Skip to the text

Caput X. Probatur ex divinis litteris liberum arbitrium in actionibus piis et salutaribus

Adversus hunc haereticorum errorem, quo voluntatem nostram in operibus piis et salutaribus, omni libertate spoliant, adferemus primum testimonia Scripturarum, deinde etiam veteris Ecclesiae traditionem.

Primum testimonium sumitur ab illis locis, •n quibus dicuntur homines in operibus pietatis operarii, aedificatores, plantatores, rigatores, cooperatores et coadjutores Dei. Nam si homines proprie nihil agerent per liberum arbitrium, sed tantum ducerentur et moverentur, ut mera instrumenta, non deberent appellari cooperatores et coadjutores Dei, sed ligones, rastra, secures, et alia id genus. Matth. xx. Voca operarios, et redde illis mercedem. Hic certe operarii dicuntur, qui bona opera, ad salutem conducentia, peregerunt. I ad Corinth. iii. Ego plantavi, Apollo rigavit, Deus autem incrementum dedit. Et ibidem: Unusquisque mercedem accipiet secundum, suum laborem. Dei enim sumus coadjutores. Ubi duo vocabula notanda sunt, pronomen ( Suum ) et nomen (Coadjutores). Nam si recte labor dicitur noster, certe nos ipsi Domini sumus illius actionis, quam laborando efficimus.

Nec valet Calvini objectio, qui lib. ii Instit. cap. v. § xiv. ut ostendat pronomen suum, vel, nostrum, non significare dominium, objicit illud: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, ubi noster dicitur panis, quem nobis donari cupimus, quia titulo donationis fit noster, non quia nos illumlibere fecerimus. Haec, inquam, objectio nihil valet, imo potest in auctorem apertissime retorqueri. Nam, ut aliqui veteres recte exponunt, panem, quem nobis dari petimus, nostrum vocamus, quia nolumus panem alienum furari, sed nostro labore illum acquirere, Deo juvante, ut simul impleamus illud Gen. m: In sudore vultus tui, vesceris pane tuo. Itaque noster dicitur panis, ratione proprii laboris, et tamen dono petitur ratione divini adjutorii, sine quo inutilis esset nostra omnis industria.

Neque potest Calvinus rejicere hanc expositionem cum ipse quoque lib. m. Instit. cap. xx. § 44. exponat eam petitionem de pane corporali. Adde, quod Apostolus pro eo, quod nos habemus, secundum suum laborem, scripsit graece, x«a xov tSiov xoirov, id est, secundum proprium laborem, in Evangelio autem Matth. vi et Luc. xi. ubi habetur oratio Dominica, non est totov ap-rov, sed apTov f|pwv, panem nostrum, non panem proprium. Magis autem explicat liberam actionem illud, «proprium », quam illud,

Alterum vocabulum est, Coadjutores, in Graeco auvepYol, id est, cooperatores, qua voce nulla fingi potest aptior. Eadem xero utitur Marcus cap. ult., ubi dicit de Apostolis: Illi vero profecti, praedicaverunt ubique, Domino cooperante^ 4). Ubi illud quoque notandum est, cum agitur de praedicatione, in qua requiritur opus humanum et liberum, dici, Domino cooperante: cum vero agitur de miraculis, quae non sunt in potestate hominum, sed fiunt a Deo per homines, ut mera instrumenta, non dici, Domino cooperante, sed, Domino confirmante sermonem sequentibus signis; ubi miracula simpliciter tribuuntur Deo, licet per homines fiant, quoniam non pendent ex libero arbitrio.

Alius locus est ad Rom. vm: Diligentibus Deum, omnia cooperante m bonum; ubi Graeca lectio diplicem sensum ostendit, nam illud (ruvEpysi, potest referri ad nomen, « omnia», et tunc reddendum est, cooperantur, et sensus est, diligentibus Deum, omnia esso utilia, et cooperari ad salutem. Hunc sensum facit lectio latina vulgata, quae reprehendi non potest, cum non sit inusitatum apud Graecos, conjungere nominativum numeri multitudinis, cum verbo numeri singularis: sed potest etiam aptissime referri verbum illud auvspyst ad nomen 7rvsvp.a, quod praecedit, ut sensus sit, diligentibus Deum, Spiritus sanctus in omnibus cooperatur ad bonum.

Neque hunc sensum adversarii rejicere possunt. Nam est omnino ad propositum, ut intelliget, qui locum ipsum leget. Et praeterea est simplicior, cum auvepysi sit numeri singularis, et non sit opus recurrere ad atticismum, quod tamen oportet, si conjungatur verbum numeri singularis, cum illa voce, TT-avTa, qua3 est numeri multitudinis.

Denique hanc lectionem, et hunc sensum sequuntur ex Graecis, Theodoretus in comment. hujus loci, et ex Latinis, S. Augustinus lib. de correptione et gratia cap. 9 et fortasse fieri potuit, ut Latinus interpres verterit, cooperatur, et vitio Scriptorum accesserit una litera et factum sit, cooperantur. Spiritus igitur secundum hunc sensum, quem ( ut dixi ) adversarii repudiare non possunt, et Petrus Martyr, et Erasinus in comment. repudiare non audent, cooperatur nobis in omnibus operibus sanctis et salutaribus.

Alterum testimonium sumitur ex illis locis, qute imperant, aut suadent hominibus opera pietatis, et ipsam etiam conversionem ' ad Deum, de qua maxime litigant adversarii. Stultum enim esset imperare, aut suadere ejusmodi opera ei, qui non haberet arbitrii libertatem, ut in libro superiore disputabamus de pnecepto et suasione operum moralium. Zachar. i: Convertimini ad me, et ego convertar ad vos. Joel. u: Convertimini ad me in toto corde vestro. Hierem. m: Tu fornicata es cum amatoribus plurimis, verumtamen revertere ad me. Ezechiel. xvm: Facite vobis cor novum et spiritum novum. Isai. i: Lavamini, mundi estote. Joan. vi: Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam. Et petentibus Judseis: Quid faciemus, ut operemur opera Dei? respondet Dominus: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum, quem misit ille.

Itaque ipsum credere, quod est opus Dei jubet Dominus, ut nos ipsi operemur, ac per hoc jubet, ut Deo in hoc opere coopere. mur. Ad Colossens. iii: Exuite veterem hominem, et induite novum. Ad Philip, ii: Cum metu et tremore salutem vestram operamini, Deus enim est, qui operatur in vobis. Quid hoc est aliud, nisi cooperamini Deo salutem vestram in vobis operanti?

Respondet Calvinis lib. ii. Instit. cap. 5.

§ 14. ista omnia loca nihil aliud sibi velle, nisi non moveri nds a Deo, tamquam stipites, ac truncos, sed tamquam homines mente, ot ratione praeditos, quamvis necessario moveamur, nec possimus aliud agere, quam id, quod Deo movente agimus. At si Deus ita nos movet, ut non sit in nobis agere, et non agere, quorsum illa praecepta et suasiones? Nam etiam ignis, cum applicatur ad ligna, non movetur instar trunci, nihil agentis, vere enim ignis comburit ligna; et equus, cum ei adhibentur calcaria, non movetur instar stipitis, vere enim equus ambulat; et tamen quis, nisi amens, imperaret, vel suaderet igni, ut combureret, aut equo, ut ambularet? At ignis et equus, non sunt mente et ratione praediti. Cur igitur nemo imperat, aut suadet homini, ut velit esse beatus, aut miser? nisi quia novit, non posse hominem mente et ratione praeditum, non amare beatitudinem, aut non odisse miseriam* cum ad haec arbitrii humani non sit ulla libertas. Praecepta igitur et suasiones, non solam rationem, sed libertatem etiam in hominibus esse demonstrant.

Dem de, quando Scriptura dicit: Deus operatur velle et perficere. Et: Deus operatur omnia in omnibus. Et: Dabo vobis cor novum, et spiritum novum. Et cum nos Deo dicimus: Converte nos Deus salutaris noster, adversarii contendunt ejusmodi testimoniis significari, Deum vere et proprie agere, et operari nostras actiones bonas. Cur igitur, quando Scriptura dicit: Operamini vestram salutem. Facite vobis cor novum, et spiritum novum; Convertimini ad me, et convertar ad vos; non patiuntur, ut eodem modo ista eadem vocabula intelligantur, et nos vere, proprieque dicamur, operari nostras actiones bonas? Est ne hoc Verbum Dei sequi, an illud pro arbitrio ad proprias hsereses detorquere?

Tertium testimonium sumitur ex locis

illis, quai docent, nos a Deo juvari iu operibus pietatis. Non enim proprie juvari dicendus est, qui nihil agit, sed qui laborat in agendo. Psal. xxvi: Adjutor meus esto, ne derelinquas me. Psal. lxix: Deus in adjutorium meum intende. Domine ad adjuvandum me festina. Ad Roman vm -. Spiritus adjuvat infirmitatem nostram. Nam quid oremus sicut oportet, nescimus, sed Spiritus postulat pro nobis, gemitibus inenarrabilibus. Quo loco agitur de oratione, quae est actio maxime pia et salutaris, quam Spiritus sanctus operatur in nobis, dum facit nos orare, ac gemere, sed quia non facit id solus, sed nobiscum, ideo posuit Apostolus illud verbum: « Adjuvat, >i quod in Graeco multo est significantius. Nam G-jvavTiXagSavrrai, qua voce B. Paulus utitur, proprie dicitur de iis, qui quasi e regione manibus capiunt onus, ut laboranti succurrant. Denique ut alia multa praeteream I. ad Cor. xv. Plus, inquit Apo stolus, omnibus laboravi, non autem ego, sed gratia Deimecum.

Ad hunc postremum locum respondet Calvinus bis verbis in lib. ii. Instit. cap. 3. §. 12. « Ad hanc, inquit, festucam, mirum est, tot non malos alioqui homines impegisse. Non enim gratiam Domini secum laborasse scribit Apostolus, ut se consortem laboris faciat. Quin potius totam laboris laudem uni gratiae transcribit ista correctione. Non ego, ait, sum is, qui laboravi, sed gratia Dei, quae mihi aderat. Fefellit autem eos locutionis ambiguitas, sed magis praepostera versio, in quavis Graeci articuli praitermissa fuit. Nam si ad verbum reddas, non dicit, gratiam sibi fuisse cooperatricem, sed gratiam, quae sibi aderat, omnium fuisse effectricem».

At nisi Calvinus novum textum Graecum sibi cudat, ac nobis obtrudat, non persuadebit unquam istam expositionem suam iis, qui aliquid norint. Nam Graeca verba haec sunt: dXXa vj /dpi? T&ii Qcou jj?uv Igot, quae ad verbum hoc sonant: Sedipsa gratia Dei, quae « mecum » videlicet « est ». Illud autem,

« mihi aderat », vel « in me erat », viderit Calvinus unde sumpserit. Certe cuv Igot, non potest simplicius reddi, quam «mecum», ut vulgatus interpres reddidit. Cur autem non dixit Apostolus, gratia quae est in me, sed, gratia quae mecum est, nisi ut ostenderet, gratiam nobiscum laborare, non so¬

lam operari? Respexit enim ad illud Sapient. ix: Mitte illam de coelis sanctis tuis, ut mecum. sit, et mecum laboret { 3). Quare S. Augustinus., cui cedere, velit nolit, debebit Calvinus in lib. de Gratia et libero arbitrio cap. xv. « Non autem ego, inquit, sed gratia Dei mecum, id est, non solus, sed gratia Dei mecum, ac per hoc nec gratia Dei sola, nec ipse solus, sed gratia Dei cum illo, quid clarius? »

Quartum testimonium sumitur ex iis locis, quae docent, hominem a Deo vocatum, posse non venire. Nam cum per gratiam Dei possit venire, ut adversarii concedunt, si possit etiam grati® resistere, et non venire, sine dubio liberi arbitrii e§se convincitur, Proverb. i: Vocavi, et renuistis. Matth. xxiii: Volui congregare filios tuos, et noluisti. Joan. vi: Vultis et vos abire? Actor, vn: Vos semper Spiritui sancto resistitis. Apocal. iii: Ego sto ad ostium, et pulso, si quis aperuerit mihi, intrabo ad eum.

Chapter 58 of 63