Skip to the text

Capitulum IX

et penuriosae paupertatis I. Mos perversarum mentium esse dignoscitur, si qua sententiae suae contraria propter ipsorum certitudinem inficiari non possunt, fraudulenta caUiditate pervertere et ad sensum trahere repugnantem, iuxta illud Bernardi ad fratres de Monte Dei: « Si in lectione Deum quaerit qui legit,omnia cooperantur ei in hoc ipsum; si autem in ahud declinat sensus legentis, omnia trahit post se ipsum, nihilque tam sanctum, tam pium in Scripturis invenit, quod seu per vanam gloriam, seu per distortum sensum, seu per pravum intellectum non apphcet suae vel malitiae vel vanitati ». Quod manifeste in adversario pauperum nunc cernimus esse completum. Cum enim certum sit, paupertatem, quae consistit in abomnia temporalia relinquenda fore secundum men divini consilii — ad quod nemo astringitur, nisi velit — sed potius ad suae avaritiae rapacitatem colorandam et conculcandam Ecclesiain hoc dicebat esse de necessitate divini mandati, gans illud Christi verbum, quod in Luca scribitur Nisi quis renuntiaverit omnibus, quae possidet, non potesl meus esse discipulus. Ex quo ipse universaliter calumniabatur Ecclesiam, quasi nuUa esset differentia inter renuntiare omnibus et relinquere omnia. Verum, sicut Glossa dicit ibidem, « hoc distat inler renuniiare omnibus et relinquere omnia, quia renuntiare convenit omnibus, qui ita hcite utuntur mundanis, quae possident, ut tamen mente tendant ad superna; relinquere vero est solummodo perfectorum, qui omnia temporalia postponunt et solis aeternis inhiant ». Haec Glossa. Ex qua manifeste colligitur, quod quisquis hoc sentit, quod perfectorum sit omnia relinquere et solis aeternis inhiare, doctrinam sequitur Iesu Christi, non perfldiam luliani. Nam quamvis dicat, omnia pro perfectionis amore debere relinqui, non tamen astruit, debere bona Ecclesiae diripi, quia licitum est dimittere propria, sed illicitum rapere ahena.

praerogativa monsiratur. dicatione rerum temporalium propter Deum, esse laudabilem, magistrumque perfectionis Christum in paupertate vixisse usque ad mortem; hic in comparatione possessionum et opulentiarum sic pervertendo attenuat, ut nil sanctae paupertati de perfectionis sublimitate rehnquat.

  1. Investigans enim primo causam abdicationis temporaliuiu, hanc dicit esse ipsorum appropriationem seu proprietatem, quae, « quoniam ex radice descendit avaritiae, ut verbis eius utamur, non stat cum perfecta caritate, quae non quaerit quae sua sunfy. Et ideo dicit, consultam esse abdicationem proprietatis ad excludendara cupiditatem; « qua exstirpata, his qui eiusraodi sunt, recte committitur

dispensatio bononim temporaliuni tanquam scientibus uti et non quaerenlibus quae sua sunt, sed quae Iesu Christi», quod et per Abrahae, lacob, loseph, David, Daniel, Patrum scilicet veteris testamenti, confirmat. — In his autem verbis et exemplis superficiaUter consideratis nihil apparet erroneuni; si tamen diligenter discutiantur, magnnra invenitur in eis latere venenum.

  1. Si enim proprietas sola causa est abdicationis temporalium, ut exstirpetur cupiditas, et perflciatur caritas ad bona huiusmodi temporalia dispensanda; tunc igitur paupertas non est nisi sicut via ad abundantiam et dispositio quaedam praeambuia; ac per hoc nulla perfectio consislit in ea. Imperfecta igitur fuit Christi vita, et falsa doctrina, quadixit: Si vis perfectus esse, vade, vende quae habes et da pauperibus. — Amplius, si unum aliquod collegium, non dicam unius regni, sed totius mundi bona in communi possideal; altissimum illud de paupertate consilium integerrime servat, imrao, quod est absurdius, raulto perfecliori modo quani hi qui in extrema rerura penuria, in fame videlicet et siti, frigore et nuditate Domino serviunt, cuitisraodi fuerunt Apostoli et hi qui eorum exempla sequuntur. Quod cum evidenter sit falsum, restat, quod haec non sit causa praecisa et principalis abdicandi divitias, quia propriae, sed quia illecebrosae, ut ostensuni est supra. — Verum est quidem, quod propriae divitiae magis solent esse illecebrosae quam communes, et ideo magis est de essentia perfectionis conteniptus ipsarura, non quia approprialio sit culpa, vel seraper habeat culpam annexam, sed quia ut frequentius solet esse occasio culpae. Unde et ipsemet in consequentibus exemplis sibi ipsi contradicit, cura asserit, illos sanctos Patres non solum sine culpa, sed etiam cum perfectione bona haec temporalia possedisse. Ipsi etiam levitae, qui uxores habebant et filios, constat, quod aliqua propria possidebant, quos tamen superius de perfectione laudavit. Ipse etiam populus Israeliticus, terram Pa- Iribus reproniissara adeptus, absque peccato distinctas et proprias portiones accepit. Insuper, nunc revelatae gratiae tempore, secundum scita legum et canonum, iuste et sancte aditur et possidetur hereditas, non solum in particularibus patrimoniis, sed in principatibus et regnis, sicut ipse inferius fatetur de Constantino et Raymundo et siniilibus. Non ergo proprietas est ratio abdicalionis, sicut falso insinuat, quasi semper sibi sit annexum peccatum. Sane quod dicit Clemens, quod « per iniquitatem ahus dicit, hoc esse suum, alius illud», non est generaliter intelligendum, sed ut in pluribus; vel intelligendum est, quod huiusraodi appropriatio descendit ex iniquitate primorum parentum, quia, nisi illi peccassent, huiusinodi approprialio non fuisset Non lamen ex hoc sequitur, quod oranis appropriatio sit cuni peccato, quia ex praevaricatione primorum parentura non solum peccata descendunt, sed et poenae peccatorura.

  2. Licet autem divitiae tam communes quam propriae haberi et possideri valeant absque peccato, tamen eas relinquere perfectionis est, quia, sicut imperfectio de se non dicit culpam, ut ex supra dictis apparet, sic et perfeclio non tantum dicit iustitiae rectitudinem, verum etiam expeditiotiem; quam quidem expeditionem divitiae, quia illecebrosae et periculosae, praepediunt. Unde Gregorius quarto Moraliura: « Rarum valde est, ut qui possident aurum ad requiem tendant, cura per seraetipsain Veritas dicat: Quam difficile, qiii pecunias habent intrabwnt in regnum caelorum». Idem etiam in quarto Dialogorum: « Cura rei familiaris vix sine culpa agitur, etiara ab his qui qualiter culpas declinare debeant, sciunt». — Et Rabanus super Matthaeura: « Difficile, hoc est inaxiini laboris, est, pecunias habentes vel in pecuniis confldentes, exutis philargyriae retinaculis, aulara regni caelestis intrare». Propler quod securum est divitias fugere, et eas prorsus abdicare perfectuin. Unde Hieronyraus ad Demetriadem: « Apostolici fastigii est perfeclaeque virtutis vendere omnia et pauperibus distribuere, et sic levem et expeditum cum Christo ad caelestia subvolare».

  3. Porro, exempla, quae subiungit de Patribus, inconvenienlia sunt ad propositum: primum quidem, quia non se expropriaverunt, ut hic falso confingit, dicens, quod « Dorainus sanctum Abraham, propria hereditate reiecta, nudum de terra sua exire praecepit ». Nam et textus Geneseos aperte contradicit, ubi dicitur: Egressus est Abraham, sicut praeceperat ei Dominus, tulitque Sarai, uxorem suam, et Lot, filium fratris sui, universamque substantiam, quam posse<lerant, et ingressi sunt, ul irent in terram Chanaan. Quod autem lacob, loseph et David aliquando in paupertate fuerunt, hoc magis fuit urgentis necessitatis quam voluntariae expropriationis. Quod vero Daniel omnia sua vendiderit,

quia de Scripturis auctoritatem non liabet, si sapientia Danielis fuisset imbutus, nequaquam adduxisset in medium, quia prudentius silentio legitur quod Scriplurarura testimoniis non probatur

  1. Secunda ratio est, quare dictorum Patrum 2. exempla non congruunt, quia cum perfectione virtutis aliquos habuerunt actus extrinsecos secundum exigentiam temporis, qui trahi non possunt in exemplum perfectionis, sicut in Patriarchis pluralitas uxorum, in David strenuitas ad bellandum et in Elia occisio prophetarum Baal, et si cum istis perfectionem servaverunt, magis admirabiles quam imitabiles viris perfectis proponuntur. Unde Augustinus de Moribus Ecclesiae: « Amisit lob omnes divitias et factus est repente pauperrimus, sed inconciissum tenuit animum, quo animo si esse possent nostri temporis homines, non magnopere in novo testamento ab istorum possessione prohiberemur, ut perfecti esse possemus». Haec Augustinus. Cui consonat Gregorius primo Moralium: « Necdum virtus praecepti emicuerat, quae omnia relinqui praeciperet, sed tamen beatus lob eandem praeceptionis vim in corde servabat, quia nimirum substanliam suam iam mente reliquerat, quam sine dilectione possidebat». Ex quibus evidenter apparet, quod lob, terrena possidendo, perfectus fuit solo contemplu mentis, quia nondum emicuerat consilium paupertatis; ac per hoc, sicut coniugium Abrahae, cui non praefertur caelibatus loannis, non est trahendum tempore gratiae in exemplum perfectionis, sic nec Patrum sanctorum possessio temporalis.

  2. Tertia quoque ratio ad lioc ipsum est, quia 3. multa Patribus m figura contingebant et umbra, quae tempore revelalae veritatis perfectioni non consonant; et ideo illa nunc in exemplum trahere non modicam generat absurditatem. Unde Bernardus de Colloquio Simonis et Iesu: « Excusant se aliqui fortasse dicentes: Abraham, Isaac et lacob ceterique Sancti nunquid non terrenas divitias habuisse leguntur? SulTicit nobis esse, sicut illi fuerunt; neque enim sumus nos patribus meliores. Si culpabilis esset possessio divitiarum, nunquam illi in divitiis tantam a Domino gratiam obtinerent. Quid respondebimus novis imitatoribus Sanctorum veterum? Imponant certe vitulos super altare Domini, mactent arietes, hircos immolent, quia et hoc Abraham fecit. — Sed haec, inquiunt, statum ultra non habent; ubi revelata est veritas, transiere. Quid si ipsas quoque Sanctorum divitias temporales unibram fuisse dixerimus futurorum? In figura siquidem eis omnia legimus contigisse. Denique, quidni terrenas palam divitias possiderent sancti et perfecti viri, cum sola terrena palam promitterentur a Domino? Ubi sane caelestis promissio sonuit, necesse est, spmtualia spiritualibus comparari et mutari sacrificium, spe mutata».

  3. Non sunt igitur huiusmodi exempla nec etiam -praelatorum, quae consequenter annectit, cum de paupertatis perfectione agitur, adducenda in medium, ne sub specie sanctitatis pontiflcahs ofQcii, quod opulentia coraitatur et honor, parvipendatur paupertas, viliflcetur humilitas, excitetur cupiditas et ambitio foveatur, ad quae orania is cui responderaus pauperum hostis omni qua potest virtute conatur. Nam verum iuslitiae Solem, qui per paupertatis et humilitatis exempla in universum orbem radios suae lucis emisit, phantasticae cuiusdam nebulosilatis obiectu obscurare conlendit. Quaerit enim: « Ut quid Christus pauper esse voluit? Ut quid rex fleri recusavit"»? Et respondet, ut verbis eius utamur: « Ideo pauper esse debuit, ut eum statum teneret, qui ab omnibus imitari valeret. Neque enim omnes divites fleri possunt, sed si voluerint, omnes pauperes flent». Post quae subiungit: «Quod autem, ne rex fieret, fugit, mundanas dignitates fugere docuit. Alius est enim honor regis, alius praelati sive sacerdotis».

  4. Haec sunt verba ipsius, in quibus tam viliter et indocte sentit et loquitur de nobili et alta materia, ut nos etiam pudeat ipsius replicare ineptias.

Quis enim in sacris litteris eruditus vel modicum, quis quantulamcunique ad Christum reverentiam habens altissimi Dei benignissiniam condescensionem usque ad extremae paupertatis inopiam sic parvipendere audeat, ut putet, hoc eum egisse absque ratione et causa permaxima? Quam tamen is paupertatis hostis adeo frivoiam arbitratur, ut non vereatur dicere, ideo Cliristum pauperem factum, quia non omnes possunt diviles fleri. Si igitur omnes possent adipisci divitias, sicut et paupertatem assumere; aeque bene vel magis secundum hanc profanam doctrinam Christus debuisset temporahbus bonis dives esse quam pauper. Quod si verum est, paupertas in nullo praefertur divitiis, nec magis meritorium est pro Chrislo pauperem Deri quam possidere divitias. Quapropter, sicut Christus dixit adolescenti diviti: Vade et vende, ita secundum hoc antichristianum dogma dici potest et pauperi: Si vis perfeclus esse, yade et posside. — Insuper, cum dicit, quod omnes possunt pauperes esse, aut intelligit de paupertate, quae habet ahquid in communi, cuiusmodi est in collegiatis ecclesiis; et tunc est falsum, quia non omnes, etiam si vehnt, admittuntur ad collegia taha; aut intelligit de paupertate, in qua nihil habetur; et tunc etiam falsum est, quia non omnes, salvis statibus, quos in Ecclesia universali Deus esse decrevit, lianc possunt paupertatem ehgere, sicut patet in regibus et principibus, militihus et popularibus ceterisque habentibus uxores et fllios.

  1. Et quoniam qui a recta veritatis via discedit per devia vagatur errorum, hinc provenit, quod de Christi fuga in consequentibus loquens, in multa incidit falsa. Nam dicens, quod « Christus docuit, fugiendos esse honores, non ecclesiasticos, sed miindanos, quia acceptavit honorem in lerusalem sibi exhibitum ut prophetae, qui prius fugerat honorem sibi oblatum ut regi », expresse contradicit evangehco textui. Nam in loanne dicitur: Benedictus, qui venit in nomine Domini, rex Israel; et in Marco, quod turbae clamabanl dicentes: Benedictum, quod venit regnum Patris nostri David. Super quo Beda: « Non reprimil voces eorum qui regnum patriarchae David in eo restaurandum et priscae benedictionis dona recuperanda concinunt. Ut quid igitur quod prius fugiendo declinavit modo libens amplectitur? nisi ut aperte doceret, quod non temporalis et terreni, sed aeterni in caelis rex esset imperii, ad quod profecto regnum per contemptum mortis et gloriam resurrectionis perveniret ». Ex his clarum est, quod Christo exhibitus fuit honor regalis, non prophetalis seu sacerdotalis, ut dicit; quem tamen acceptavit propter mysterium nostrae salutis et propter exemplum humilitatis, ut etiain ab his oblati honoris non recusaret obsequium, a quibus se paulo post crucifigendura esse sciebat. Tunc siquidem inter laudantium et applaudentium voces, humilitatis et pietatis non immemor, super aselli tergum sedere non erubuit, sed etiam copiosos lacrymarum imbres efTudit. Per hunc etiam modum, quando discipulorum pedes humiliter abluit, se magistrum et dominum esse et dici debere monstravit, ut per declarationem regiae celsitudinis discipulos induceret ad imitationem ostensae humilitatis.

  2. Mira igitur perversitas est, ea quae Scriptura introducit in exemplum abiectionis, ad fomenlum ambitionis intorquere, quasi non sit humilitatis virtus honores ecclesiasticos fugere, nec superbiae vitium ad illos aspirare. Cuius contrarium dicit Gregorius in Registro: «Ego, inquit, viam capitis mel sequens, sununopere decreveram esse opprobrium hominum et abiectio plebis ». In quo manifeste ostendit, quod in fuga ecclesiastici honoris est iniitatio Christi. Idem quoque in Pastorali: « Nolite plures magislri fieri. Ilinc ipse Dei et hominum Mediator regnum percipere vitavit in terris, qui supernorum spirituum scientiam sensumque transcendens, ante saecula regnat in caelis. Qui enim idcirco in carne venerat, ut non solum nos per passionem redimeret, verum etiam per suam conversationem doceret, exemplum se sequentibus praebens, rex fieri noluit, ad crucis vero patibulum sponte pervenit, oblatam gloriam culminis fugit, poenam probrosae mortis expellit, ut membra eius discerent favores fugere, terrores minime timere, pro veritate adversa diligere, prospera formidando declinare ». Hucusque Gregorius. — Si igitur Christus in fugiendo regnum se sequentibus exemplum dedit fugiendi gloriam, favorem et prosperitatem; et haec non tantum reperiuntur in dignitatibus mundanis, sed etiam ecclesiasticis: constat, quod humilitatis est haec refugere ad perfectam humilitatis Christi imitationem, quantum fieri potest, salvo zelo salutis animarum

et obedientia respectu superiorura, cum ipse Christus discipulis contendentibus, quis eorum videretur esse maior, in Matthaeo respondeat: Quicumque humiliaverit se sicut parvulus iste, hic maior est in regno caelorum.

  1. Quodsi forte quis dicat, sicut et iste in consequentibus conatur astruere, lioc ad humihationem spiritualem et interiorem, non ad corporalem et exteriorem debere referri; non modicum desipit, cum universorum Magister el Dominus non soUim spiritualis, sed et corporalis humiliationis exempla praebuerit, quando discipulorum pedes lavit et lersit, ubi et dixit: Exemplum dedivobis, ut, quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis. De quo Augustious homilia quinquagesima quinta: « Passurus Christus exitia, praemisit obsequia non solum eis, pro quibus eral subiturus mortem, sed etiam iUi qui eum fuerat traditurus ad mortem. Tanta quippe est humanae humihtatis utiUtas, ut eam suo commendaret exeraplo etiam divJna subhmitas, quia homo superbus in aeternum periret, nisi eum Deus hurailis invenirel. Perierat autem, superbiam deceptoris secutus, ut humihtatem Redemptoris sequatur inventus ». « Discamus fratres, humihtatem ab Excelso, faciamus invicem humiles quod humiliter fecit Excelsus. Magna est haec comniendatio humilitatis. Faciunt hoc sibi invicem fratres etiam opere ipso visibih, cum se invicem hospitio recipiunt. Unde et Apostolus, cum bene meritam viduam commendaret: Si hospitio, inquit, recepit, si sanctorum pedes lavit. Et apud sanctos ubicuraque haec consuetudo non est, quod manu non faciunt corde faciunt; raulto autem est mehus et sine controversia, ut etiam manibus flat, ne dedignetur quod fecit Christus facere Christianus. Cum enim ad pedes fratris inchnatur corpus, etiara corde ipso vel excitatur, vel, si iara inerat, confirraatur ipsiushumilitatis affectus». His Auguslini verbis ostenditur, quod humihatio exterius facta in corpore plurimura confert ad perfectionem verae humihtatis in corde.

  2. Per hunc etiam raodura exterior rerum penwia, quaraquam de se videatur inutihs, paupertati tamen spiritus iuncta, non solum ipsius auget meritum, sed et valet ad pluriraa; propter quod recte designalur per evangehcara ihara margaritam, quae tantae pretiositatis est, ut pro illa emenda distrahenda sint omnia.

Valet enim inter alia speciaUter ad quatuor, videhcet ad exterminium iniquitatis, ad exercitium perfectae virtutis, ad possessionem internae iucunditatis et ad publicationem evangelicae praedi-

  1. Valet primo ad exterminium iniquitatis, primum quidera propter expiationem perpetralarum culparum. Est enim carainus quidam purgans et ehminans sordes vitiorum, iuxta iUud Isaiae: Elegi te in camino paupertatis. Quod maxime de illa paupertate habet intelhgi, quae non tantura voluntatem interius per rerum contemptum afQcit, verum etiara corpus per penuriam exterius afQigit. De qua Gregorius in homiha de Lazaro et divite: «Mala, inquit, Lazari purgavit ignis inopiae, et bona divitis rerauneravit felicitas transeuntis vitae. Ulum paupertas afQixit et tersit, istum abundantia rerauneravit et repulit. Quicuraque ergo in hoc saeculo bene habetis, cura vos bona egisse recohtis, valde de eis pertimescite, ne concessa vobis prosperitas eorundem remuneratio sit bonorum. Et cum quoslibet pauperes nonnuUa reprehensibilia perpetrare conspicitis, nolite despicere, nohte desperare, quia fortassis quod superfluitas tenuissiraae pravitatis inquinat carainus paupertatis purgat. De vobis oranino pertimescite, quia nonnuUa etiam raale acta prospera vita secuta est; de illis vero solhcite pensale, quia eorura vitam magistra paupertas cruciat, quousque ad reclitudineui

  2. Secundo, propter subtractionem occasionum peccandi, quae, sicut divitiarum afQuentia crescunt, sic voluntaria paupertate rainuuntur. Unde Chrysostoraus super Epistolam ad Hebraeos, sermone secundo: « Christianus in pauperie constitutus quam cum divitiis magis irradiat. Quomodo hoc? Quia excludit a se superbiae typhum. Non erit arrogans, sed patiens, obteraperans, pudicus, raitis et sapiens. Qui vero in divitiis constitutus est, muUa iUum ad haec bona praepediunt. Inspiciamus ergo, quae sunt quae dives operatur. Rapit ahena, aestuat cupiditate, nefandos non desinit perpetrare concubitus, maleficia cuncta comraittit. Nonne universa haec ex divitiis conspicis generari? Intueris, quomodo in pauperie magis quam in divitiis virlutes facihus possidemus? bus dicitur in hymno beatorum trium virorum [Dan. 3, 87.]:

Nec mihi dicas, quia in hac vita divites nullam vindictam suscipiunt. Nam cum omnibus malis suis etiam hoc malum habent divitiae, quia malignilate peccantes ab ultionibus tuentur, et qui divitias possidet semper peccans nulla poena revocatur, sed sine uUis remediis vulnera suscipit peccatorum, et frenum illi Boi- nullus imponit ». Hucusque Chrysostomus. — Quodsi forte quis dicat, quod de pauperie occasionaliter multa oriuntur mala; respondet inferius decimo octavo sermone: « Nemo causetur, inquit, de paupertate, tanquam causa sit multorum malorum, neque obloquatur de Christo, qui perfectionem illam dixit: Si vis perfectus esse etc. Hoc enim ipse et verbis dixit et operibus ostendit et per discipulos suos docuit. Sectemur ergo paupertatem, maximum quippe bonum est. Nihil enim opulentius eo qui paupertatem sponte diligit et cum alacritate suscipit ».

  1. Valet etiam tertio propter abscissionem vittosarum radicum. Unde et Chrysostomus sermone eodem: « Abiiciamus quaecumque corpus florere faciunt, vitiant autem animam, ut puta sunt divitiae, deliciae, gloria; cuncta haec carnis sunt et amor corporum. Itaque non amemus ampliora, sed paupertatem semper consectemur; ista enim magnum bonum est. Sed sapientia, inquit, pauperis pro nihib habetur; et iterum: Divitias et paupertatem ne dederis mihi; et: Ex camino paupertatis libera me. Quare ergo haec dicta sunt? Haec in veteri testamento dicebantur, ubi multa ratio divitiarum habebatur, ubi paupertatis plurimus eral contemptus, ubi haec quidem maledictio erat, illud benedictio; sed nunc nequaquam ita est. Sed vis audire paupertatis praedicamenta? Ipsam professus est Christus et dixit: Filius hominis non habet, ubi caput suum reclinet;et iterum discipulis dicebat: Nolile possidere aurum neque argentum; et Petrus dicebat ei qui ex nativitate sua clauduserat: Argentum et aurum non est mihi. Et in ipso quidem veteri testamento Donne Elias praeter melotam nihil habebat? Nonne Eliseus, nonne loannes »? Hucusque Chrysostomus; paupertatis tolerantiam laudat, quia per eam corporalium rerum amor abscinditur, qui est prima radix vitiorum; laudat etiam, quia per ipsam abscinditur radix secunda, quae est timor male humilians. Unde et consequenter adiungit i: «Vides, quia, quod maxime facit flduciam, hoc est paupertas? Dives servus est, obnoxius existens damnis et tribuens omni volenli eum nocere; ille autem nihil habens proscriptionem non timet neque condemnationem. Nequaquam ergo paupertas facit sine fiducia esse; Christus cum paupertate mittebat Apostolos in causam opus habentem flducia multa. Valde enim fortis est pauper et non habet unde iniuriam patiatur ». Haec verba Chrysostomi intelligi non possunt nisi de paupere, qui nihil penitus habet. — Ex his itaque patet, quod voluntaria paupertas non modicum valet ad exterminium omnis culpae.

  2. Valet etiam ad exercitium virlutis perfectae, primum quidem, quia per eam virtus acquisita probatur. Unde Ambrosius primo libro de OfQciis: « Non potest quis praemium accipere, nisi legitime certaverit; neque est gloriosa victoria, ubi non fuerint laboriosa certamina. Ideoque Dominus in Evangelio: Beati, pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Non dicit beati, divites, sed pauperes. Inde enim incipit beatitudo divino iudicio, ubi aerumna aestimatur humana ». Haec Ambrosius. Constat autem, quod aerumna non est in paupertate ratione contemptus rerum in mente, sed ratione penuriae temporalis, quam sustinemus in corpore.

Secundo etiam valet, quia per eam virttis probata custoditur. Unde Hieronymus ad Paulinum: «Crates, ille Thebanus homo, quondam ditissimus, cum ad philosophandum Athenas pergeret, magnum auri pondus abiecit nec putavit, se virtutes posse simul et divitias possidere. Denique, et tu, audita sententia Salvatoris: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia, quae habes, et da pauperibus et veni, sequere me, verba vertis in opera et nudam crucem nudus sequens, expeditior et levior ascendis scalam lacob purisque manibus et candido pectore pauperem te spiritu et operibus gloriaris ». lovassc dicitur (cfr. supra pag. 293, nota 5.); de loanne vide

Valet et tertio, quia per eam virtus cusiodiia expediHus in finem perducitur, iuxta quod dicit Chrysostomus super Epistolam ad Hebraeos sermone secundo: « Non habentes divitias, non propterea doleamus, sed gratias magis universorum Deo et Domino referamus, quia nos parvo labore eandem mercedem poterimus quam divites promereri, et si voluerimus, etiam amphorem. Nam ex parvis magna kicramur ». — Iluic et Gregorius consonans in homiha: «Regnum, jnquit, caelorum tantum valet, quantum habes»; et iterum: « Ante Dei oculos nunquam est vacua manus a munere, cum arca cordis repleta fuerit bona voluntate ». Quapropter, cum « voluntas, ubi deest possibilitas, pro facto reputetur », et facilius sit sanctis pauperibus velle, quam divitibus bonis velle et facere; multum igitur facit paupertatis inopia ad virtutis expeditionem. — Si ergo voluntaria temporaUura i'erum penuria virtus probatur, conservatur et expeditur; manifesle convincitur, quod eminentia paupertatis plurimum confert ad exercitium perfectae virtutis.

  1. Consequenter etiam valet ad fruitionem iucunditatis internae, primo ratione extrinsecae seeuritalis. Unde Chrysostomus horaiha ultiina super Matthaeum: « Divitem necesse est muUis indigere et turpiter servire, formidare et suspicari et timere eorum qui suspicantur oculos et caluranialorum ora et avarorum concupiscentias. Sed non paupertas est ahquid tale, sed contrarium universum; regio est furibus non subiecta, sed munita, portus tranquillus, palaestra et gymnasiura philosophiae ». Constat autera, quod paupertas furibus non subiacens ea potissimum est, in qua nihil habetur; de qua et subdit ibidem: «Audite, quicumque pauperes estis, magis autera, et quicuraque ditari concupiscitis. Non pauperem esse malum est, sed non velle pauperem esse;. et neque malum existima paupertatem, et non erit tibi malum, et si philosopharis, decem raillium erit bonorum fons ot origo ». — Nec tantum securitatem dat penuriosa paupertas in hoc saeculo, verum etiam in futuro iudicio. Unde Bernardus super Psalmum: Qui habitat: « Felix paupertas voluntarie relinquentium omnia et sequentium te, Domine Iesu. Felix plane, quae tara securos, immo et tam gloriosos faciat in illo singulari fragore elementorum, in illo tremendo examine raeritorura, in illo tanto discrimine iudiciorum ».

  2. Secundo valet ratione exspectatae mereedis. Unde super illud lob: Deridetur iusti simplicitas, lampas contempta apud cogitationes diviium, parala ad tempus statutum, dicit Gregorius: « Statutum quippe contemptae lampadis tempus est extremi iudicii praedestinatus dies. Tunc reproborum ocuhs patescet, quod caelesti potestate subnixi sunt qui terrena orania reliquerunt. Quisquis enim, divini amoris stiraulo excitatus, hic possessa reliquerit, ilhc procul dubio culraen iudiciariae potestatis obtinebit, ut simul lunc iudex cura iudice veniat qui nunc consideratione iudicii sese spontanea paupertate castigat ». Liquet autera, quod paupertas, pro qua quis deridetur et contemnitur, ea potissimum est, quae annexam habet exteriorum penuriam et vihficationera. Unde Bernardus serraone centesirao quinquagesimo prirao: « Duo habet paupertas sequentium Dorainura: afflictionera scilicet et vihtalera, de quibus Propheta: Vide, inquit, humilitatem meam et laboremmeum; et proplerea in terrasua duplicia possidebunt, ut pro pudore sit honor iudiciariae potestatis, pro labore refrigerium placidissiraae sessionis. Haec enim est, quae castigat, purgat et probat, humihat et exaltat ». — Hanc igitur rationem mercedis concomitalur laetitia mentis; unde super illud Psalmi; Ego sum pauper et dolens; salus tua, Deus, suscepit me; Glossa: « Laudabo in me et in membris meis nomen Dei cum cantico, id est cura delectatione, quia, si orania desunt, Deus tamen mecum est ». Sed constat, quod nuUus est illo pauperior, cui orania desunt. Nec tamen ihi deest mentalis iucunditas; propter quod subditur: Videant pauperes et laetentur; quaerite Deum, et vivet anima vestra. scalae, Tilitai; et asperitas » etc. Subinde XL. n. 49. agens de

  3. Tertio quoque ad hoc ipsum valet ralione superinfusae consolationis. Unde Chr)sostonius homilia quarta super Matthaeum: « Descendamus, inquit, ad paupertatis caminum, videamus,qui ambulant in eo et elatorum colla conculcant, videamus miraculum et paradoxum hominem in camino psallentem, hominem in igne gratias agentem, paupertati ultimae alligatum et multam ferenlera Deo laudationem. Etenim pueris ihis tribus similes sunt, qui paupertatem cum gratiarum actione ferunt; nam et igne terriljilius paupertas incendere consuevit, sed pueros illos nequaquam incendit. Ita et nunc, si in paupertate gratias egeris, vincula dissolvuntur, et flamma exstinguitur, et si non exstincta fuerit, quod multo mirabihus est, pro flamma ros orietur. Quod et in philosophantibus est videre, quoniam in paupertate divitibus copiosius disponuntur et in medio camino rore puro potiuntur. Etenim maximus est ros non detineri concupiscentia divitiarum. Et ilU tunc, contemnentes regem, facti sunt rege clariores; et tu utique, si despexeris mundana negotia, omni mundo eris honorabilior, secundura Sanctos illos, quibus (lignus non erat mundus. Ut igitur dignus caelis efficiaris, deride praesentia; ita enim hic eris clarior et futuris potieris bonis». Hucusque Chrysostomus,evidenter ostendens, quod voluntaria rerum penuria est quam maxime utilis ad perfruitionem internae iucnnditatis.

  4. Valet et quarto ad publicationem evangesuper Matthaeum: « Talis cst luminis virtus, ut non solum luceat, sed et illuc ducat illos qui sequuntur. Cum enira viderint omnia praesentia nos contemnentes et ad futura praeparatos, ante omnera sermonem operibus noslris credent. Quis enim ita est amens, ut, videns eum qui heri et ante lasciviebat et ditabatur, omnia exutum et ad famem et inopiam et duram vitam et pericula et sanguinem et occisionem et orania, quae videntur pcriculosa, praeparatura, non manifestam accipiat hinc futurorum demonstrationem? Si autem praesentibus nos implicuerimus et iramiscuerimus, qualiter poterunt credere, quod ad possessionera aliam festineraus »? Hucusque Chrysostomus. In his clare demonstrat, quod voluntariae paupertatis exemplum in praedicante magis credibilem facit evangelicam praedicitionem.

Secundo etiam valet, quia magis reddit efficacen, iuxta quod Damascenus libro quarto dicit: « Evangelium cognitionis Dei praedicatura est, non bellis et armatis exercitibus adversarios devincens, sed pauci, nudi, pauperes, illitterati, persecuti, verberati, mortificati, crucifixum in carne et mortuum praedicantes, sapientibus et potentibus praevaluerunt». Haec Damascenus. — Horum imitatores iUi fuerunt, de quibus in ecclesiastica historia libro tertio dicit Eusebius: « Quidam, ardentiore divinae sapientiae cupiditate succensi, animas suas verbo Dei consecrabant, explentes perfectionis salutare praeceptum, ut facultates suas prirao pauperibus dividentes, expedili ad praedicandura Evangeliura fierent ».

Tertio, quia efficit eum magis acceptabilem. Unde super illud Matlhaei: Dignus est operarius cibo suo, dicit Chrysostomus homilia trigesima secunda: « Manifestum, quoniam a discipulis eos cibari oportebat, ut neque ipsi magna sapiant adversus eos qui docebantur, orania praehentes et nihil accipientcs ab ipsis, nec ilU rursus abscindantur tanquara despecti ab ipsis».

  1. Cum igitur voluntaria rernra penuria Evangelii praedicationera magis reddat credibilem, eff,- cacem et acceptabikm, ac per hoc auditores inducat ad fidem, erigat ad spem, alliciat ad caritatem; manifestum est, quod raaxime valet ad evangelicae veritalis publicationem. Cuius etiam evidens indiciura est, quod per Apostolos pauperes rebus et spiritu, quamquam numero paucos, diffusa est evangelica veritas in orbem universum, ul de ipsis vere dictum sit: In omnem terram exivit sonus eorum. Unde et Chrysostomus super Matthaeura homilia quadragesima sexta: « Si autem homines duodecim orbem terrarura converterunt, cxcogita, quanta est nostra malitia, cura tanti existentes eos qui reguntur, non possumus corrigere, quos decera millibus mundis oportebat sufQcere et esse fermentum. — Sed signa, ais, habel)ant. Sed non signa eos mirabiles fecerunt. Multi enim et daemones proiicientes, quia iniquitatem operati sunt, non sunt facti )H«ra6to, sed puniti. Sed quid, inquis, est, quod eos ostendit magnos? Pecuniarura contemptus, gloriae despectus, ab oranibus vitae huius negotiis ereptio, quia, si haec non hahuissent, etsi decem millia mortuos suscitassent, non solum nuUi profecissent, sed et seductores aestiraati essent ». Hucusque Chr)'sostomus,

qui et in his patenter ostendit, quod nihil tantum valuit ad dilatandum Christi Evangelium quam perfectus contemptus rerum mundanarum.

  1. Cum igitur voluntaria et penuriosa paupertas, sicut ex praedictis elucet, valores incomparabiles quatuor habeat triplicatos; recte designatur non solum per unam evangelicam margarilam, verum etiam per duodecim illas praefulgidas, mporft novae Jerusalem descendentis de caelo pro magno sui valore miraque pulcritudine positas, quibus et nomina duodecim pauperum spiritu, Apostolorum scilicet, in fundamentis collocata respondent, seu per duodecim pretiosos lapides in typico rationali, quadruphci ordinalione distinctos, quo summus Pontifex noster adornatus apparuit, quando, ut nos reconciliaret Patri, nudus in cruce pependit. Cui etiam rationali et superhumerale, exemplum scilicet duodecim Apostolorum tanquam vitia hyacinthina caritatis affectu copulalur. Est enim huiusmodi paupertatis pretiositas non tantum multiplex, sed et magna et incomparabilis orani pretiositati terrenae, ut ait Chrysostomus super Matthaeum homilia quadragesima sexta: « Quid autem, si quis tibi proponeret facere foenum aurum et posse omnes pecunias ut foenum contemnere? Non utique hoc susciperes magis et valde decenter? Etenim homines hoc utique maxime attraxisset. Si enim viderent, foenum aurum efQci, concupiscerent et ipsi hanc virtutem, ut Simon, et augeretur utique eis pecuniarum cupido. Si autem viderent omnes ut foenum aurum despicientes, olim utique ab hac aegritudine eruti essent ».

  2. Idem quoque homilia ultima: « Si quis tibi principatum et civiies potestates et divitias et lasciviam proponeret, deinde paupertatem ponens, electionem daret accipere quodcumque velles; hanc confestim raperes, si tamen cognosceres eius pulcritudinem. Mihi enim paupertas puellae cuidam pulcrae et speciosae similis esse videtur. Cum hac Elias educatus, raptus est beata illa rapina, cum hac Eliseus claruit, cum hac loannes, cum hac Apostoli omnes. Sed et ipsam puellae huius pulcritudinem intueamur. Etenim oculus eius est purus et praeclarus, nihil habens turbulentura, sed mansuetus, tranquilius, delectabilis, ad omnes respiciens, mitis, humihs, nullum odio habens, nullum avertens; os ilh et lingua sana est, continua gratiarum actione plena et benedictione et mitibus verbis et amicabilibus. Si autera vis et proportionera membrorum eius videre, longa est et multura excelsior quam superabundantia. Si autem fugiunt eam multi, ne mireris, etenim et alias virtutes fugiunt insipientes. — Sed contumehis afflcitur, ais, pauper adivitibus? Rursus mihi inopiae laudera dicis, quoniam beatus est qui convitium patitur. Sed hoc ferre admonet inopia. — Sed esurit pauper, ais? Et Paulus esuriebat et in fame erat. — Sed non habet requiem? Neque Filius hominis habebat, ubi caput reclinaret ». In his expresse declarat Os aureum, quod voluntaria rerura inopia non solura est magnae pretiositatis, sed etiam mirae pulcritudinis.

  3. Est etiam, et quod plus est, magnae opulentiae et honoris, sicut idem vir sanctus ait super Matthaeum homilia quadragesiraa septima: « Anima inopis, inopis quidera voluntarii, fulget velut aurum, splendet ut margarita fulgens, florescit autera ut rosa. Non enim est illic tinea, non est illic fur, non sollicitudo vitae huius negotiorum, sed sicut Angelus ita conversatur. Vis aniraae huiusraodi pulcritudinera videre, vis inopiae divitias addiscere? Non subiacet daemonibus, non assistit regi, sed assistit Deo; non militat cum hominibus, sed militat cum Angelis; non habet arcas duas vel tres vel viginti, sed talera abundantiam, ut hunc raundura universum nihil esse aestimet; non habet thesaurum, sed caelum; non indiget servis, magis autem habet servos passiones et cogitationes, quae regura dominantur; regnura autem et aurum et omnia talia quemadmodum puerorum ludibria deridet et sicut rotas et pilara haec orania aestimat esse conteraptibilia. Habet enira mundum quem neque videre qui in his ludunt possunt. Quid igitur paupere hoc melius est unquam? Paviraentura denique habet caelum; si autem pavimentum tale est, excogita tectum. — Sed non habet equos et currus. Quid autem ei his opus est, qui supra nubes vehi debet et esse cum Christo »? Hucusque loannes Os aureum ignitis, fulgidis, ponderosis et pretiosis eloquiis voluntariae paupertatis, quae penuriam rerum habet annexam, admirabilem celsitudinem, pulcriludinem pretiositateraque commendat.

  4. Quia lamen haec non revelantur mundi sapientibus, iuxta illud Domini in Matthaeo: Abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis; non proponuntur carnalibus, sed oTp£'j!6iJ.Evo;), A B nullum advertens. Subinde pro miiibus edd.

spiritualibus, iuxta illud: Nolite dare sanclum canihus neque miltatis margaritas ante porcos; non innotescunt amatoribus divitiarum, sed paupertatem amantibus et expertis, qui iam vicerunt mundum, iuxta illud Apocalypsis: Vincenti dabo manna ahsconditum el dabo ei calculum candidum et in calculo nomen meum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit. Ideo paupertas huiusmodi per thesaurum ahsconditum in agro designatur, quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa, quae habet, et emit agrum illum. — Si quis igitur sanctae paupertatis vult nosse valorem, aut ipse in se experiri studeat, aut expertorum sententiae acquiescat, iuxta quod Bernardus in epistola, quam scribit ad Thomam qui amore scientiae retardabat propositum veniendi ad Religionem, ait: < Quam salubrius disceres Christum lesum et hunc crucifixum; quam utique scientiam haud facile, nisi qui mundo crucifixus fuerit, apprehendit. Falleris, fili, falleris, si te putas invenire apud mundi magistros, quam soli Christi discipuh, id est mundi contemptores, Dei raunere assequuntur. Nec enim hanc lectio docet, sed unctio, non eruditio, sed exercitatio in mandatis Domini ».

  1. His Bernardi sacris eloquiis Chrysostoaius consonat homilia trigesima octava super Matthaeum, sic dicens: «Verumtamen, quaecumque dixero, nihil repraesentabit tale sermo, quale rerum experientia; ideo vellem, quendam illorura, qui in illum iam devenerunt philosophiae verticem, nobis adesse, et tunc manifeste videres huius rei delectationem, et qualiter nuUi eorum qui diligunt paupertatem, acceptarent ditari decem milhbus praejjendis, tanquam qui non lamentantur in soUicitudinibus, sed rident et saltant et his, qui diadema sibi circumponunt, magis in paupertate decorantur ». Si igitur haec rerum experientia docet, et qni divitias, delicias et honores saeculi coraplectuntur nec experti sunt nec experiri volunt; necesse habent qui eiusmodi sunt super hac materia indicere sibi silentium, ne tanquam caeci de coloribus syllogizare videantur. — Talium etenim temeritatem Hieronymus, ad Demetriadem scribens, redarguit: « Quidam, inquit, cum loqui nesciant, tacere non possunt docenlque Scripturas, quas non intelligunt; et cum aliis persuaserint, eruditorum sibi assumunt superciiium, prius imperitorum magistri quam doctorum discipuli. Bonum est enim obedire maioribus et parere perfectis et post regulas Scripturarum vitae suae tramitem ab aliis discere nec praeceptore uti pessimo, praelium possessionum iraproba temeritate dogmatizare praesumsisset. Quamquam enim interdum ex rerum inopia proveniant mala et ex affluentia bona; nunquam tamen mala ex paupertate dilecta proveniunt, sed odila, nec bona ex amatis divitiis, sed contemptis, Salomone testante: Qui amat divitias fructum non capiet ex eis.

  2. Constat autera, quod sicut laus alicuius rei excitat ad ilhus amorem, sic et vituperium ad contemptum. Cum igitur contemnere divitias et araare pauperiem sit exslirpatio vitiorum et insertio virtutura, et e contrario contemnere paupertatem et amare divitias sit eradicatio virtutum et insertio vitiorum; manifesta ratione colligitur, quod, quemadmodura commendatio paupertatis ct spiritualium pauperura et vilificatio divitiarum et divitum doctrinae competit Christi, sic et huius contrarium asserere ad dogma profanum pertinet antichristi. Unde Hieronyraus de vita Pauiae: « Non laudis est possidere divitias, sed eas pro Christo contemnere, non tumere ad honores, sed eos parvipendere. Propter quod et Paula fugiendo gloriam gloriam merebatur, quae virtutes quasi umbra sequitur et appetitores sui deserens, appetit contemptores. Saeculi homines suspiciunt eos qui his privilegiis pollent; nos laudamus eos qui pro Salvatore ista despexerint, et rairum in modum quos habentes parvipendimus, si habere noluerint, praedicamus ». Hucusque Hieronyraus.

  3. Quodsi forte hostis pauperum dicat, non se laudare honores et divitias saeculi, sed ecclesiasticos tantum; requiremus ab eo, an credat, in horura appetitu esse periculum, an indifferentiam quandam, an meritum? Si appetere ecclesiasticas divitias et honores periculum credit, et tamen, dum laudat, appetibiles efflcit, aut auditores suos decipit, aut insanit. Si vero haec appetere indifferens aestiraat nec ista laudando persuadere conatur, quod aliquis appetat; in vanum loquitur et frustra laborat. Si autem desiderare opes et honores Ecclesiae

meritorhm credil et sanctum, cum nullum vitium sit abominabilius cupiditate et ambitione personarum ecclesiasticarum, cum per haec duo emi vel vendi soleat Spiritus sanctus, ut de dorao Dei fiat spelunca latronum; non minus impugnat fundamentum christianae religionis quam evangelicae paupertatis. —

Chapter 10 of 13