Skip to the text

Capitulum XI

et proprietate pecuniarum tam

  1. Arrogantium hominum tumidae mentes, qui mundi huius vanitate pascuntur

gloriara sibi videnduam Christus comraendat et praedicat =, ad qualem quivis infirmus, imperfectus et claudus, cupidus, superbus et carnahs aspirat?

  1. Mirum certe, si via haec nova, per quam aut nullus aut rarus perfectus sive iraperfectus incessit, antiquis praeferenda est semitis, ut clericus assuratus ad ecclesiasticos reditus omni se denudet proprietate. Quis enim saecularium clericorum nostris teraporibus hoc perfecit? Quis proposuit, quis etiam somniavit, ut in susceptione ecclesiastici beneflcii paterna bona cum his quae habere posset, distraheret et erogaret pauperibus, et ipse deinceps voveret nihil possidere proprium soloque foret victu atque vestitu contentus? Huiusmodi propterea statum, qui vix aut nunquam in aliquo reperitur, extollere nihil ahud est quam corvinam albedinem praedicare, nil certe aliud quam proprii capitis fictionem veritali iam notae praeponere, ut sic filii hominum gravi corde, diligentes vanitatem et quaerentes mendacium a Christi vestigiis avertantur suaque sequantur phantasmata, errantes in invio et non in via.

  2. Nec tamen negamus, eos qui bonis ecclesiasticis contenti sola necessaria retinent et reliqua omnia pauperibus conferunt, ad quandam perfectionem pertingere, perfectioni tamen Religiosorum pauperum nullatenus coaequandam, sicut supra monstratum est tertia parte responsionis primae. Huic ergo eiusque complicibus a Salvatore veraciter dicitur: Vae vobis, hypocritae! quia clauditis regnum caelorum ante homines; vos enim non intratis neque introeuntes sinitis intrare. Si enim per hanc venenatam doctrinam nonnulU credentes, in saeculo se esse perfectos, retrahantur a Religionis ingressu; nuUi dubium est, quin sanguinem animarum illarum, quae propter hoc in suorum peccatorum faecibus remanserint, iustus iudex de ipsorum manibus in examine districto requirat, nisi per suam imraensara cleraentiam, ut oramus, eosdem veritatis suae luce perfusos dignatus fuerit ab erroris devio revocare. in proprio quam in communi. sanctitatem visi fuerint ut simulationem dolosam arguere eorumque prudentiam spiritus ut insaniam reprobare. Quod ut eflBcacius perficere queant, bona

frequenter in mala convertunt et in eleclis macuponunt. Verum est quidem, quod propter humanae inflrmitatis corruptelam vix reperiri potest aliqua persona vel status ab omni materia reprehensionis immunis; sed et nos veraciter inficiari non possumus, quin inter perfectionis evangelicae professores peruersi sint aliqui et imperfecti quamplurimi. Si igitur is cui respondemus, insolentium vitia reprehenderet, praeconia laudum reportare deberet; si etiam generaliter in personas maledicta congereret, deceret evangelicos viros ori suo silentium imponere, praesertim si divino motu id ageret, et per patientiam, dissimulando convitia, pro maledicente rogare. Nunc aulem, quia in totam Christi pauperum Religionem venenatorum eloquiorum tela convertit eorumque professioni erroris et simulationis crimen impingit; necesse habemus ipsius procacitati resistere, non quia velimus maiedictiones pro maledictionibus reddere, sed quia sacram Rehgionem inlendimus ab obiectis criminibus excusare.

  1. Assumens igitur personam Ecclesiae adversus pauperes praefatos invehitur velut contra hostes ipsius. « Nunc, inquit, derident me iuniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis meiy, aperte insinuans per hoc, Religiosos, contra quos loquitur, obiurgandos ut Ecclesiae inimicos et adversus Ecclesiam insurgentes ipsamque ut irrisores habentes contemptui, cum tamen, ut dicit, «.vita ipsa putentur indigni, egestate et fame steriles et in terra penitus non parentes r>. Quod quidem nihil aliud est quam patrem suum, Christi vicarium, a quo status huiusmodi approbatus est, subsannando despicere et partum sacrae matris, sponsae Christi, Ecclesiae irridere. Et ideo, iuxta Salomonis sententiam, ipsius est oculus a corvis et aquilis, veritatis scihcet aemulatoribus, eruendus, ac per hoc veraciter contra hunc et complices eius, novorum dogmatum inventores, dicere potest Ecclesia: Nunc me deiident iuniores tempore, ut sic ictu proprio iniquus oculus eruatur, dum sagitta, qua ferire nititur, ipse feritur. — De- hinc, zelum et verbum apostolicum sibi usurpans, cum tamen apostolicae perfectionis impugnator magis sit quam imitator, subsequenter annectit: « Utinam sustineatis me modicuml Aemulor enim vos Dei aemulatione. Quid vos prae ceteris iactatis de perfectione »?

  2. Haec verba ipsius, in quibus, apostolicae humilitatis oblitus, id omittit, quod potissime potuit dicere: Modicum quid insipientiae meae; dumque non insipienter, sed sapienter loqui se reputat, iusto Dei iudicio stultus elTectus, in multas et magnas prorumpit insanias. Omnia enim fere, quae subsequenter allegat, non solum insipientiam, sed et nequitiam sonant. Nequaquam enim, ut dicit, no prae ceteris de perfectione iactamus, quaraquam paupertatis celsitudinem tanquam verae perfectioni consonam commendemus. Nara sicut veraciter praefertur virginitas cuilibet gradui pudicitiae, nec tamen ex hoc sequitur, quod status sacrarum virginum praeferatur statui praelatorura vel virorum quorumlibet, qui ad hanc minime astringuntur; sic et circa differentias et gradus paupertatis oportet intelligi. Unde nec ille, contra quera iste agit, asserit, quod hic status pauperum sit perfectior aliis, qui sibi aliquid retinent, nisi cum hac additione: « paribus conditionibus aliis»; sed nullus est omnino status, in quo conditiones omnes cum statu praefato per omnia parificentur: non ergo potest ex hoc argui, quod omnibus statibus, vel alicui omnium praeferat statum suum. Magnae igitur raalignitatis fuit occasione unius sermonis veracis et humilis librum plenum invectionibus et criminationibus falsis coraponere adversus totura Ordinera pauperum, quasi parum superbo visum fuerit, in umim Mardochaemn mittere linguae manum. Propter quod et delractiones in libello conscriptae manifeste declarant, auctorera non aemulatione Dei fuisse succensum, sed potius stimulatione illius cuius invidia mors introivit in orbem terrarum i.

  3. Ceterum confusionis babylonicae filius, ut universos confundat Ecclesiae status, pro viribus conatur astruere, quod nullus sit gradus nullaque differentia in paupertatis professione. Nam quibusdam frivolis interpositis, subsequenter adiungit: « In quo ergo gloriaraini contra rainistros Ecclesiae? quia, sicut nec vos, ita nec ipsi sunt possessores, quibus dominicarum possessionum tantum usus conceditur.

non dominhm, in tantum beatiores ac praeferendi, quod res, quibus utuntur, aeternum liabent dominium, sed vestrae res sub potestate sunt terrestrium dominorum ». — Haec verba ipsius, in quibus omnia confundit atque in tantum pervertit, ut in paupertate gradus non sit, aut si est, praeferendus sit status clericorum ecclesiasticis reditibus afQuentiura statui quantumlibet pauperura et pro Christi amore nihil habere volentium, quia ilU utuntur rebus caelestis et serapiterni dominii, hi terreni; quasi Christus exclusus sit a dominio rerum, quas laici possident, cum tamen sit dominus universorum, et quasi Ecclesia non habeat rerum temporalium verum dominium, cuius contrarium evidenter monstratum est supra; et ideo in hoc ipsius matris Ecclesiae paupertatem fallaciter insinuat et potestatem veraciter impugnat. — Denique, si verum est, quod Ecclesia non habet cum suis ministris rerum dominium, sed tantura usum, ut quid consequenter professionem pauperum calumniatur dicentium, se nuUarum rerum habere dominium, quamvis habeant umm, 6.1- cens, quod omnibus hoc videalur esse ridiculum, cum eorura quae per ipsum usum penitus consumuntur, ab usu dominium inter homines nullatenus distinguatur? Et dehinc irridendo subiungit: « Ceterum quorum sunt pecuniae, quas per provincias non cessatis a divitibus petere et in unum congregare, nisi aliquid habeatis commune »?

  1. Ut igitur praefatis et his similibus cavillatiouibus maliguis el subdolis imponatur silentium, intelligendum est, quod cum circa res temporales qgjQj. gjj considerare, scihcet proprietatem, possessionem, usumfructum et simplicem usum; et primis quidem tribus vita mortaliura possit carere, ullimo vero tanquara necessario egeat: nuUa prorsus potest esse professio omnino teraporaliura rerum abdicans usum. Verum ei professioni, quae sponte devovit Christum in extrema paupertate sectari, condecens fuit universaliter rerum abdicare dominium arctoque rerum alienarura et sibi concessarura usu esse conteutam. Unde et in ipsorura Regula continetur: « Fratres nihil sibi approprient, nec domum nec locum nec ahquam rem ».

  2. Porro, ne quis forte proprietatem interdictam in his verbis credat non coUegio, sed privatis per- jg. audiat, quid super hoc Gregorius nonus Fratrum consultationi respondet: « Diciraus, inquit, quod nec in communi nec in speciali debent proprietatem habere, sed utensilium et librorum et eorum quae licet habere, Ordo usura habeat, et Fratres, secundura quod generalis vel provinciales Ministri disponendum duxerint, his utantur. Nec debent vendi mobilia vel extra Ordinera corarautari aut alienari quoquo modo nisi Ecclesiae Romanae cardinalis, qni fuerit Ordinis gubernator, generali vel provinciahbus Ministris auctoritatem super hoc praebuerit, vel assensum ». — Haec verba rescripti papalis, in quibus sapiens et pius antistes proprietatem separavit ab usu, illam sibi et Ecclesiae retinens, hunc autem Fratrum necessitati concedens, sancte quidem, sapienter et pie. Si enim temporalia bona pro aliis possidere ac dispensare, ubi etiam temporale recipitur emolumentum atque solatium, nihil de ratione perfectionis in praelatis diminuit, sicut ex tertia responsione clarescit; quanto magis, quando solumpYiesidium impenditur, et nuUura temporale coramodura exspectatur, ipsius summi Ponlificis salvatur perfectio, et ei accrescit meritura ante Deum.

  3. Quodsi forte his quisquam conetur obsistere, ex eo quod iure cautum est, usum non posse perpetvio a dominio separari; respondebiraus, quod lex illa civilis non habet hic locum, quia hoc ideo ius civile decrevit, ne dominium inutile videatur ac per hoc inanis sit nominis. Nam retentio dorainii huiusmodi rerum cum concessione usus facta pauperibus non est infructuosa, cum sit patri pauperum meritoria et professioni fihorum Christo famulantium opportuna. — Nec obstat quod adversarius obiicit de rebus, quae usu consumuntur, quod in eis proprietas non separatur ab usu. Hoc enim fallit in peculio profectitio flliifamilias, ubi flliusfamilias usum habet, et taraen proprietas nec ad momentura residet penes ipsura. Sic et de Ordine huiusmodi pauperum respectu Romanae Ecclesiae intelligi debet. Sunt quippe de iure corarauni oranes Christi fideles summi Pontificis filii, peculiari tamen quodam iure hi sunt eius obedientiae subditi et curae commissi; et ideo, cum alii sint tanquam fllii emancipati, quibus hcet auctoritate iuris eis indulta de bonis ecclesiarum suarura sine dilapidatione disponere, hi sunt tanquara parvuli et filiifamilias totaliter ipsius regimini deputati. Propterea, sicut lege cavetur, quod « fliiusfarailias nec retinere nec recuperare posse possessionera rei peculiaris videtur », sed patri per eura quaeritur; sic et in his pauperibus intelligendura est, quod rerum eisdem coUatarum ad sustentamentura ipsorura patri pauperura deputetur dorainium, illis vero usus. tates, semper abscedente usufruclu, placuit certis modis e.stin-

  4. Sane, quemadmodum essentiale cuilibet ReligioDis statui esse dignoscitur, quod nulla persona privata possideat aliquid propriura; sic nec liuiusmodi pauperum Religio lota, quae quidem quantum ad abdicationem proprietatis censetur sicut una persona. Quemadmodum igitur monaclius vel quivis Religiosus utitur veslibus, calceamentis et cibis ac ceteris, quae usu consumuntur, ita tamen quod nihil sibi appropriat quoad privatum dominium, nec propter talem usum efficitur proprietarius, quia proprietas semper collegio reservatur; sic et de collegio istiusmodi pauperum summoque Pontifice intelligere debet quicumque de professione ipsorum sentire vult tam vere quam pie. Et propterea, sicut illud quod datur monacho, quahscumque sit intentio dantis, non in ipsius transit dominium, sed totius collegii et subiacet dispositioni abbatis, etiam si dans nihil de collegio cogitet; sic quidquid datur congregalioni Minorum Fratrum in ius, dominium et proprietatem summi Pontificis et Romanae Ecclesiae transit; praecipue cum ipsi Fratres ius seu proprietatem rei alicuius sibi acquirere nuUa ratione intendant.

  5. His autem, quae dicta sunt, suiTragatur leois nalumlis dictamen evidenter explicatum per iura civilia. Nam lege cavetur, quod non potest hbertas nolenti acquiri, et quod « beneflcium invito non datur », et quod nemo donatum assequi et damnosam seu lucrosam hereditatem nemo adire compellitur. Insuper, sicut rerum universitas, puta bereditas, solo animo acquiritur, ita solo animo contrario repudiatur, et sicut nuda voluntate extraneus heres flt, ita ex contraria deslinatione statim ab hereditate repelhtur. Propter quod et iurisconsultus luhanus ait: « Pro herede gerere non tam facti quam animi est». Cui et alius, Pauhis scilicet iurisconsultus, consonat dicens: « Furiosus et pupillus sine tutoris auctoritate non possunt incipere possidere, quia affectionem tenendi non habent, licet res suo corpore contingant, sicut si dorraienti ahquid in manu ponatur ». Patet igitur per haec verba legis expressa, neminem posse proprietatem sive dominium, immo nec possessionem acquirere, nisi vere, vel interpretative animum acquirendi habeat. Cum igitur Fratres Minores animum acquirendi non habeant, quin potius voluntatem contrariam, etiam si res corpore contingant; nec dominiura nec possessionem acquirunt nec rerum huiusmodi possessores vel domini dici possunt.

  6. His autem robur praebet pontificalis auctontas, quae tam eminens est, ut omnia nu-a humana transcendat, ut Extra, de Maioritate et obedientia, Solitae: «: Ad firmamentum caeli, id est universalis Ecclesiae, fecit Deus duo lummaria mayna, id est, duas instituit dignitates, quae sunt pontiflcalis auctoritas regalisque potestas. Sed illa quae praeest diebus, id est spiritualibus, maior est; quae autem noctibus, id est carnalibus, minor, ut, quanta est inter lunam et solem, tanta inter reges et Pontifices differentia cognoscatur ». Cum igitur tantae sit auctoritatis potestas imperialis, ut non arctetur legibus, sed ipsa sit legis origo et in tantum possit, ut ea quae fuerint, pro non faclis habenda statuerit, ut patet in lege postliminii, qua bello captus et servus effectus decernitur semper fuisse liber et praesens; et ea quae non fuerint, pro factis habenda decernit, sicut patet Codice de inofficioso testamento, in quo de postumo nulla flt mentio, et tamen iudicatur mentio facta. Si, inquara, tantum potest regalis potestas, multo fortius pontificalis auctoritas, quantumcumque usus et dominium in aliquibus rebus secundum ius civile censeantur esse coniuncta, decernere poterit, in personis aliquibus esse separata. Quod circa Ordinem praedictorura Fratrura Christi Vicarius sua auctoritate conflrmans, sic esse decrevit; cuius deflnitioni contraire nullatenus licet. Nam distinctione decima nona Gregorius: <t Nulli fas est vel velle, vel posse transgredi apostolicae Sedis praecepta. Sit ergo ruinae suae dolore prostratus, quisquis voluerit apostolicae Sedis contraire decretis ». canonica. Nara Extra, de Electione -: « Romanae Ecclesiae legem concilia nulla praefigunt, cura omnia concilia per Romanae Ecclesiae auctoritatem et facta

sint et robur acceperint, et in eorum statutis Ecclesiae Romanae patenter excipiatur auctoritas». NuUa etiam praecedentium Pontificum statuta obsistunt, ut Extra, de Electione, Innotuit, ubi dicit Innocentius tertius: « Per praedecessorem nostrura nobis adempta non fuit facultas, cum ea non fuerit proliibentis intentio, qui successoribus suis nuUum potuit in bac parte praeiudiciura generare pari post eum, imrao eadem potestate functuris, cum non habeat imperiura par in parera ». — Et haec quidem dicta sufQciant ad cavillationes malignantium horainuffi rcfellendas. Nara quantum ad testimonium veritatis summi legislatoris Christi solisque iustitiae exemplum sufBcit atque consiliura; qui, cum sit iuris naturalis, civilis, canonici ac divini principalis origo, sacro suo sanxit eloquio, temporalium rerum dominium abiiciendum esse perfectis, cum tamen suflicientiam quantum ad usum eisdem concesserit, promiserit et persolverit. Insuper, ut quod docebat verbo conflrraaret exemplo, alieno cibo voluit sustentari, sicut evangelica narrat historia, et Hieronymus ad Nepotianum dicit, et evidentius claret ex praecedenti responsione.

  1. Porro, de dominio pecuniarum, quae ad sustentationem praefatis Fratribus conferuntur, indujjjjjpjgp tenendum est, quod nuUatenus ad ipsorum coUegium spectat, cum in ipsorura Regula sit praeceptum, quod « Fratres nuUo raodo denarios, vel pecuniara recipiant per se, vel per interpositara personam ». Et ut oranis tollatur de medio calumniandi potest recipere ac tenere ipsara auctoritate dantis, vel auctoritate illorum, pro quorum necessitate relevanda donatur. Si auctoritate dantis retinet et dispensat, sic ipsius est procurator seu nuntius, et dans potest repetere et reaccipere et agere contra eum in causa ad recuperationem pecuniae, non autem ille, pro quo dispensanda coramittitur. Et hoc non debuit nec potuit inhiberi pauperibus mendicantibus, quin per interpositam personam ipsorum valeat relevari necessitas, quia valde absurdum est intelligere, quod cuivis diviti non liceat eleemosynam per se ipsum et per alterum pro sua voluntate conferre. Quodsi reservet auctoritate illius, pro quo dispensanda est, ei competit et in causam trahere et cetera agere, quae potest quisquis verum rei sibi vindicavit dominium; et hoc, quia professioni Fratrum nuUatenus convenit, beatus Franciscus expresse inhibuit, quia secundum veritatem quantum ad proprietatem rei non refert, utrum quis hoc modo recipiat per propriam raanum, vel per alienam.

  2. Hanc autera differentiam et naturalis ratio docet, et ius scriptum dictat, et rescriptum papale declarat. Sicut enim multum refert, utrum qui rainistrat alicui sit ipsius servus, vel alicuius excellentioris personae minister, pro cuius voluntate et imperio ministerium illud impendit; quemadmodum difterunt ministerium servile et liberale, ministerium huraanum et angehcum; sic multum differt, utrum ille intermedius nuntius personam teneat dantis, vel accipientis. — Secundura etiara ius civile multum diflert, cum creditori debitor pecuniam soluturus alicui intermediae personae comraittit, utrum ille raedius sit procurator debitoris, an creditoris. Si enim procurator est creditoris, et pecunia perdatur ante solutionem; ipsi creditori perditur et iam pro soluta habetur. Si autem procurator sit debitoris, ipsi perditur et adhuc solvenda est, non pro soluta habenda. — luxta hunc modum dorainus Gregorius nonus, vir utique tara divino quam huraano iure peritus, qui mentem beati Francisci plenius noverat, sic definitive respondet: « Quodsi rem sibi necessariam velint Fratres emere, vel solutionem facere pro iam empta, possunt vel nuntium eius, a quo res emitur, vel aliquem alium volentibus sibi eleemosynam facere praesentare, qui taliter praesentatus a Fratribus, non est eorura nuntius, sed illius potius, cuius mandato solutionem facit, seu recipientis eandem, qui et eleemosynam sibi commissam potest, sicut et dorainus, apud spiritualem vel famiharem Fratrum amicum deponere per ipsum, loco et tempore pro ipsorum necessitatibus, sicut expedire viderit, dispensandam ». Haec verba rescripti papalis. — Ex quibus patenter elucet, quod Fratrura Minorum Regula non discordat a vita, nec communis ipsorum raodus vivendi discordat a Regula. Nequaquam enim profitentur, quod nuUus eis provideat, vel eleemosynam faciat per se, vel per interpositam personam, quia hoc collegio mendicantium pauperum et impossibile foret et stultum; sed quod ipsi iuxta formata in Evangelio traditam evangelicis viris pecuniam nuUo modo possideant.

  3. Si vero forte quis dicat, in carentia niae nuUam esse prorsus sanctitatem, non tam infert calumniam Regulae pauperum quam EvangeUo

Christi, in quo.postolis inhibitam constat fuisse pecuniam, sicut et textus expresse dicit, et Sanctorum teslimonia astruunt. Quod quidem nullatenus credendum est a Magistro veritatis perfectissimis viris fuisse propositum, nisi per hoc scivisset meritum eis accrescere perfectae virtutis et praecipuae sanctitatis. Cum enim magnae sit difDcultatis ignotas regiones et aridas terras sine sufficientia stipendiorum peragrare, quia tales necesse habent, vitam istam transigere m fame et siti, in frigore et nuditate omniumque rerum penuria; si nullum hoc modo viventibus meritum sanctitatis accresceret, hoc docere, hoc profiteri, sic vivere nihil aliud esset quam insanire.

  1. Verum, sicut ex ultima praecedentis responsionis particula patet, penuriosae paupertatis duodenario Apostolorum primo impositae duodecim sunt utilitates eximiae mirique valoris, quas typici rationalis duodecim lapides pretiosi designant. Et quia illos hostis hic pauperum ignoravit, ideo margaritas has porcino more conculcans, ore polluto in haec blasphemiae verba prorumpit: «Si, inquit,in pecuniae carentia, sive ut non tangeretur, sanctus Franciscus sanctitatem credidit, vel perfectis a Domino inhibitam esse sancivit; audacter loquor coram Domino, quod erravit». — Sed constans est, quod beatus Franciscus non ob aliud possessionem seu contrectationem pecuniae imitatoribus suis inhibuit, nisi quia in hoc aliquam esse sanctitatem et pia fide credidit et certa veritate cognovit; non quia raala sit pecunia, vel quia census formaliter sive causaliter sit in culpa, vel quia pecunia possideri et contrectari non possit absque peccato; sed quia inter cetera, quae possidentur, pecunia maxime est illecebrosa et de facili est illectiva et distractiva non solum imperfectorum, sed etiam perfectorum, et quia Spiritu sancto dictante percepit, quod sanctitatis est non tantum peccata cavere, verum etiam occasiones peccatorum refugere: ideo veraciter in hoc sanctitatem esse credidit et non erravit. Qui = igitur hunc Christi imitatorera praecipuum, ipsius insignitum stigmatibus, ascriptum catalogo Sanclorum et ab universa Ecclesia in veneratione susceptum asserit errore deceptum fuisse, maxime in professione et observantia evangelicae vitae, non solum ipsum impugnat, verum etiam universalem Ecclesiara, et quod plus est, Magistri veritatis et Apostolorum eius doctrinam blasphemat et vitam. — Insuper, et professores huius Regulae tanquam approbatores erroris, ut alter Aman superbissimus, dignos esse iudicat sententia temporalis mortis et sempilernae damnationis. Super qua quidem absurditate, quam aures piae audire vehementer abhorrent, ipsis zelatoribus paupertatis sanctae magis lugendum credimus quam loquendum, magis spiritualis Esther implorandum praesidium quam versandum in pugna verborura.

  2. Te igitur, sacrosancta Romana Ecclesia, tanquam alteram Esther elevatam in populis ut Ecclesiarum omnium matreni, reginam atque magistram ad docendam et defensandam tam morum quam fidei veritatem, fiducialiter interpellat tuorum pauperum coetus, ut quos genuisti ut mater, educasti ut nutrix, nunc etiam ut regina potenter ac iuste defendas; cum idcirco, dispositione faciente divina, pontificaUs ac regiae dignitatis verticera supreraum adipisci merueris, ut in arduis necessitatis articulis ad defensandum Christi populum parareris. Exsurge igitur, sancta mater, et iudica causam tuam, quia, si pauperum hic Ordo Minorum recte profltetur veritatem Evangelii, tuum est; si a veritate in professione a te sancita deviat, tuum est; ac per hoc, si professioni huiusmodi sanctae error irapingitur, tu, quae illara sanxisti, errasse assereris; et quae magistra veritatis hactenus exstitisti, nunc de approbatione erroris argueris et a quibusdara modernis praesumtoribus velut iuris divini et humani nescia derideris.

  3. Sed et tu, Regina mundi dignissiraa, defensatnx pauperum et humilium advocata, longe sublimius quam Esther exaltata in populis et praeparata in tempore, Mardochaei tui, Francisci videlicet, excitare claraoribus, ut interpellare digneris ad Regem, quatenus pauperura statum, quem tibi voluit esse consimilem et speciali quadam germanitate coniunctum, sacris tuis exemplis et meritis clariflcet et conservet. Quid enim magis dat paupertatis amori fomentum magisque ipsius declarat praerogativam et gloriam, quara tua forma vivendi, beatissima Virgo et Mater Domini nostri Iesu Christi, quae adeo fuisti paupercula, ut sicut historia Evangelii sacra testatur, in ipso sacratissimo partu non haberes, ubi reclinares Deum caeli et Dominura exercituum nisi in via publica itinerantium et praesepio iumentorum? Porro, si tu Virgo sanctissima, omnis es perfeclionis exemplar, sicut perfectis imitanda est

tua cum virginitate humilitas S sic etiam penuriosa paupertas. Constat autem tam per Evangelii textum quam per assertionem doctorum, quod tu in extrema vixisti temporalium facultalum inopia, cum Chrysostomus dicat, quod vix unam haberes tuniculam, non ad decoris ornatum, sed ad nuditatis tegumentum; et Beda, quod in oblatione et praesentatione Regis regum in templo nec unum valueris offerre agniculum, ideo more pauperum obtulisti par turturum, aut duos pullos columbarum. Qui igitur desiderio, professione, signaculo habitus et observantiae veritate in hac tibi pauperie configurari studiosius sata-

Chapter 12 of 13