Capitulum VIII
sed et commendatio
Paupertatis siquidem « odibile bonum » retroactis temporibus in tanto fuit horrore sensualitati mortaUum, ut ante Christi adventum vix quantumcumque perfectus pretiositatem ipsius agnosceret; post vero in tanta fuit admiratione spiritualium atque sapientium, ut vix quantumcumque perversus haereticus ipsius dignitati derogaret, excepto dumtaxat Vigilantio quodam, qui cum ad increpalionem sacri doctoris Hieronymi dormilasset iam dudum, nunc per novum quendam paupertatis hostem, illo non minus improbum evigilasse videtur. Ille nimirum contra paupertatis professionem et sustentationem pauperum Sanctorum sui pectoris virus evomuit; hic autem bonorum temporalium aflluentiam in culmine perfectionis evangelicae collocans ipsorumque voluntariam carentiam ut imperfectam et superstiliosam calumnians, illius fatetur se fuisse discipulum, qui contra evangelizantium et mendicantium pauperum ordines libellum composuit, quem Sedes apostoUca condemnavit; quem etiam non parva temeritate velut innocentem excusat ipsiusque doctrinam commendat et approbat, non sine iniuria multa Sedis iam dictae, cum nil aUud sit auctorem damnati libelli innocentem asserere quam damnantis iudicium reprobare.
Insurgens igitur temerarius in secundi sui libri exordio adversus pastorem Ecclesiae, ut paupepum ipsius gregeffi mvadat atrocms, primum se armat possessionibus levitarum. Nam in hoc persuasionis suae summa consistit, quod cum forma perfectionis evangeUcae in levitis praecesserit, quibus a Domino collatae fuerunt decimae, priraitiae et oblationes ad vivendum, civitates ad habitandum et subeo solo sperantes, qui ait: Confidite, ego vici mundum, in ipsius pauperis Crucifixi nomine hostiles excipiamus insultus. ostenditur non esse secura. urbana ad alenda pecora; si novum testamentum veteri non repugnat, quin potius consonat, quia rota erat in medio rotae, nuUo modo secundum hoc novae legis perfectio consistit in carentia huiusraodi possessionum, sed potius in habendo eas ut Domino dedicatas. — In hac autem persuasione, quara per multas verborum venatur ambages, non solum veritati, sed et sibi ipsi contradicit aperte. In praecedenti siquidem libro, cum abstinentiae perfectionem impugnaret, asseruit, vinum fuisse prohibitum sacerdotibus filiis Aaron tanquara iraperfectis; nunc autem illos eosdem in affluentia possessionum perfectos asserit, quasi verbi prioris oblitus, vel si forte meraoriam habuit, in tantam devenit erroris caliginem, ut putaret, quod abstinere a deliciis sit imperfectum, et possidere divitias sit perfectura. — Insuper et, cura paulo ante docuerit, quod in contemptu omnis proprietatis evangelicae perfectionis consistit inceptio; et sacerdotes levitici generis habuerunt uxores et flhos, ad quos bona sua tanquara vere propria heredilaria successione transmittebant: necessario sequitur, quod perfectio evangelica in levitis non fuit, vel quod abdicatio proprietatis non est initiura perfectionis huiusraodi; ac per hoc manifeste convincitur sibi ipsi esse contrarius.
Contrariatur etiam ipsi veritati. Si enim forma vitae leviticae perfectionera legis evangelicae veraciter continet, cum perfectio modi vivendi tam in veteri testamento quam in novo supreraum teneat locura; et perfectio Legis perfectioni EvangeUi aequatur: necesse est, summum Legis et summum Evangelii tara in raerito quara in praemio inter se aequari,
ac per hoc testaQientum testamento, promissio promissioni, sacerdotium sacerdotio coaequatur. Si igitur Lex neminem ad perfectum duxit, nec Evangelium; si non per Legem iustitia, nec per Evangeliuni; si etiam qui sub Lege erant sub maledicto fuerunt, et qui sub Evangelio. Frustra igitur est Filius Dei incarnatus et passus, frustra translatum est sacerdotium, frustra Legis observantia pro maiori parte abolita, et evangelica veritas introducta; quae omnia cura sint falsa et impia et prorsus abiicienda tanquam haeretica, necessario concluditur, et iUud esse erroneum, ex quo haec sequuntur, videlicet, quod in forma vitae sacerdotum legalium evangelicae perfeclionis altitudo consistat. Unde Apostolus ad Hebraeos: Si consimmmtio, inquit, id est perfectio, secundum Glossam, per sacerdotium leviiicum erat, cjuid adhuc necessarium fuit, secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici? Translato enim sacerdotio, necesse est, ut et Legis translatio fiat; ubi Glossa: « Hic incipit novi et veteris testamenti differentias dare, quia illud imperfectum, hoc autem perfectum ». Cui etiam consonat illud quod subsequenter adiungit idem Apostolus: Umbram, inquit, habens Lex futurorum bonorum, non ipsam imaginem rerum, nunquam potest accedentes perfectos facere; ubi Glossa: « Lex umbram habem nunquam potest facere perfeclos virtutibus et bonos pontifces». Non est igitur perfectio virtutum et consiliorum Evangelii in litterah observantia mandatorum legaliuni et in modo vivendi illorum pontificum requirenda nisi sicut in flgura et umbra, quia hoc modo dicitur rota esse in medio rotae, non per litteralis observantiae aequitatem in testamento utroque, sed per spiritualis intelligentiae aenigmaticam praefigurationem.
Quodsi quis obiiciat, sicut et hic cui responsed sanctum et verum Ecclesiae templum describit; attendat quod ibidem praemittitur, quod sacerdos virginem ducat uxorem et in sacriQcio agnos et vitulos offerat. Eadem igitur ratione, qua perfectio evangelica in levitarum possessionibus praecessisse decernitur et in eorum uxoribus et sacriflciis atque observantiis ceteris fuisse monstratur. Quod si verum est, ad perfectionem evangehcam spectat, quod sacerdotes novae legis uxores ducant, hircos et vitulos offerant et primi cum tubis ad bella procedant Quae cum absurda sint, non est requirenda verae perfectionis descriptio in templo illo secundum lilteram, sed secundum allegoriam. Unde Hieronymus ad Nepotianum: « Neque vero mihi aliquis opponat dives in ludaea templum, mensas, lucernas, thuribula, patellas, scyphos, mortariola et cetera ex auro fabrefacta; lunc haec probabantur a Domino, quando sacerdotes hostias immolabant, et sanguis pecudum erat redemptio peccatorum, quamquam haec omnia in flgura praecesserint. Nunc vero, cum paupertatem domus suae pauper Dominus dedicaverit, cogitemus crucem eius, et divitias lutum putabimus. Quid miramur quod Christus vocat iniquum mammona? Quid suspicimus et amamus quod Petrus se non habere testatur? Alioquin si lantum litteram sequimur, et in auro atque divitiis simplex nos delectat historia; cum auro observemus et cetera. Ducant pontiflces uxores virgines, lepra corporis animae vitiis praeferatur, crescamus, multiplicemur et repleamus terram, figamus septimo mense tabernacula et solemnia ieiunia buccinis concrepemus. Quodsi haec omnia, spiritualibus spiritualia comparantes, sic intelligimus, ut Dominus noster intellexit et interpretatus est; Sabbatum aut aurum repudiemus cum ceteris superstitionibus ludaeorum, aut, si aurum placet, placeant et ludaei, quos cum auro aut probare nobis necesse est, aut damnare ». Hucusque Hieronymus, a quo luce clarius ratio praemissa dissolvitur, et evangelicae paupertatis perfectio novae legi proprie convenire docetur.
Nequaquam igitur intelligendum est, bona levitarum Domino dedicata fuisse, tanquam in se sint aliquid sanctitatis habentia, et non possint esse occasio culpae, sed quia deputantur sustentationi illorum qui Domino famulantur; quorum etiam et Dominus possessio dicitur, quia, sicut alii vivebant de fructibus terrarum suarum, sic et hi de proventibus
divinorum niinisteriorura, ita tamen, quod ea quae jnde percipiebant, proprietatis iure ad suos, ut dictura est, transmittebant heredes, quia, sicut illis indicta non erat castitatis integritas, sic nec cougujta paupertas. Unde Hieronymus ad Eustochium: « Alia fuit in veteri lege felicitas, in qua bealus dicitur qui habet semen in Sion, et repromissio flt divitiarum. Statim autem, ut FiUus Dei ingressus est super terram, novam sibi legem instituit, ut qui ab Angelis adorabatur in caelis haberet Angelos et in terris. Tunc Holofernis caput ludith continens amputavit tunc lacobus et loannes, relicto patre, reti et navicula, secuti sunt Salvatorem, affectum sanguinis et vincula saeculi et curam domus pariter relinquentes. Tunc primum auditum est: Qui vuU venire post me abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me. Nemo enim niiles cum uxore pergit ad proelium. Discipulo ad sepulturam patris ire cupienti non permittitur. Vulpes foveas habent et volucres caeli nidos, Filius autem hominis non habet, ubi caput suum reclinet, ne forte contristeris, si anguste permanseris ».
In his Hieronymus patenter afiirmat, quod sicut tas. Sicut igitur virginitas per Christum introducta Legem non solvit, sed implet; sic nec paupertatis consihum Legem destruit, sed consummat, quia nec in eadeni evangelica lege consiliapraeceptiscontrariantur, sed potius addunt ad perfectionem iustitiae. Concluditur itaque per hoc, quod sicut a ratione dissonum est, formam perfectae castitatis conslituere in uxoribus sacerdotum legalium; sic sanae doctrinae adversatur, perfectionem paupertatis collocare in possesgionibus levitarum. — His consonat et Bernardus de CoUoquio Siraonis et Iesu: « Longe, inquit, aliud est in luto aquarura luultarum divisi fundo raaris iter carpere, terrena licite possidendo, aliud ipsam novis gressibus undam calcare, omnia rehnquendo. Sed terapori gratiae praerogativa haec debebatur, Petro novum iter et novi typus itineris servaljatur. Antiquorum sane Patrura diebus, donec in terris videretur et conversaretur inter horaines Dominus maiestatis, non erat evangeMcae forma perfectionis, sed spiritum Domini solo interim spiritu sequebantur. At ubi Verbum caro factum est et habitavit in nobis, iam in eo tradita est imago vitae et conversationis exemplar, quod oporteat etiam corporaUter imitari, ut utroque sequentes vestigio, non ulterius cuni patriarcha lacoJj altero femore claudiceraus. que id dicimus, tanquam salvari quis vel hoc pore nequeat, si secus egerit, sed ut gradura agnoscat proprium et locum perfectionis, aut discipulatus officium non usurpet ». Haec Bernardus. Per quae cupidorum atque carnalium error perversus eliditur, a quibus sub pietatis specie per antiquorum Patrum divitias paupertas impugnatur. Ex quibus et illud consequitur, quod is cui respondemus, non tanquam paupertatis araicus, sed adversarius pauperum, super huiusmodi possessiones se fundans, perfectionis fundamenta non statuit, sed subvertit.
Perfectionem itaque paupertatis extremae legaUs observantia non oppugnat, sed nec forma vivendi Apostolorum nec loculi Christi nec promissio cenlupli, sicut ex ante dictis est patens, insuper nec affluentia facultatum Ecclesiae, qua velut armatura consequenter se munit pauperum hostis, non tara ad defensandura statura ecclesiasticae celsitudinis quam ad deiiciendum culmen evangelicae paupertatis. Si enim possessiones Ecclesiae coramendaret ut licitas, ut expedienles, ut perfectioni compossibiles in his qui communiter possident, et in eis qui sancte dispensa7it; viam sequeretur sacrorum doctorum et Canonum confutantium perversos haereticos, qui Ecclesiam Dei propter possessiones acceptas a statu iustitiae et perfectionis asserunt esse coUapsam;nec sanctae paupertati praeiudicaret in aliquo docti-ina huiusmodi, pro eo quod varii sunt in ea modi perfectionis, sicut circa responsionis huius principium fuit ostensum. Nunc autem, quia suadere conatur, possessiones ecclesiaslicas ad perfectionis facere cumulum, tanquam perfectius sit eis in Christo affluere quam pro Christo carere; non solum gloriam paupertatis evacuat, verum etiam fundamenta ipsius Ecclesiae subruit, dura Christum et Apostolos temporalia possedisse ad dandum perfectionis exemplum, monstrare contendit.
Etenim, cum Christus de se diceret, quod non haberet, ubi reclinaret caput, hic e contrario dogmatizat, quod « domum habuit, quia dixisse
legitur: Domus mea domus orationis vocabilur y>; et posl subdit, quod « Christus iure proprietario, ubi caput reclinaret inter homines, factus honio, non habuit, qui tanquam verus Deus oninium levitarum bona possedit ». — In quibus niiro modo se ostendit omni veritatis intelhgentia nudum, quasi nescientem distinguere inter ea quae Christi Divinitatem et ipsius humanitatem respiciunt. Quod enim dicimus, Chrislum fuisse paupereni, ad eius refertur huraanitatem assumtam, in qua perfecte vivendi Dobis monstravit exempla, non autem ad Divinitatis ipsius potentiam, secundum quam non solum templum et bona levitica eius dominio snbiacent, verum etiam caelum et terra et omnia, quae caeli ambitu continentur, dicente Propheta: Domini est terra et plenitudo eius. — Ei vero, quod dicit, quod <t Christo tanquam vero sacerdoti Pater in manus omnia dedit, et quod sacerdotii iure levitarum bona possedit », ipsemet paulo post aperte contradicit, duni subdit, quod, « nondum transiato sacerdotio, nec decimarum nec possessionum debuit translatio lieri». Si enim sacerdotium leviticum ante Christi passionem et resurrectionem translatum non fuit, nianifeste colligitur, quod Christus iure sacerdotii eorum quae ad levitas spectabant, nil omnino possedit.
Igitur tam veritati quani sibi ipsi contradicens, quia instar principis mundi huius in pauperrimo capite Clu'isto nil temporahum possessionum invenire potuit, ad corpus ipsius, videlicet sanctam matrem Ecclesiam, sermonem convertit. De qua frivolis quibusdam praemissis, auctoritate Canonis astruit, quod « ratione maioris utilitatis agros et praedia, quae vendere consueverat, possidere coepit ». Ex quibus consequenter sic arguit: « Cum idem sit utile et honestum, ut dicit Ambrosius; et quod est imperfectionis in quantuni huiusmodi declinat ab honestate, et quod est honestatis est perfectionis: praedia Ecclesiae viris perfectis sunt in perfectionis cumulum, non in eius detriraentum ». — Haec ratio ipsius, haec verba; cuius rationis conclusio partini est vera, partim erronea. Verum est quidem, quod ecclesiastica praedia sine detrimento perfectionis haberi possunt; quod autem sint ad perfectionis cumulum, sentire vel dicere adeo absurdum est, ut ex hoc status modusque vivendi praesentium temporum vitae Christi praeferatur et Apobere disposui ab adventu Salvatoris usque ad nostram aetatem, id est ab Apostolis usque ad huius teniporis faecem, quomodo et per quos Christi Ecclesia nata sit et adulta persecutionibus creverit, martyriis coronata sit, et postquani ad christianos principes venerit, potentia et divitiis maior, sed virtutibus sit minor effecta ». Hucusque Hieronyraus.
Insuper, si praedia faciunt ad perfectionis cumulum, tunc, quanto ecclesiae plura praedia possident, tanto qui in eis degunt perfectiores existunt; ac per hoc nullus ab Ecclesia habente copiam praediorura absque detrimcnto perfectionis ad Religiones pauperum transferre se potest; quin potius e converso paupertatis aeruranas abiicere et ad facultates ecclesiasticas aspirare sanctum erit atque perfectum. Cuius sententiae falsitatem Hieronymus ad Nepotianum ehuiinans, ironice ait: « Sint ditiores monachi, quara ante fuerant saeculares; possideant opes sub Christo paupere, quas sub locuplete diabolo non habuerunt, et suspiret eos Ecclesia divites, quos tenuit mundus ante mendicos ». — Amplius, si clesiastica praedia faciunt ad perfectionis cumulum, nihil est secundura Christi consiliura vendendura dandumque pauperibus, sed totum Ecclesiae agris seu opibus aggregandum, cum secundum hoc dogma profanum cumulatio possessionum in Ecclesia Christi ad cumulura faciat perfectae sanctitatis. Contra quod Hieronymus ad Demetriadem: « Alii aediflcent ecclesias, vestiant parietes marraorum crustis, coluranaruni moles advehant earuraque deaurent capita, gemmis aurata distinguant altaria; non reprehendo, non abnuo. Sed tibi aliud propositum est, Christum vestire in pauperibus, visitare in languentibus, pascere in esurientibus, suscipere in his qui tecto indigent, eimaxime in domesticis fidei». Ex his colligi potest, quod praefata conclusio multiformem continet absurditatem.
H. Sed et ratio ipsa non valet. Nam, sicut possessiones sunt uliles, sic et aha multa, utpote uxores, servi, arma et temporalis potentia, ex quorum retentione non sequitur, quod cumulus perfectionis
accrescat. — Nec ei suffragatur Ambrosii verbum quo deflnit, idem esse utiiequod honestum; loquitur enim de utilitate bonorum spiritualium, non terrenorum. Nam eodem libro: « Nihil utile, nisi quod ad vitae illius aeternae prosit gratiam, deflnimus, non quod ad delectationem praesentis. Neque aliqua commoda in facultatibus et opum copiis constituimus, sed incommoda haec putamus, si non reiiciantur, eaque oneri magis, cum adsunt, aestimamus quam dispendio, cum erogantur ». Idem quoque libri parte alia sic ait: « Nullum adminiculuni praestanl divitiae ad vitani beatam. Quod evidenter demonstravit Dominus in Evangelio dicens: Beati pauperes, quoniam vestrum est regnum Dei. Beati, qui nunc esuritis etc. Itaque paupertatem, famem, dolorem, quae putantur mala, non solum impedimento non esse ad beatam vitam, sed etiam adiuniento esse, evidentissime pronunliatum est. Sed et illa quae videntur bona, divitias, satietatem, laetitiam expertem doloris, detrimentum esse ad fructum beatitudinis, dominico declaratum iudicio liquet. Sic ergo non solum adminiculo non sunt ad vilam beatam corporis externa bona, sed etiam dispendio sunt ». Hucusque Ambrosius, qui et in praedictis inlelligendus est loqui de utilitate intrinseca et spirituali, quae idem est quod honestas, non autem de extrinseca, de qua Canon habet intelligi, secundum quem etiam pronuntiat Sapiens, utiliorem esse sapientiam cum divitiis.
Sunt enim possessiones terrenae utiles ad sustentameuta naturae, ad opera humanae industriae, nonnullis etiam ad exercitia virtutis perfectae; sed hoc non inest eis ex se ipsis, sed ex parte utentis. Unde Augustinus in flne libri Unde malum; « Qui, inquit, bene uti vult temporalibus bonis non eis amore agglutinelur et velut membra animi sui faciat, quod flt amando, ne, cum resecari coeperint, eum cruciatu ac tabe foedent; sed eis totus superferatur et habere illa atque regere paratus sit, amittere vero ac non habere, paratior ». Haec Augustinus. Quae nunquam diceret, si temporalia bona essent utilia, secundum quod idem utile et honestum, quia nullus recte sapiens paratior esse debet honestatem amittere quam servare. Multum igitur a vera sapientia discors fuit qui in temporahbus Ecclesiae bonis honestum ab utih non discrevit.
In sui quoque firmamentum erroris perfectionis virtutum et possessionis opum septiformem assignat germanitatem, dicens, quod « Dominus voluit, ministros Ecclesiae ipsum perfecte sequi volentes habere bona comraunia mobilia et immobilia, primo propter cautelam futurorum, quod est prudentiae; secundo, propter sustenlationem ministrantium, quod est iustitiae; i&vWo, m suslentamentum egentium, quod est misericordiae; quarto, in mutuae carilatis nutrimentum; quinto, propler quietem ministrantium; sexto, in aliorum exemplum et largitionem eleemosynarum; septimo, propter conformitatem ad caelestem curiam, cuius est participatio in id ipsmn ». Ex quibus omnibus arguit, quod habere possessiones ecclesiasticas perfectionem non minuit, sed consummat.
Quamquam autem praedictarum rationum aggregatio, superflcietenus considerata, efBcax videatur et pia; si tamen discutiatur interius, inefficax invenitur et impia. Pro eo videlicet est impia, quia, si mobilium et immobiliura communis possessio perfectionem non diminuit, sed potius complet; qui non valent nec volunt haec possidere communia, perfecti esse non possunt. Insuper, cura Christus et Apostoli huiusmodi possessiones immobiles non habuerint, sequitur, quod consumraatae perfectionis exemplum non effulsit in eis. Inefficax vero, quia eisdem rationibus potest etiam aliquis laicus uxoratus bona sua retinere, videlicet, ut prudenter, iuste, misericorditer et caritalive ministrantibus Christo subveniat, ad illorura quietera et aliorum exemplum, secundum conformitatem ad civitatem supernam, in qua est communicatio larga bonorum. Aut igitur talis erit perfectus, aut praefata ratio nullius efflcaciae esse convincitur. — Amplius, sicut ecclesiastica bona bene utentibus sunt materia exercendarum virtutum, sic etiam abutentibus sunt fomentum multiforraium perversitatum, utpote iniustitiarum et impietatum, carnalilatum, contentionum, siraoniarura, ambitionum et schismatum; nec tamen inferri potest propter huiusmodi abusum-, quod bona huiusmodi habere sit impium: pari ratione inferri non poterit, quod propter bonam dispensationem utentium ea habere sit perfectum in se et absolute, vel perfectius quam carere. non [ed. I de qva canon; ed. 2 de qua ea non] habent [ed. 1
Unde et illa conclusio, quam post explicationem rationum praedictarum, in quibus absurditates multas interserit, tanquani finaliter intentam subiungit, nullius est probabilitatis, sed magnae perfidiae. Ait enim, ut verbis eius utamur: « His causis praedictis, forte et aliis, quae a sapientibus possunt inveniri, cum apice perfectionis — quod enim citra est imperfectum est — bona temporalia Ecclesiae a perfectis viris praecepit Deus et voluit possideri ». — In quibus verbis manifeste aperit, quod paupertatis evangelicae perfectionem totis viribus eliminare contendit. Si enim temporalia bona Ecclesiae possidere sic est perfectum, ut dicit, ut omne, quod est citra illud, sit imperfectum; pauperes igitur Christi, qui nihil omnino possidere volunt, sed totum dant cum vidua illa paupercula, aut citra hunc perfectionis apicem consistunt, et tunc sunt imperfecti; aut ultra procedunt, et tunc sunt superstitiosi et impii. Si igitur talis fuit Christus, sicut narrat evangelicae veritatis historia, et per Sanctorum testimonia monstratum est supra, tales etiam fuerunt Apostoli; necessario sequitur secundum hanc antichristianam doctrinam, quod Christus et eius discipuli vel superstitiosi fuerint, vel imperfecti. Insuper, si haec temporalia bona Christus praecepit possideri a viris perfectis, ut asserit; quicumque igitur huius perfectionis statum profltentur et haec bona non possident, transgressores divini praecepti esse convincuntur. Quod si verum est, utique dici non potest: Beati pauperes, quoniam vestrum est regnum Dei, nec: Vae vobis divilibm! sed potius: vae vobis pauperibus tanquam miseris, imperfectis, iniustis et impiis! et: Beati divites; bealus etiam populus, cui haec sunt, sine quibus nec perfectionis apex nec virtus iustitiae possidetur. Quodsi perfectio inter dona Dei locum praecipuura tenet, caveat sibi qui eiusmodi sententiae est, ne super eum maiedictio principis Aposlolornm iuste descendat, dicaturque sibi: Pecunia tua tecum sit in perditionem, eo quod exislimasti, donum Dei pecunia possideri.
Mirum certe, quomodo quis potuit ad tantam impietatum proflcere, ad tantam venire insaniam, in tantam prorumpere fatuitatem, ut, cum Christus viris perfectis consulat omnia vendere et dare pauperibus, praecipiatque Apostolis, ut nec peram nec pecuniam lollant in via nec aurum nec argentuiu possideant; e contrario audeat dicere, praeceptum esse a Deo viris perfectis temporalia possidere. — Quain vero absurdufn dogma conclusio praefata contineat, ex ipsius verbis elicitur, quibus afQrmat, omne, quod infra perfectionis apicem est, esse imperfectum. Si apex dicit summilatem rei alicuius extremam et excelsam, et perfectio apicem habet; aliquid est perfectionis cilra apicem eius: duo ergo contraria simul dicit, cum asserit, et perfectionem habere apicem, et nihil cili'a perfectionis apicem esse perfectum. Est etiain haec universalis negativa pene in toto falsa, cuiu non solum perfectio viae, sed etiara perfectio patriae gradus habeat; et sicut perfectio castitatis et obedientiae potest esse maior et iiiinor, sic et paupertatis, quemadmodum ex primae responsionis lertia parte patescit.
Denique, quam periculosum sit nuin affluentiam magnis laudatam praeconiis desiderabilem reddere; ex hoc patenter adverlilur, quod omnium fere raortalium appetitus et sensus proni sunt ad concupiscentiam oculorum et admirationem divitiarum, et sicut dicit Apostolus ad Timotheum: Qui volunt dioiles fieri incidunt in tentationem et laqueum diaboli. — Quodsi dixerit, non se laudare possessiones quascumque, sed tantum commu- nes et ecclesiasticas el Uomino dedicatas; altendat, quod non parum latet in ipsarum accumuiatione periculum. Unde Bernardus de Colloquio Simonis et Iesu: « Dotatas et ditatas videmus ecclesias a potentibus et divitibus huius saeculi, qui in operibus bonis divites, iuxta Domini admonitionem, amicos sibi facere studuerunt de mammona iniquilatis, a quibus in aeterna tabernacula reciperentur. Quidni speraient, ab his se recipi, qui claves videntur habere? Sed heu, data est ipsa providentia eorum in occasionem carnis, et qui sibi atque aliis in caelo tabernacuia parare debuerant, in terra coniungunt domum ad domum et copulant agrum agro. Quis rapuit ab ore Apostolorum huiusmodi temporis verbum gratiae, verbum flduciae: Ecce, nos reliquimus omnia et secuti sumus te? Ecce enim, utpopulus, sic sacerdotes divites fieri volunt; similiter hic
suam, el abundantius suam recipiunt consolationem; similiter amicis egent et ipsi, ut in aliena tabernacula recipiantur, utpote propria non habentes. Beati enim pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum ». Haec Bernardus. — Idem quoque, quibusdam interpositis, subditi: «Utinamin duodecim unus hodie Petrus, unus, qui reliquerit omnia, unus, qui loculis careat, inveniatur. Ulinam saperes, vmser, et intelligeres, cum thesauro pecuniae et thesaurum irae pariter cumulari; utinam novissima provideres, animadverteres, facile per foramen acus transituros non divitiarum cumulos, sed delictorum. Nihil enim intulimus in hunc mundum, haud dubium, quia nec auferre poterimus quidquam ». Hucusque Bemardus. — Cui et Gregorius Nazianzenus concordat in quodam sermone contra persecutores Ecclesiae loquens: « Sed facultatibus, inquit, defraudabunt. Quibus? Meis? Sed facilius mihi alas abscindent, quas non habeo. Si autem ecclesiasticis, hoc utique est, pro quo omnis pugna et omne certamen est. An ignoramus, quod per pecuniae cupiditatem et locuiorum fraudem ad proditionem proficitur Christi »? Haec Nazianzenus. — Ad hoc etiam fQ_i gyod dicit Ambrosius in Ubro de OfQciis: « Qui Apostolos sine auro misit ecclesias sine auro congregavit »; et iterum: « Qni plurimum auri possidet non abundat, quia nihil est, quidquid in saeculo est; et qui exiguum habet non minuit, quia nihil est, quod amittit; res sine dispendio est, quae tota dispendium est ».
Ex bis clare patet, sanctorum Doctorum curam fuisse praecipuam non ad quarumcumque possessionum amorem allicere, sed potius exemplo Christi et Apostolorum ad earum contemptum provocare. — Nec tamen ex his intelligat aliquis, quod ecclesiastica bona per modum dilapidationis sint habenda conteraptui, quoniam hoc sacri Canones inhibent. volimt in lioc saeculo fieri divites [1. Tim. 6,9.]; similiter, immo sed quod a personis non alligatis curae pastorali ratione maioris securitatis sive perfectionis valeant pro Christi amore dimitti, et ut hi quibus dispensatio ipsorum committitur, eis quae dispensant, nullatenus alligentur affectu. Hic autem, ut affluentiam opum reddat amabilem, lanquam rem sanctitatis eximiae in rationali Ecclesiae collocat, ex quo iudicium cum veritate resplendere solebat, cum tamen haec sua doctrina omni careat ratione iudicii et rectitudine veritatis. — Fingit etiam superhumerale quoddam, quod huic irrationabili suae phantasiae coaptat, adducens in medium duodecim viros sanctos atque probatos, qui de statu paupertatis ad dispensandas divitias assumti fuerunt, beatum scilicet Clementem, Silvestrum, Gregorium, Cyprianum, Hilarium, Basiiium, Chrysostomum, Martinum, Nicolaum, Paulinum, Augustinum et Anselmum, quorum exempla coaptans suo errori, in sequentibus subdit: « Isti sunt duodecim filiorum Israel nomina, isti sunt vittae hyacinthinae et catenulae aureae». Post quae addit: « Ista est doctrina dominica, statuto Apostolorum lerosolymis solidata, a sanctis doctoribus exposita, a perfectis Christi imitatoribus observata, non ut nihil in communi, aut proprio haberetur, sed ut, spreta proprietate, bonorum Ecclesiae communitas servaretur. Si aliter docueris, cave, ne fias, secundum Apostolum, anathema, quod a viro absit calholico, qui puniri recusat cnm apostata se luliano ». Haec verba ipsius; in quibus et ignorantem se esse demonstrat et impium.
Nisi enira impius esset, nunquam de professoribus paupertatis, in qua nihil habetur in proprio, vel communi, sensisset tam impie, ut eos tanquam haereticos iudicasset anathema esse a Christo. Qua quidem blasphemia non solum hos Christi pauperes, sed et Romanam Ecclesiam impetit, quae hunc vivendi modum approbavit. Insuper, et beatos Rcspicitur in his Exod. 16, 18: Nec qui plus [manna] collegerat
viros catalogo Sanctorum ascriptos, et quod niaius est, ipsos Apostolos, qui, ut ex superioribus claret, in extrema paupertate vixerunt, quibusetiam, tanquam duodecim filiis Israel, in superhumerali summi pontificis Christi conscriplis et per propria nomina designatis summa paupertas indicitur. Sic enim scrJbilur in Matthaeo: Duodecim nomina Aposlolorum sunt haec: Primus Simon, qui dicilur Pelrus, et dehinc ceteris nominatis subiungit: Hos duodecim misit Lesus, praecipiens eis: Nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris etc. In quibus superhumerale vitae apostolicae cum ralionali perfectionis et paupertatis altissimae per caritatem regni caelestis tanquam vitia hyacinthina indissolubili iunctura constringit, cum interponit: Gralis accepistis, gratis date.
Hoc autem superhumerali et ralionali verus pontifex Christus adornatus fuit, dum sanctae paupertatis perfectionem et verbo docuit et exemplo monstravit, et tunc potissimum, quando, ut verus pontifex per sanguinem proprium ingressurus in Sancta, pauper et nudus in cruce pependit. Hoc ornamenlo nobili et spirituali, quo a corporalibus crucifixoribus Christus spoliari non potuit, hic velut atrocissimus praedo eum nudare contendit et aliud quoddam confmgere nititur, non vitia hyacinlhina et catemtlis aureis, sed terrenarum possessionum affluentiis tanquam iunctura lutea et viscosa constrictum, quasi Christus cum Apostolis terrena possederit, ipsaquc communis possessio altius provehat magisque ad caelestia elevet quam altissima et extrema paupertas. Quod nemo dubitat falsum, nisi qui luodos prorsus ignorat menlalis elevationis in Deum. Unde Hieronymus ad Lucinium: « loseph cum tunica Aegyptiam effugere non potuit..dolescens, qui opertus sindone sequebalur Jesmi, quia tentus fuerat a ministris, terrenum abiiciens operimentum, nudus evasit. Elias igneo curru raptus in caelum melotam reliquit in terris. Eliseus boves et iuga prioris operis vertit in vota. Loquitur sapientissimus vir: Qui tangit picem inquinabitur ab ea. Quamdiu versamur in saeculi rebus, et anima nostra possessionum et redituum procuratione devincta est; de Deo libere cogitare non possumus ». — Cui et Glossa consonat super illud Canticorum: Spoliavi me tunica mea etc.: « Recepta sollicitudine temporalium subsidiorum, quantumhbet eximius doctor difllcile vitat peccatum ».
Haec autem non idcirco dicimus, quod dispensatio facultatum Ecclesiae a viris sanctis administrari non possit absque detrimento perfectionis, sed ut discernamus pretiosum a vili, quia perfectionem eis non contulit temporalium bonorum administratio, sed contemptus; non temporalis aflluentia, sed spiritus paupertatis, quo inter rerum affluentium copias sic vivebant sicut egentes, multos autem locupletanles, tanquam nihil habentes et omnia possidenles; quemadmodum nobilis ille praelatus, de qno ait Hieronymus, scribens ad Rusticum: « Sanctus Exsuperius, Tolosae episcopus, viduae Sareptanae imitator, esuriens pascit alios, et ore pallente ieiuniis, fame torquetur aliena omnemque subslantiam Chrisli visceribus erogavit. Nihil eo ditius, qui corpus Christi canistro vimineo, sanguinem portat in vitio, qui avaritiam proiecit de templo, qui cathedras vendentium columbas mensasque subvertit, mammonae et nummulariorum aera dispersit, ut dooius Dei vocaretur domus orationis et non spelunca latronum. Huiusmodi tu sectare vestigia et ceterorum, qui virtutum illius similes sunt, quos sacerdotium et humiliores facit et pauperiores. Aut si perfecla desideras, exi cum Abraham de patria et de cognalione tua; si habes substantiam, vende et da pauperibus; si non habes, grandi onere liberatus es. Nudum Christum nudus sequere. Durum, grande, diflicile, sed magna sunt praemia».
In his sacer Hieronymus distinguit pretiosum a vili simulque ostendit, quod aliud competit perfectioni praelati, qui est persona communis aliud perfectioni personae privatae. Et ideo, quaraquam ratione praelationis quivis Religiosus a statu paupertatis ad dispensationem temporalium possit assumi; impium tamen est hoc ad consequenliam trahere. Sicut enim praelatis ratione curae pastoralis competit extrinsecis interdum implicari negotiis.
salva perfectione, nec tamen inferri potest, quod in persona privata aeque perfectura sit, per extrinsecas occiipationes erga plurima lurbari cum Martha, velut per intimas, fervidas et iucundas sursumactiones secus pecles Domini quiescere cum Maria; sic et in proposito intelligendum est. Licet igitur summi sacerdotes sive pontiflces, quia curani halent non soluni quantum ad perfeclos et validos, verum etiam inflrmos et imperfectos, quos pascere debent exemplo et verbo et pro loco et tempore corporali subsidio, salva perfectione possessiones susceperint ad sustentationem pauperum et Ecclesiae ministrorum; non tamen ex hoc quibushbet privatis personis in quolibet Ecclesiae statu ascribi potest nec debet, quod in tanto sint perfectionis culmine cum amphtudine possessionis, sicut cum altitudine paupertatis.
- In hoc autem, quod laudatores paupertatis vacuum se esse demonstrat, dum professoribus veritatis malitiose crimen impingit erroris, et ipsam perfidiam luliani apostatae tanquam ignorans a laude paupertatis insinuat traxisse originem, cum tamen ipse lulianus non in hoc erraverit, quod assereret,
Chapter 9 of 13