 2. quaest. 109. art. 6. ad. 2. etquaest. 1,12. art. 3. ad 1. et a S. Bonaventura in 2. sentent. dist. 28. art. 2. quaest. 1. qui docent, tunc facienti quod in se est non denegari gratiam, cum homo facit quod in se est, cooperando gratiae Dei, a qua movetur. Nam ei, qui facit quod in se est ex solis naturae viribus, non debetur gratia, sed pcena, non quidem pro eo quod facit ex solis viribus naturae; sed quoniam pro uno aut altero bono opere morali, quod fortasse faciet, plurima peccata lethalia sine dubitatione committet.
Sane qui docent, hominem faciendo, quod in se est, solis naturae viribus ad gratiam praeparari, aut opinantur, cum suis viribus posse desiderare et petere a Deo gratiam, et haec est haeresis Pelagiana, ut ex Concilio Arausicano, aliisque testimoniis supra citatis probatum est; aut certe existimant, posse hominem servare propriis viribus omnia praecepta moralia, et innocentem vitam agere secundum rationem, et hac sanctitate morali provocare Deum ad auxilium speciale sibi donandum, quo tandem ad fidem, gratiamque perveniat; sed haec quoque est haeresis Pelagiana in libro superiore satis superque refutata. Ut omittam, nullum ejusmodi hominem ex historiis posse monstrari. Catoncs enim, Socrates, aliique horum similes, qui inter ethnicos sanctissimi judicari sunt, multis vitiis coopertos fuisse, facile demonstrari posset.
Quarto, posset objici exemplum Cornelii Centurionis, qui quoniam eleemosynas faciebat, impetrare meruit a Deo, ut ad se instituendum in fide Christiana Petrus Apostolus mitteretur.
Respondeo: Cornelius antequam fidem Christianam audiret, non erat omnino infidelis, sed unum Deum noverat, eumque religiose colebat, ut in Actis cap. 10. S. Lucas scribit. Proinde ex fide orabat, et auxilio Dei eleemosynas faciebat. Sed etiamsi infidelis fuisset, tamen illa bona opera non sine dono Dei fecisset, ut S. Augustinus docet, in lib. de praedestinat. Sanctor. cap. 7.
Quinta objectio: opera bona moralia, qua? possunt fieri solis naturae viribus, non sunt peccata, ergo qui facit bonum opus morale non ponit novum impedimentum gratiae, quod poneret, si bonum illud opus non faceret, ergo vicinior est saluti, quam si non fecisset bonum illud opus, ergo magis dispositus.
Respondeo: bona opera moralia, quae fiunt a peccatore, ‘(non faciunt hominem magis indispositum ad gratiam, cum novum impedimentum non addant; tamen non disponunt, cum nullum habeant ordinem, aut relationem ad gratiam. Quocirca Deus interdum majores peccatores, interdum minores, auxilio speciali magis et citius adjuvat.
Sexta objectio: potest homo suis solis viribus timere poenas gehenna?; naturale enim timere malum; poterit igitur metu poenae futurae dolere de peccato, qui dolor a theologis attritio dici solet: atqui ejusmodi dolor est dispositio ad gratiam, et accedente Sacramento justificat: igitur potest homo suis solis viribus ad gratiam se praeparare. Et confirmatur, quoniam sine dubio potest homo sine ulla speciali gratia Dei dolere de offensa amici, cur igitur non possit etiam dolere de offensa Dei, praesertim si Christianus sit, et noverit summa Dei erga homines beneficia?
Respondeo: timor gehennae si ordinatur ad peccatum detestandum et relinquendum, sine dubio donum est Dei, neque solis viribus, naturae haberi potest. Ipse enim est initium sapientiae, et inter dona Spiritus sancti numeratur ab Isaia cap. xi. Multo etiam magis dolor, ac detestatio peccati cum desiderio purgationis, donum Dei est cum ad salutem pertineat. Et quamvis possit quis sine auxilio gratiae detestari offensam amici, non tamen Dei, cujus ipse peccator non est amicus, sed iilimicus. Denique novit quidem homo Christianus ex fide summa Dei in homines beneficia, non tamen movetur ad ea consideranda, et inde concipiendum odium
in peccata, et amorem in Deum nisi gratia illuni divina praeveniat. Tenetur enim somno, vel potius morte peccati, a' qua non eum excitat, nisi gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum.
Chapter 55 of 63