Skip to the text

Capitulum II

jcemplaritas et el verae perfectionis ext

  1. Quemadmodum autem condescensionis Christi adversarium valida doctorum proslravit auctoritas, tionis mucro detruncat, dum idem perfectionis evangelicae oppugnator, impiis sensibus invertendo Scripturas et imperitis sermonibus involvendo sententias, non solum a veritate dissentit, verum etiam sibi ipsi contradicil. Quanta namque sit in subsequentibus intellectus perversitas, quantus Scripturarum abusus, quanta involutio sententiarum, quantaque repugnantia sensuum; quia longum esset explicare per singula, prudenti lectori suflicere credimus, si aUqua illorum succincte tangamus.

  2. Siquidem a definitione perfectionis quasi caritate ascendit ad illa fortia, quanta Christus condescendit ad ista infirma, et ideo semper magister est supra discipulum, Christus videlicet supra omnem vertere, nunquam tot contra Christi condescensionem protulisset ineptias; et nunc, si misericordia Dei praeventus, ut per omnem modum optamus et suppliciter petimus, humiliter attendere velit, non alteri conabitur haereticae pravitatis crimen impingere, sed proprium corrigere ac deplorare studebit errorem, nisi forte, quod avertat Deus, de numero sit illorum qui, Christi sublimis et humilis aliam et condescensivam ignorantes iustitiam et inflexibilem quendam magistro perfeclionis attribuentes rigorem, verae ac piae Christi iustitiae convincuntur potius esse contrarii quam subiecti.

ipsius ad imperfectionem reseratur. ne regnet in nostro mortali corpore ». Hoc quamvis sit veraciter et catholice dictum et a Sanctis acceptum, quia tamen in hoc perfectionis evangelicae terminum ponit et complementum constituit, a vera perfectionis notitia procul esse convincitur. Nam cum omnis homo ad hoc, quod in ipso peccatum non regnet, divino sit praecepto astrictus; omnis igitur homo tenetur esse perfectus. — Iterum, si quantumcumque parva caritas hoc efilicit; sequitur, quod minima caritas ad culmen perfectionis attingit. Quid igitur Augustinus dicit, quod « caritas meretur augeri, ut aucta mereatur et perfici»? — Amplius, si perfectio est, quod in nobis peccatum non regnet; igitur imperfeclio est, quod regnet; sed peccatum non potest regnare in nobis, nisi cum sumus in peccato mortali: omnis igitur imperfectio est peccatura

mortale. Quod quam sit absurdum et a veritate dissentiat, nemo, qui aliquid novit, ignorat.

  1. Dehinc, vigilans lector attendat, qualiter in subsequsntibus, imperfectionem deflniens, sibi ipsi contradicat aperte. Subdit enim: « Imperfectio est citra possibilitatem conditionis humanae non conformari Christo». Sed lioc potest esse non solum absque peccato mortah, quia nullus ad hoc tenetur, verum eliam absque veniali, in his potissimum, quae sunt consiUi et in nostrae ponuntur liberae voluntatis arbitrio, ac per hoc omitti possunt absque ullo peccato, sicut expresse patet in voto paupertatis et continentiae virginalis. — Quod autem subiungit, di- cens, quod « a Christi mandatis et eius operibus discordare est imperfectio, a qua Apostolus dehortatur discipulos », non solum a praecedentibus dissonat, verum etiam in se repugnantiam claudit manifestara. Nam discordme a Christi mandatis semper est peccatum mortale, discordare vero a Chrisli operibus potest esse veniale, vel nullum oranino peccatura. Apparet igitur, quod se ipsum nequaquam intellexit, dum in eadem propositione duo sibi contraria simul includit. — Deinde, quod verba inculcaus de imperfectionis notificatione, subnectit, dicens: « Imperfectio vitae est a regula iustitiae et vestigiis Christi distorqueri, ubi Christum posset secundum carnera corruptibilera iraitari»; ostendit, se non solum veritatis intelligentia vacuura, sed et verbis usitatis egenum. Verum de verbis cura permodica, magis autera discutienda verbi sententia et abiicienda tanquara distorta. Dicit enim, quod « imperfectio est distortio a regula iustitiae». Constat autem, quod « iustitia est rectitudo voluntatis», sicut dicit Aaselmus. Si igitur est quaedam iustitia perfecta, quaedam imperfecta, sequitur necessario, quod sit quaedam rectitudo distorta. — Amplius, si est rectitudo iustitia, distortio est iniustitia Si igitur imperfectio distortio est, imperfectura erit iniustura. Sequitur ergo, si imperfectio est distortio, quod aliqua iustitia sit iniusta. — Denique, cum « virtus omnis, ut ait Augustinus, sit ratio recta», necessario sequitur, quod distortio sit peccatum. Si igitur iraperfectum universaliter est distortio, imperfectio universahter est peccatum. Cum ergo aliqua caritas sit iraperfecta, consequentia necessaria potest inferri, quod caritas est peccatrix. Ac per hoc colligitur ex praemissis secundum notificationes imperfectionis praehabitas, quod iustitia sit iniusta, rectitudo distorta et caritas vitiosa.

  2. Ad maiorem quoque imperitiae suae declarationem paulo posterius subdit, quod « Sapiens asserit, magnam esse gloriam sequi Dominum, quod tanquam sirapliciter dictum est universaUter intelligendum ». Quod si verum est, cum velle Dorainum sequi in aliquibus ipsius actibus sit magna praesumtio, utpote in mii'aculis, in iudiciis, in vindictis et in praevidendis futuris et consimiiibus; igitur si verbum hoc simpliciter dictum est universaliter intelligendum, aut magna gloria erit sequi Dominum in his, ad quae aspirare est praesumtuosum et impiura, aut secundum istius perversum iudicium Sapiens dixit falsum. — Huic quoque deraentiae et aham non minorem adiungit, dicens, quod « Christus adolescenti dixit: Sequere me, non distinguendo in quibus et qualibus, sed simpliciter»; « et magna, ut dicit, praesumtio est, velle distinguere, ubi Dorainus non distinxit, quia legislatoris est propriura legera interpretari, quara condidit ». dicit expresse. Nam si, ubi Christus in serraone proprio ipse non distinxit, nec nos debemus distinguere, cum dixit: Pater maior me est, errat catholicae fidei sensus, quo docetur, non ad Christi Divinitatem, sed ad eius tanturamodo huraanitatem praefatum verbum esse referendum. — Errant nihilominus Sancti, qui Christi explicando eloquia et distinguendo exponunt et exponendo interpretantur. — Errat et ipse, qui consequenter etiam in hoc verbo distinguit dicens, quod « non intelligitur de actibus spectantibus ad graduum et dignitatum distinctionem, sed de aliis tantum».

  3. Verum nec his contentus stultitiis, subiungit et alias, asserens, quod dicere, Deum aliquid praecepisse perfectis, non iraperfectis, error sit Manichaeorum et res magni periculi, non attendens quod sacer dicit Ilieronymus libro secundo contra lovinianura. Ait enira: « Nunquid omnibus praeceptum est, ne duas tunicas habeant, ne cibos in pera, aes in zona, calceamenta in pedibus, ut vendant universa, quae habent, et sequantur lesum, sed his qui volunt esse perfecti? alioquin cur a loanne d. 27. dub. 3: In comparalione ad finem sic definitur [virtus]

Baptista aliud militibus, aliud praecipitur pubiicanis »? Haec Hieronymus. Quibus patenter ostendit, lianc suam, immo Scripturarum esse sententiam, quam hic novellus doctor, loviniani erroneum dognia secutus, haereticam asserit et periculosam. — Sane quod addit, mandatis hominem iniperfectum non effici, quia mandalum sanclimi, iuslum et bonum non operatur mortem, sed « imperfectio quaedam mors est »; manifeste verum probans per manifeste falsum, simul sui ipsius declarat imprudentiam et errorem. Certum est enim, quod mandata nec perfectos faciunt nec imperfectos, cum tam hi quam illi ad ipsorum observantiam astringantur. Certum est etiam, quod imperfectio a perfectione non discrepat, sicut mors a vita distat. Si enim imperfectio mors est, aut poenalis, aut culpabilis. Si poenalis; nulius est in hac vita perfectus, nec ipse Christus; si culpabilis; sed mors culpabilis est culpa mortalis, nullus igitur est imperfectus, qui non sit per mortale peccatum vita privatus. — Quodsi dicat, se mortem quandam dicere venialem culpam, valde improprie loquitur, nec tamen declinat errorem, quia, si culpa venialis est mors faciens imperfectum, cum non sit ratio maior de uno veniali quam de alio, quoties quis incidit in veniale peccatum, toties a perfectionis decidit statu. Et iterum, cum nullus quantumcumque iustus sit omnino immunis a venialibus, nullus erit in hac vita perfectus ea perfectione, quani consulit Christus; quod est haereticum et damnandum.

  1. Ad erroris etiam sui cumulationem maiorem subsequenter annectit, imperfectionem esse claudicationem, quae sub praecepto non cadit, sed sub indulgentia, quemadmodum sua repetere non est mandalum, sed indultura. — Quod est plane falsum, cum indulgentia, secundum Augustinum de Bono coniugali includat peccatum, et repetere sua imperfectis sit licitum, sicut primae ad Corinthios sexto dicit Glossa: « Infirmis licet sua repetere, etiam movcudo causam ante iudicera ». — Huic quoque simile est, quod, quibusdam vanis et frivolis interpositis, addidit, quod « in novo testamento, etiam quando contrahitur causa prolis matrimonium, est indultum ». Cui aperte contradicit Augustinus de Bono coniugali: « Certe, inquit, dubitare fas non est, nuptias non esse peccatum. Non itaque nuptias secundiuu veniam concedit Apostolus, sed illum cmcubitum secundum veniara concedit, qui fit per incontinentiam, non solum causa procreandi, sed etiam aliquando nulla causa procreandi, quem nuptiae fleri non cogunt, sed ignosci impetrant. Concubitus enim sola causa generandi inculpabiHs, solus ipse nuptialis est». Haec Augustinus; ubi inter ipsum doctorem antiquum et hunc novellum tanta est repugnantia sensuum et verborum, ut necesse sit, alterum eorum asseruisse falsura. Si igitur non suam, sed egregii doctoris vult sequi sententiara, ne in foveam cadat erroris, desinat imperfectionem per distortionem et claudicationem describere, ne conipellatur ex hoc tanquam distortus et claudus a veritatis tramite deviare.

  2. Quod autem subdit, Christum nulla fecisse opera tantum imitanda perfectis, pro eo quod nemini perfectionem invidit, quasi non possit esse gradus et distinctio in exeraplis Christi ac verbis respectu graduum et statuum diversorum in hierarchia Ecclesiae; nequaquam est consonum documentis Scripturae. Nam Christus dixit speciahter Apostolis: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis. Et iterum loquens ad Patrem ait: Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis. Nunquid invidus Deus, quia non omnibus sapientiae suae revelavit arcanum? Constans est autem, quod sicut Christus sua pro illis qui ea capiebant, proponebat eloquia, ita pariter et exempla. — Nequaquam igitur ex invidia, sed ex altissima dispensatione sapientiae Dei divi- dentis dona sua singulis, prout vult, quaedam proponuntur imitanda praelatis, non subditis; quaedam spiritualibus, non animalibus; quaedam perfectis, non imperfectis; quaedara fortibus, non infirmis, sicut patet expressius in auctoritate praemissa Hieronymi contra lovinianum. Nec tamen dicimus, quod opera consiliorum et supererogationum illis solis proponantur, qui iam pei'fecti sunt, quin potius omnibus, qui ad perfectionis culmen conscendere volunt; quod quidem tanquam difficile et arduum non est omnium, sed paucorum.

'.). Porro, ratio illa, qua subsequenter conatur astruere, Christi opera et exempla aequaliter cunctis esse proposita, quia, si aliquid egit, quod tantum imitandum esset imperfectis, videretur tunc, quod debuisset uxorem accipere et contentionibus se ingerere, ut horum imperfectis exempla praeberet, nullius est efflcaciae, sed magnae dementiae. Nunquam enim rationem hanc probabilem crederet, nisi experientiam carnalis libidinis et compugnantiam

litis condescendentiae divinae dulcedinis in nostris suscipiendis inflrmitatibus temeritate quadam erronea coaequaret; ac si aperte diceret: si Christus condescendit infirmitati humanae in actu comestionis et fugae, pari ratione condescendere debuit in actu carnalis libidinis et litis contentiosae Alioquin ratio sua non valet. Et vere non valet, quia non est simile hinc inde, quia in illis infirmitatibus decuit nobis condescendere Christum, quae communiter respiciunt naturam lapsam nec aliquam habent foeditatem annexam, in aliis vero nequaquam.

  1. Tandem si quis vigilanter attendat, quid finaliter intendit concludere, patenter advertet, quod se ipsum paralogizando multiplici involvit errore. Ait enim: « Cum duae sint perfectionis partes, scilicet sua vendere ae distribuere et Chrislum Dominum sequi; sicut ad fundamentum perfectionis requiritur necessario, quod quis omnia sua rehnquat, sic ad complementum exigitur, quod sua relinquens Christum imitetur in omnibus iuxta possibilitatem humanam ». Propler quod non parvam asserit esse blasphemiam dicere, Christum in his quae secundum naturam nostram gessit, non in omnibus, sed in aUquibus imitandum, eis potissime, qui perfecti esse conautur. — Verum licet verba huiusmodi aliquam superflcialiter videantur rationem praetendere, tamen secundum veritatem ratioeinatio sua nullum habet omnino vigorem, sed et conclusio mullimodam continet falsitatem. Non enim est simile de dimissione suorum et imitatione actuum Christi. Nam sua dimittere actus est unus et uniformis, qui perfectioni non consonat, si diminute, hoc est secundum partem et non secundum tolum fiat. Actus autem Christi sunt multiformes et varii, et quamvis in comparatione ad Christi personam omnes sint perfecti, tamen secundum naturam proprii generis quidam sunt excellentes, quidam mediocres, quidam condescensivi, sicut in praecedentibus aliqualiter patuit et subsequenter magis patebit.

  2. Sane si verum est, sicut concludit, quod perfectio dicat universalem conformitatem ad opera Christi et imperfectio dissonantiam, multa per omnem modum sequuntur absurda. Nam 6um Christus mulieres se comitantes et sustentantes habuerit, sequitur, quod imperfectus fuerit Paulus, qui hoc recusavit; cum Christus inter homines habitaverit, imperfectus loannes Baptista, qui, relictis turbis, solitaria loca quaesivit; cum Christus vinum biberit, imperfectus idem Baptista, qui vinum et siceram non gustavif; cum Christus solus cum muliere locutus fuerit, imperfectus erit qui a mulierum consortiis se elongat; cum Christus peccatrici pedes osculandos praebuerit, imperfectus, qui mulierum contactus abhorret et vitat; cum Christus dividere inter fratres hereditatem recusaverit, imperfectus erit qui iurgantes pro hereditatis divisione germanos ad pacem et aequitatem reducit; cum Christus scienter loculos furi conservandos commiserit, imperfectus omnis erit, qui furem dispensatorem expellens fidelem requirit; cum Christus imminente passione trepidaverit, imperfectus omnis, qui ad passionem securus et hiiaris currit; cum Christus in ipsa passione tacuerit, imperfectus omnis, qui pro Christo patiens veritatem dicit. Et sic in pluribus aliis potest inductio fieri, ut de fuga, comestione et loculis taceamus; quae omnia tam absurda sunt, ut qui ea conetur defendere non tam videatur errare quam insanire.

  3. Ut autem haec et his similia inconvenientia prudens lector effugiat, in quae is cui respondemus, ex inconsideratione devenit, attendere debet, quod deceptionis huius duplex exstitit causa: prima, quia, cum sciret, Christum esse omnis perfectionis exemplar, modum tamen huius exemplaritatis nescivit, vel neglexit advertere; secunda, quia, cum clare perpenderet, imperfectionem a perfectione deflcere, modum tamen defectionis huius non potuit investigare. — Intelligendum est igitur, quod cum Christus sit Verbum increatum et incarnatum, duplex est in eo ratio exemplaritatis, aeternae videlicet et temporalis: aeternae, inquam, secundum quod est splendor paternae gloriae et figura substantiae Dei Patris atque candor lucis aeternae et speculum sine macula maiestatis Dei. In quo quidem speculo exemplariler cuncta relucent, quae a principio conditionis mundi usque in finem ad perfectionem totius universi tam spiritualiter quam sensibiliter producuntur. Et secundum hoc est Christus ut Verbum increatum speculum intellectuale et exemplar aeternum totius machinae mundialis. — In quantum auteni

VerbuQi incarnatum in assumtae humanitatis conversatione exemplar est et speculum omnium gratiarum, virtutum et merilorum, ad cuius exemplaris imitationem erigendum est tabernaculum militantis Ecclesiae, iuxta quod Moysi mysterialiter dictum est: Jnspice et fac secundum exemplar, qiiod tibi in monte monslratum est. Et quemadmodum ab illo uno aeterno exemplari indiviso tam diversae manant creaturarum naturae et naturarum perfectiones secundum variam ipsius summi boni participationem, quod perfecte ab aliqua una creatura capi non poterant, propter quod et diversas constituit Deus rerum species ad universi completionem; sic et a Verbo incarnato tanquam ab originali principio gratiae, de cuius plenitudine accepimus omnes, et tanquam a speculo, in quo et a quo omnis sanctitatis et sapientiae plenitudo et pulcritudo refulget, diversi status, gradus et ordines secundum variam distributionem donorum et varium imitandi modum exemplariter derivantur, in quibus secundum multiformem participationem multimoda Christi perfectio sic distribuitur, ut simul reperiatur in omnibus, nec tamen in aliquo uno solo secundum omnimodae plenitudinis totalitatem refulgeat; sed quilibet gradus et status pro suae mensurae modulo secundum plus et minus istiusmodi exemplaris influentiam suscipit et ad ipsius imitationem accedit.

  1. Refulgent autem a Christo tanquam a totius sublimitatem potentiae, ut super aquas siccis pedibus ambulare, elementa convertere, panes multiplicare, se ipsum transflgurare et cetera miracula facere; quidam sapientiae lucem, ut arcana caelestia referre, secreta cordium scrutari et futura praedicere; quidam severitatem iudicii, sicut eiicere vendentes de templo, cathedras vendentium columbas evertere et dura increpatione ferire pontifices; quidam officii dignitatem, ut Sacramentum conficere sacratissimi corporis sui, manus imponere et peccata relaxare; quidam condescensionem miseriae, ut latere in persecutione, trepidare et contristari in morte et pro calicis amotione Patrem orare; quidam informationem vitae perfectae, sicut paupertatem servare, virginitatem custodire, Deo et hominibus se ipsum subiicere, noctes in oratione pervigiles ducere, pro crucifixoribus exorare et morti se summa caritate etiam pro inimicis offerre. — Cum igitur sex sint huiusmodi actuum varietates, in ultimis his durataxat est ipsum imitari perfeclum. Nam in his quae sunt excellentiae singularis, est impium et luciferianum, nisi fuerit alicui privilegii specialis dono concessum. In his autera, quae severitatis et dignitatis, est praesidentium et praelatorum. In his quae condescensionis, est infirmorum, in quantum ad actum loquimur extrinsecum. Nequaquam igitur, ul dogmatizat, summa perfectionis christianae consistit in universali imitatione actuum Christi, sed tantum illorum qui vitae perfectae informaiionem respiciunt.

  2. Ex quo apparet, quod huiusmodi veritatis ignorantia prima fuit in eo causa erroris; quam etiam secunda comitata est, videlicet, quod imperfectionem a perfectione rationabiliter non discrevit, dum imprudenter asseruit, quod « perfectio et imperfectio dilTerunt sicut rectitudo et distorlio, sicut iustitia et peccatum, sicut puritas et pollutio, sicut gloria etignominia, sicut vita et mors, sicut sanitas et morbus, sicut incessus aequalis et claudicatio ». — Ex quibus inconvenientia magna sequuntur et multa, quorum aliqua superius sunt expressa. Propter quod dihgens lector advertat, quod perfectio et imperfectio non differunt sicul duo contraria, sed sicut maius bonum et minus bonum, sicut fini propinquum et longinquum, sicut magis meritorium et minus, sicut magis deiforme et minus, sicut gloria et sanctitas maior et minor.

lo. Quod quamquam sit intelligentibus per se notum, ad tollendum tamen omnem dubietatis scrupulum Sanctorum auctoritatibus est probandum. Ait enim Ambrosius de Offlciis libro primo: « Officium omne aut medium, aut perfectum est. Quod aeque Scripturarum auctoritate probare possumus. Habemus enim in Evangelio, dixisse Dominum: Si vis ad vitam ingredi, serva mandala. Non homicidium facies, non adulterabis. Haec media sunt otficia, quibus aliquid deest; ideo sequitur: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia bona tua et da pauperibus el veni, sequere me. Hoc est igitur perfectum officium, quod Graeci catorthoma vocant, quo corriguntur omnia, quae aliquos potuerunt lapsus habere ». Haec Ambrosius. Ex quibus colligitur, quod medium offlcium, quod est imperfectum, nullum dicit peccatum, cum consistat in observantia mandatorum. Idem etiam super primam Epistolam ad

Corinthios i: « A licitis temperare vult fideles, ut non solum innocentes, sed et gloriosi videantur. Concessa enim praeterire virtutis est maximae». Haec Ambrosius. Si igitur uti licitis est innocentia, concessa praeterire perfectio; constat, quod imperfectio simul cum innocentia stat. Non est ergo peccatum. — Augustinus quoque de Bono coniugali: « Quid dicturi sumus adversus evidentissimam vocem Apostoli dicentis: Quod vult faciat; non peccat, si nubat; et: Si acceperis uxorem, non peccasti, et si nupserit virgo, non peccat? Hinc certe dubitare fas non est, nuptias non esse peccatum. Non itaque nuptias secundum veniam concedit Apostolus. Nam quis ambigat, absurdissime dici, non eos peccasse, quibas venia datur »? Haec Augustinus. Constat autem, quod nuptiae non stant cum evangelica perfectione, qua eunuchizari docet Christus propter regnum caelorum. Igitur imperfectio non requirit veniam, nec est de se ahqua culpa. Idem etiam in eodem libro: « Bonum, inquit, erat quod Martha faciebat, occupata circa ministerium Sanctorum, sed mehus quod Maria soror eius. Bonum Susannae in coniugali castitate laudamus, sed tamen ei bonum viduae Annae ac multo magis Mariae Virginis bonum anteponimus. Bonura erat quod faciebant qui de substantia sua Christo et eius discipulis ministrabant; sed mehus, qui omnem substantiam dimiserunt, ut Christum Dominum expeditiores sequerenlur ». Haec

Chapter 3 of 13