Skip to the text

Capitulum III

panditur, eiusque status. Quoniam autem pii scriptoris intentio non tam esse debet de falsitatis reprobatione quam de veritatis reseratione soUicita, quatenus erroris tenedepulsa, mentalibus legentium ocuhs radius jjg iufulgeat; ideo, perfectionis notificatione falsa et erronea iam improbata, considerandum nobis est,in quo perfectionis evangehcae summa consistat, quidve perfectionis status ad actum imperfectionis adhciat, tandemque, per quem modum unus status perfectionis alterum in ipsa perfectione transcendat. Augustinus. In quibus luculenter ostendit, quod perfectum non differt ab imperfecto, sicut virtuosum a vitioso, sed sicut maius bonum a minus bono. — Hoc ipsum beatus Hieronymus ad Hebidiam dicit expressius: « Vis, ait, esse perfecta et in primo stare fastigio dignitatis, fac quod fecerunt Apostoh »; et post: « Non vis esse perfecta, sed secundum gradum tenere virtutis, dimitte omnia tua, quae habes, da filiis, da propinquis. Nemo te reprehendit, si inferiora secteris, dummodo scias, illam tibi iure praelatam, quae elegerit prima ». Hucusque Hieronymus. Ecce, quam patenter asserit, quod imperfectio, quae est secundi et inferioris slatus et gradus, non dicit quid reprehensibile nec peccatum. Idem quoque ad Demetriadem: « Prohibentur mala, praecipiuntur bona, conceduntur media, suadentur perfecta. In duolnis primis peccatum omne concluditur, reliqua vero in nostra posita sunt potestate, ut aut cum minori gloria utamur concessis ac ficitis, aut ob maius praemium ea quae nobis permissa sunt, respuamus ». Haec Hieronymus. — Quid his clarius ad propositum dici potest? Quibus quantumcumque tardus ingenio, nisi fortasse fuerit obcaecatus malitia, ab omni praefati erroris caligine non dubitamus posse purgari, maxime si veUt advertere, quod recenter baptizatus, quamquam nondum pervenit ad apicem perfectionis et meriti, nuUa tamen est infectus labe peccati. el gradus multiformis aperitur.

  1. Sciendum est igitur, quod radix, forma, finis, complementum et vinculum perfectionis caritas est, ad quam magister omnium Christus Legem, Prophetas et per consequens universa Dei documenta reducit. Ipsa vero caritas triphcem habet stalum: unum quidem infimum, in observantia mandatorum legalium; secundum vero medium, qui constat in adimpletione spirituahum consihorum; tertium autem supremum, in perfruitione sempiternalium iucunditatum. Ideo triplex est perfectionis differentia in = Epist. 120. (alias 150.) c. 1.

Scriptura sacra descripta: iina quidem necessitatis, de qua iii Deuterononiio: Perfectus eris et absque macula coram Domino Deo tuo; Glossa: « Absque macula criminali ». Et de liac Prosper de Vita contemplativa: « Perfecti sunt qui volendo quod Deus vult nullis peccatis, quibus ostenditur, acquiescunt ». — Secunda est perfectio supererogationis, de qua in Mattfiaeo: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia, quae habes, et da pauperibus. De liac Hieronymus ad Heliodorum: « Perfectus servus Cliristi niliil praeter Cliristum liajjet, aut si praeter ipsum aliquid liabet, perfectus non est». — Tertia perfectio est ultimatae plenitudinis, de qua Sapiens in Proverbiis: Justorum semita quasi lux splenden crescit et procedit usque ad perfectam diem, id est divinae visionis fulgidam claritatem. Et de hac.ugustinus primo Soliloquiorum: « Vere, perfecta virtus est ratio perveniens usque ad finem, quem beata vita consequitur ».

  1. Prima igilur et secunda perfectio a tertia differunt, sicut meritum differt a praemio. Media quoque differt a prima, sicut distinguitur consilium a praecepto. Omnia vero, tam praecepta quam consilia, referuntur ad caritatis illius impletionem et observantiam, quam sic describit Apostolus ad Timotheum: Caritas est finis praecepti de corde puro, conscientia bona et fide non fcta, insinuans triplicem actum caritatis, videlicet declinare mala, prosequi bona et patienter ferre adversa. Nam propter declinationem malorum dicitur de corde puro; propter prosecutionem bonorum, de conscientia bona; propter tolerantiam adversorum, de fide non ficta; Glossa: « Id est non fictili vel fragili, sed contra adversa forti ».

k. Quia vero hic triplex caritatis actus duobus modis ab habitu virtutis egreditur, vel secundum kqem praecepti et obligationis necessariae el universalis, vel secundum legem consilii et obligationis spontaneae et speciahs, et sequens includit primum et superaddit, quantum possibilitas viatoris admittit: hinc est, quod secundum cum primo dicitur perfectum, primum vero absque secundo, quamquam sit quodam modo perfectum, respectu lamen secundi dicitur imperfectum, sicut dicit Ambrosius in libro de OtBciis, in auctoritate capitulo praecedenli proposita. Cum igilur de perfectione evangelica loquimur secundum communem acceptionem, de hac media intelligimus. Et istiusmodi perfectionis notiflcationem ex praecedentibus colligere possumus, videlicet quod ipsa sit conformitas viatoris ad Christum per illura virtutis habitum, quo supererogative declinantur mala, efQciuntur bona et perferuntur adversa. In his namque tribus tres partes evangelicae perfectionis consistunt.

  1. Porro, cum ex conversione inordinala ad triplex bonum comrautabile, scilicet exlerius, interius et iiiferius, omne peccatum trahat originem, secundum concupiscentiam oculorum, superbiara vitae et concupiscentiara carnis; et haec tria vitari habeant non solura quantum ad actura et consensum, quod fit per virlutes illis oppositas, verum etiam quantum ad occasionem, et hoc quidem sit promotivum in merito et expediens ad salutem perfectionis: magister Christus ad perfecte declinandum concupiscentiam oculorum consulit, quod haec omnia temporalia relinquantur, secundum illud Matthaei '»: Si vis perfectus esse etc. Ad perfecte declinandum superbiam vitae suadet, quod voluntas propria abnegetur, iuxta illud Matthaei: Qui vult venire post me abneget semetipsum. Ad perfecte declinandum concupiscentiam carnis edocet, quod omnis experientia secundum actum generativae potentiae abscindatur, sic inquiens in Matthaeo: Sunt eunuchi, qui se castraverunt propter regnum caelorum; qui potest capere capiat. — In hac igitur triplici supererogativa declinatione triformis originis omnis mali priraam partem evangelicae perfectionis consistere, et sacra Scriptura insinuat, et veri doctores astruunt, et sancti Patres rehgionum institutores aflirraant.

  2. Secunda vero perfectionis pars consistit in supererogativa prosecuiione bonorum, quae secundum duplicem vitam, scilicet activam et contemplativam,

in duobus consistit, videHcet in condescensione ad proximum et in sursumactione mentis in Deum. Consistit autem supererogativa condescensio caritatis ad proximum in hoc, ut secundum legem iustitiae et misericordiae amoris signa et beneficia non solum ad amicos, verum etiam ad inimicos benignitate largiflua protendantur, secundum illudMatthaei: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos; et post: Estote perfecti, sicut el Paler vester caelestis perfeclus est. Per hunc etiam modum supererogativa sursumactio mentis in Deum in hoc attenditur, ut secundum legem mentahs munditiae ac pacis per amorem ecstaticum in divinos splendores et ardores sacrum mens devota sentiat et patiatur excessum, iuxta illud Apostoli ad Corinthios -: Sive mente excedimus, Deo, sive sobrii sumus, vobis; et ad Hebraeos: Perfectoruni est solidus cibus.

  1. Tertia denique perfectionis evangelicae portio consistit iu supcrerogativa perpessione adversi. Quae quidem attenditur non solum in hoc, ut quis patienter adversa perferat, cum sic supervenerint, quod secundum legem Dei declinari non possunt, quoniam ad hoc omnes tenentur; verum etiam, ut ex fervore divini amoris magno desiderio illa praeoptet et cum gaudio magno sustineat, secundum illud lacobi: Omne gaudium existimate, fratres, cum in tentationes varias incideritis; et post: Patientia opus perfeclum habet, ut sitis perfecti et integri, in nullo deficientes. Hie namque est consummatio perfectionis et caritatis, iuxta illud primae loannis: Pe?-- fecta carita foras mittit timorem.

  2. Secundum hoc igitur arca spiritualis perfectionis, cum sit inferius tricamerata et bicamerata in medio, in cubito consummatur. Hoc sane perfectio-. arcauum Salvator noster exemplo monstravit in se ipso tanquam in monte sublimi, qui totius est perfectionis splendor, speculum et exemplar, iuxta quod ipse testatur in Luca: Perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister eius. Et ideo in huius designationem, cum hanc Apostolos docere voluit, in montem conscendit, non turbas imperfectas alloquens, sed discipulos suos, quos ad perfectionis culmen exaltare decreverat. Et propterea sex praefata eo quo dictum est ordine docet. Nam primo dicens: Beati pauperes spiritu, invitat ad perfectara abdicationem temporalium possessionum. Secundo addens: Beati mites, inducit ad abnegationem propriarum voluntatum et sensuum, quibus quis immitis et protervus efQcitur. Tertio suhdens: Beati, qui lugent, incitat ad fugam perfectam carnalium voluptatum. Dehinc subiungens: Beali, qui esuriunt et sitiunt iustitiam; et: Beati misericordes, attrahit ad iustam et piam et condescensivam proximorum supportationem. Posthaec superaddens: Beati mundo corde; et: Beati pacifici, allicit ad sursumactionem limpidam in intellectu et tranquillam sive pacificam in affectu, quibus anima perfecti viri lerusalem conformis eflicitur, quae visio pacis interpretatur. Tandem concludens: Beati, qui persecutionempatimiturpropter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum caelorum, quasi circulum faciens reddit ad principium, quia in hoc uno summa completur universorum, ac per hoc senaria perfectio minoris mundi in esse reparationis et gratiae directe correspondet senariae productioni mundialis machinae in esse naturae.

  3. Unde sicut illorum tria prima pertinent ad distinctionem, tria sequentia ad ornatum, sic etiam in his tria prima quasi distinguendo separant animae vires ab universitate malorum, ut habeant esse purM??i atque distinctum; tria sequentia quasi adornando easdem reducunt in Deum, ut habeant esse atque perfectum. Porro tanta, si descendatur ad gula, et tam mira est correspondentia ordinis tantaeque similitudinis symbolum, ut illud quod post sex dierum opera dicituri: Igitur perfecti sunt caeli et terra et omnis ornatus eorum, in anima viri perfecti videatur esse completum. Propter quod instar trium primorum operum, quae sunt mundi fundamenta, et Irium sequentium, quae sunt complementa, tria prima ex his cadunt sub voto, tria vero sequentia sub desiderio.

  4. In cuius rei testimoniuni beatus pauperum patriarcha Franciscus in principio regulae suae tria s. Cfr. Bonav., Comment. in Luc. c. 6. n. 62. — Superius voci

prima proponit nt vovenda tanquam fundamenta, dicens -: « Regula et vita Minorum Fratrum haec est, scilicet Domini nostri Iesu Christi sanctum Evangelium observare, vivendo in obedientia, sine proprio et in castitate ». Alia vero tria postniodum ut destderanda commendat tanquam complementa, dicens: « Attendant fratres, quod super omnia desiderare debent habere spiritum Domini et sanctam eius operationem, orare semper ad Deum puro corde, et habere humilitatem et patienliam in persecutione et infirmitate, et diligere eos qui nos persequuntur et reprehendunt et arguunt»; ubi ilia tria tangit. Nam praemittit sursumactionem in Deum, subiungit ultimo condescensionem ad proximum, interponit in medio tolerantiam adversorum. Igitur in tribus primis vir perfectus crucifigitur mundo, tribus sequentibus conformis efficitur Deo, ut quasi sex alis seraphicis a mundialibus elevetur et in divina feratur. Digne proinde huic pauperculo sacro, qui perfectionem Evangelii perfecte servavit et docuit, in apparitione seraphica stigmata sua tanquam sigillum approbativum Christus impressit, ut contra finalium temporum periculosam caliginem manifestum nobis in via perfectionis ostenderet signum, quo reduceremur in Christum perfectae virtutis exemplar et finem ac per hoc doceremur ad perfeclionera attingere, si tamen discamus non alta sapere, sed humilibus consentire.

1 1. Cum autem perfectio evangelica, circa quam nunc sermo versatur, in his quae sunt supererogationis, sit iu praecedentibus monstrata consistere, ea vero, quae supererogationis sunt,non solum respiciant dona charismatum, verum etiam exercitia virtutura; manifeste colligitur, quod hujusmodi perfectio non sine virtuosorum habituum exercitatione possidetur. Huiusmodi autem exercitia virtutum supererogantium aut fiunt ex mera voluntate, absque obligatione, et tunc quandam dicunt perfectionem actionis et meriti; aut cum voluntate dicunt obligalionem quandam superinductam ex voto emisso, vel ex officio iniuncto, et tunc dicunt perfectionem status etordinis, in quo videlicet quis actibus perfectis non solum est deditus, verum etiam ad actus perfectionis astrictus; et haec quidem astrictio de perfectione non rainuit, sed potius culmen superinducit, quia de temporali facit aeternum, dum non licet resilire a voto, et de nostro facit divinum, dura, non solum actum, sed et voluntatem dedicans Deo, totum illi offert et redigit sub iure divino, dumque propriam sacrificat voluntatem, quae est impretiabile bonum et maxime carum et inlimum, oflert Deo sacrificium medullatum, ac per hoc perfeclum et integrum et optimo Deo summe acceptum.

  1. Unde Augustinus, tractans illud Psalrai: Sicut iuravil Domino, votum vovit Deo Lacob,at sic: «r Quid vovemus Deo, nisi ut simus templum Dei? Nihil enim gratius possumus ei ofTerre, quam ut dicamus ei quod dicitur in Isaia: Posside nos ». Haec Augustinus. Si igitur perfectius possidet qui possidet quoad usum et proprietatem, quam qui quoad usum tantura; perfectius se Deo dedicat qui Deo se olfert et quoad usura operis et quoad arbitrium voluntatis. — Queraadmodum Anselmus in libro de Similitudinibus per exemplum sensibile patenter ostendit in duobus, quorum unus pro tempore offert Domino arboris fructum, sed retinet proprietatem; alter vero largitur utrumque; et huius secundi donum et oblationem tanquam liberalius oITerentis dicit non imraerito debere praeferri; ac per hoc, iuxta huiusmodi similitudinem, opus voventis opere non voventis Deo acceptabilius esse confirmat, pro eo videlicet, quod sic introducta in voluntate ex raera liberalitate necessitas gratiositatem obsequii non diminuit, sed consuraraat. Idera quoque scribens episcopo Parisiensi et eura redarguens, quod quendam clericum de monasterio sancti Martini de Carapis extraxerat, ait sic: « Si omnia agenda sunt cum consilio, cuius magis consilio, quam eius qui admirabilis consiliarius, Deus foi-tis dicitur? Ipse quippe consulit ad perfectionem nitentibus, ut omnia relinquant et se sequantur. Hoc consilium magis in monastico quam in alio vitae proposito impleri sancti Patres intellexerunt ».

  2. Hoc ipsura Gregorius in Registro, scribens Desiderio episcopo pro clerico volente Religionem intrare, dicit: «Minime ei sit impedimento vestra fraternitas, magis autem pastorali admonitione succendite, ut fervor huius desiderii in eo non tepescat;

ut qui a turbulento saecularium turbarum tumultu se segregans, quietis desiderio monasterii portum appetit, rursus ecclesiasticarum curarum non debeat tumultibus implicari, sed in Dei laudibus secure permittatur liber ab his omnibus, ut postulat, remanere ». — Bcmardus quoque in libro de Dispensatione et praecepto: «Audire, inquit, vultis a me, unde inter cetera poenitentiae instituta monasterialis disciplina meruerit hanc praerogativam, ut secundum baptisma nuncupetur. Arbitror ob perfectam mundi abrenuntiationem ac singularem excellentiam vitae spiritualis, qua praeeminens universis vitae humanae generibus huiusmodi conversatio professores et araatores suos Angelis similes, dissimiies hominibus facit, immo divinam in homine reformat imaginem, configurans Christo instar baptismi, dum per id, quod mortificamus memb?'a nostra, quae sunt super terram, rursum Christum induimus, complantati similitudini mortis eius ». — Idem etiam astruit Glossa super trigesimum Numerorum, dicens: « Alii vovent vitulos, aUi arietes vel domos, Nazaraeus seraetipsum. Hoc est enim votura Nazaraei, quod est super omne votum. Filius enim vel filia, aut pecus, aut praedium extra nos est; semetipsum Deo offerre nec alieno labore, sed proprio placere perfectius et eminentius est omnibus votis ».

  1. Ex his omnibus aperte clarescit, quod Rehgiouis votum in statu perfectionis coUocat, tanquam adrainiculans ad perfectae virtutis exercitiura, custojitiongQi gf complementum. Quod intelligentes, Patres in quarto concilio Toletano statuerunt, quod liber sit clericis ad Religionem ingressus, dicentes sic: « Placuit, clericos monachorum propositum appetentes, quia meliorera vitam sequi cupiunt, liberos esse debere ab episcopis, ad monasteriorura ingressus ». — Hoc autem, quia non solum auctoritatibus probari potest, sed etiam innimieris Sanctorura exeraplis, qui de clericali statu ad religionem transierunt, adeo certum est, ut, si quis contraire voluerit, non minus videatur desipere quam errare.

  2. Si quis autera, errore deceptus, praefatis couetur obsistcre asserendo, quod perfectius sit remanere in saeculo, quia «circamagis difficile virtus consistit », et difficilius est inter multimodas peccandi occasiones peccata vitare, et mirabilius est, hominem in medio flaramarura non uri, et victoriosius est inter numerosiores hostium acies et frequentiores insultus et maiora bellorum discrimina de hostibus triumphare; respondebiraus, non ideo statum maioris esse virtutis, quia minoris est securitatis, nec ideo statum aliquem perfectioris esse iustitiae, quia proximior est ruinae, nec etiara ideo raagis esse perfectum, quia difflcilius in ipso contingit vitare peccatura. — Est enim triplex difilcultas: quaedara proveniens ex arduitate et nobilitate generis operis, sicut omni se castrare concubitu, omni abrenuntiare possessioni et omnino se alienae propter Deum voluntati subiicere. Et haec absque dubio meritum auget, iuxta illud Matthaei: Jntrate per angustam portam; ubi Glossa: « Satis angustum est orania praetermittere, unum solum dihgere, unum quaerere, ad unum quotidie pulsare, prospera non ambire, adversa non tiraere». In his consistit diflicuitas ratione generis operis, maiorque difficultatis angustia reperitur in via divini consilii, quam pauciores inveniunt, quam in via divini praecepti, per quam omnes iusti gradiuntur. Unde Hieronyraus ad Rusticura monachum: « Si perfecta sequi desideras, exi cum Abrahara de patria el de cognatione tua et perge, quo nescis. Si habes substantiam, vende et da pauperibus; si non habes, grandi onere liberatus es. Nudum Christura nudus sequere. Durum, grande et difficile, sed magna sunt praemia ».

  3. Est et alia difficultas, veniens ex vitiositate personae agentis, sicut homini avaro difficilius est dare minuta quam largo maiora, et superbo se alteri subdere et gultfso ieiunare et assueto voluptatibus carnis difficilius continere. Et hoc non auget meritum, sed miseriam. Unde Hieronymus ad Eustochium: « Soror tua Blesilla aetate maior, sed proposito minor, post acceptum maritura septimo mense viduata est. 0 infelix humana conditio et futuri nescia! Nam et virginitatis coronam et nuptiarum perdidit voluptatem. Et quamquam secundum pudicitiae gradum teneat quas illam per raomenta sustinere aestimas cruces, spectantem quotidie in sorore quod ipsa perdidit, et cura difficihus experta careat voluptate, rainorem continentiae habere mercedem »?

  4. Est et tertia difflcultas ex circumstantiis extrinsecus annexis trahens originem, sicut difflcilius est abstinere, cura apponuntur delicata cibaria, difflcilius temporalia bona contemnere, quando offeruntur Ita BCDG; edd. universis.

niagna et pulcra, difflciliiis continere in consortio feminarum. Et liaec diliicultas per accidens et indirecte auget aliquando meritum, cum virtus inter haec illaesa triumphat; sed directe et quantum est de se, magis est via ad ruinam, et ideo fugienda. Unde super illud Matthaei: Diues difficile inlrabit m regiium caelorum, dicit Rabanus: «Non,ait, impossibile, sed difficile, hoc est maximi laboris, esse, pecunias habentes et in pecuniis confldentes, exutis philargyriae retinaculis, aulam regni caelestis intrare ». Nec tanien ex hoc inferri potest, quod divites sint pauperibus perfectiores, cum Dominus adolescenti diviti consilium dederit, ut pauper fieret, si vellet esse perfectus. Expedit igitur ad perfectionem virtutis et meriti difficultatem liuiusniodi non amplccti, scd fugere. — Unde et Augustinus de Singularitate clericorum: « Lubrica spes est, quae inter fomenta peccati salvare se sperat; incerta victoria inter iiostilia arma pugnare, et impossibilis liberatio flammis circumdari nec ardere ». Haec Augustinus. — Cui et consonat Hieronymus contra Vigilantium, qui statum saecularem statui religionis praeferre conabatur. « Cur, inquis, pergis ad eremum? Videlicet ut te non audiam, non videam, ut tuo furore non moveat, ut tua bella non patiar, ne me capial oculus meretricis, ne me forma pulcherrima ad illicitos ducat amplexus. — Respondebis: Hoe non est pngnare, sed fugere. Sta in acie, adversariis armatus obsiste, ut postquam viceris, coroneris. — Fateor imbecillitaalitem meam, nolo spe pugnare victoriae, ne perdam quando victoriaui. Si fugero, gladium devitavi; si stelcro, aut vincendum est milii, aut cadendum. Quid necesse est cerla dimittere et incerta sectari? Nuua securitas est vicino serpente dormire. Potest fleri, ut me non mordeat, et tamen potest fieri, ut aliquando me mordeat. Quod de libidine diximus, referamus ad avaritiam et ad omnia vitia, quae vitantur solitudine. Et ideo urbium frequentias declinamus, ne facere compellamur quae nos non tam natura cogit facere quam voluptas». Haec Hieronymus. Quibus error eonfutatur Vigilantii suorumque sequacium, eorum videlicet, qui statum saecularem quantum ad perfectionis gradum statui Religionis vel praeferrc, vel aequare conantur. Adversus quos el paulo ante praemittit: « Quod autem asserit Vigilantius, eos melius facere, qui utuntur rebus suis et paulatim fructus possessionum suarum pauperibus dividunt, quam illos qui, possessionibus venundatis, semel omnia largiuntur, non a me sibi, sed a Domino respondebitur: Si vis perfeclus esse, uade et vende omnia, quae tu habes, et da pauperibus. Ad eum loquitur, qui vult esse perfectus, qui cum Aposlolis patrem, naviculam et rete dimittit. Iste quem tu laudas, secundus aut tertius gradus est, quem et nos recipimus, dummodo sciamus prima secundis et tertiis praeferenda ».

  1. Denique de comparatione perfectionis ad perfectionem secundum praeeminentiae rationem patenter eiucet, quod aliquis perfectionis modus et status sit eminentior altero. Cum enim se ipsum castrare propter regnum caelorum per votum continentiae perfectum sit, certum est, quod perfectiori modo fit illud per virginalem continentiam, quae fructui comparatur centesimo, quam per vidualem, quae per sexagesimum in evangelica parabola designatur. Non est ergo contra perfectionis naturam, quod de aliquibus duobus, quae recte dicuntur perfecta, in stalu viae unum dicatur perfectius altero, quia et iu statu patriae, ubi ad ultimatam perfectionem beatificati perveniunt, unus alteri secundum apostolicam doctrinam praeponitur, instar caelestium luminum dilferentium claritate.

  2. Attenderidum est igitur, quod cum comparamus perfectionem perfectioni, potest hoc esse in eodem genere, vel in diverso. Nam, sicut ex praecedentibus liquet, perfectio supererogationis quaedam existit in exercitio virtutis, quaedam in voto religionis, quaedam in officio praelationis. — Facta ergo comparatione ad consimilem perfectionis modum, primo secundum exercitium perfectae vir tulis illa perfectio est eminentior, in qua radix caritatis est pinguior et sublimitas operationis excelsior et fraternae aedificationis fructus uberior. Quamquam enim totius huius perfectionis origo sit caritas, multum tamen facit ad eius complementum ipsa operatio, Gregorio attestante, qui ait ">: « De

2S0 dilectione Conditoris lingua, mens et vita requiratur. Nunquam est Dei amor otiosus, operatur enim magna, si est; si autem operari renuit, amor non est ». Multum etiam facit genii,s et nobilitas operis, quia, sicut clarum est, aureolae praemium non debetur habitui virtutis intrinseco, sed operi privilegiato, utpote praedicationi, martyrio et virginitati Multum etiam facit aedificatio proximi, cum Dominus dicat viris perfectis: Vos esl.is lux mundi. Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona.

  1. Similiter quantum ad votimi Religionis illius est professio perfectior, in qua vovetur et paupertas altior et obedientia universalior et forma castitatis honestior. Nam ista tria, sicut expresse patet, et gradus habent et minus et maius recipiunt, ac per hoc tanto in maioris perfectionis statu constituunt, quanto voventur sublimius, potissime, si haec regularium observantiarum instituta comltentur, quibus austerius castigetur corpus, fructuosius aedificetur proximus ac reverentius colalur Deus. — Consistit autem castigatio corporis in arctitudine vestrum, victuaUum et verborum, cum austeritate laborum, vigiliarum et aliarum corporalium afQictionum; aedificatio vero proximi, in exhibendis exemplis virtutum, documentis Scripturarum, remediis Sacramentorum, praesidiis regiminum, iudiciis iustitiarum et beneficiis miserationum; cultus autem Dei, in reverenli ac vigih frequentatione psalmorum, hynmorum, canticorum spiritualium, adorationum, Missarum et aharum devotarum orationum. — Haec autem omnia simul reperire in aliquo uno statu Religionis praecellentius quam in aliis, valde difQcile et fortassis impossibile videbitur dihgenter consideranti. Et ideo, quamvis unus Religionis status alterum praecellat in votis substantialibus, non tamen praeferri potest in omnibus, cum quilibet status aliquid praerogativae specialis obtineat, quo sancta mater nostra et Christi sponsa Ecclesia tanquam in vestilu deaurato circumdata varietate decoratur et deiformis efficitur.

  2. Per hunc eliam modum secundum officium praelationis excellentior est perfectio, in quo eminentior confertur sublimitas ordinis, ad purgandum gregem exemplo, verbo et temporah subsidio, uberior etiam comitatur fructuositas salutis et in eo qui praesidet, et in eis qui subsunt, et in ceteris, ad quos praesidentis exempla perveniunt. Requiritur igitur huius perfectionis eminentior sublimitas, ut praelatus Ecclesiae, quanto sublimius praeest, tanto sanctius vivat et sollicitius invigilet et fructuosius gregem pascat.

  3. Si autem comparatio fiat perfectionis ad per- compani fectionem in genere diverso quantum ad modum etivers™'. statum, dupliciter potest intelligi: vel praesupposi- citer. torie, vel praecise. Si praesuppositorie, sic absque Praesnpp.. dubio maior est perfectio, quae attenditur secundum exercitium virtutis, votum religionis et ojficium praelationis, quam altero modo tantum. — Sed si Praecise est comparatio in vero esse perfectionis. Nam votum sotanda. religionis sine exercitatione perfectae virtutis non j est perfectio, sed perversio, non perfectionis sublimitas, sed simulatio sanctitatis. 0 fficium erQ praelationis sine culmine virtutis et meritis non est vera sublimatio, sed deiectio, non gloriosa excellentia, sed periculosa ruina, pro eo quod potentes potenter tormenta patientur, et iudicium durissimum his qui praesunt, fiet. — Cum autem perfectio status sive coronari ratione voti, sive ratione officii sine perfectione meriti pro modico habenda sit; perfectio vero meriti obtineri non possit sine caritate, quae est donum Spiritus sancti; et nemo sciat, utrum alterutu in hoc dono praecellat, quia etiam nescit, se donum illud habere: nuUus debet se alteri in perfectione praeferre; quin potius, si fiat comparatio personarum in excellentia perfectionis, debent viri quantumcumque perfecti iuxta doctrinam Apostoli, superio7'es sibi invicem arbitrari. Unde Augustinus de Bono coniugali: « Non recte, inquit, comparantur homines hominibus in uno aliquo bono. Fieri enim potest, ut ahus non habeat ahquid, quod alius habet, sed aliud habeat, quod pluris aestimandum est ». Et paulo post: « Melius est habere omnia bona, vel minora, quam magnum bonum cum magno malo, quia in bonis corporis melius est habere Zachaei statu-

  4. Porro, de comparatione statuum praelationis Quoaddl

quod huiusniodi comparatio fieri potest vel quantum ad ea quae sunt de substantia, vel quantum ad ea quae sunt de congruentia statuum. Si quantum ad ea quae sunt de substantia, sic se habent velut excedentia et excessa, pro eo videlicet, quod ad perfectioneni status Religionis necessario requiritur abdicatio proprietatis, ad quam tamen minime astringuntur praelati Ecclesiae, sicut patel Causae duodecimae quaestione prima, ex concilio Agathensi: « Episcopi de rebus propriis vel acquisitis vel quidquid de proprio habent lieredibus suis, si voluerint, derehnquant ». Verum praelatus ex ipso praelationis oflicio tenetur non solum ad ea quae sunt salutis propriae, sed eliam plebis sibi commissae. Nani ei pro quolibet subditorum a Domino dicitur: Custodi virum istum; qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima illius. Et ad hoc Rehgiosus ex ipso Religionis voto nequaquam astringitur. — Si autem fiat comparatio quantum ad ea quae sunt de congruentia statuum simpliciter dicendum, quod slatus praelationis et eius perfectio est eminentior, quemadmodum insinuat Dionysius in libro de Ecclesiastica Hierarchia, dicens: « Sicut qui dicit hierarchiam summatim dicit universorum sacrorum ornatum, ita dicens hierarcham monstrat in Deo manentem et divinum virum, in quo omnis hierarchia perflcitur ». Similiter et Hieronymus ad Fabiolam: « Tanta debet esse scientia et eruditio pontificis Dei, ut gressus eius et motus et universa vocalia sint; veritatem mente concipiat et toto eam habitu resonet et ornatu, ut quidquid agit, quidquid loquitur sit doctrina populorum ».

  1. Nec tamen ex his potest inferri, quod ad pontificis statum requiratur, quod omnes status praecellat, in omnibus; alioquin non posset fieri pontifex, nisi esset virgo; congruit tamen, quod in his praecellat quae ad pascendi gregis spectant officium, sicul scribit Hieronymus ad Oceanum: « Futurus pastor Ecclesiae talis eligatur, cuius comparatione subiectus populus merito grex dicatur». Et Gregorius in Pastorali: « Tanlum debet actionem populi actio praecedere praesulis, quantum distare solet a grege vita pastoris ». Quapropter ad praelationis statum non congruit accedere nisi perfectum, ut ibideni ait Gregorius: « Virtutibus pollens coactus ad regimen veniat, virtutibus vacuus nec coactus accedat ».

  2. Status vero Religionis peccatores et imperfectos admittit, ut iustos efficiat et ad perfectionem perducat. Et ideo, quamquam praelationis status in perfectione sit altior, Religionis tamen securior et morbis nostris curandis expedientior, pro eo quod a multis periculis eruit, quibus stalus praelationis exponit, primum quidem ratione annexi honoris, iuxta illud Augustini super Psalmos: « Quanto plus honoramur, tanto plus periclitamur ». Huiusmodi autem periculi occasionem manifestans Gregorius super illud lob: Qui dicit regi apostata, ait: « Unusquisque rector, quoties extollitur in eo, quod ceteros regit, toties per lapsum superbiae a summi rectoris officio separatur ». Idem etiam in Registro: « Ego viam capitis mei sequens, summopere decreveram esse opprobrium hominum et ahiectio plebis, ut tanto veracius intus ascenderem, quanto foris humilins iacerem ». — Adiacet igitur statui praelationis periculum ratione honoris, nec non et ratione oneris et occupationis. Unde idem Gregorius secundo Moralium: « Omnis, qui dispensandis rebus terrenis praesidet, occulti hostis iaculis latius patet. Nam cum ad administranda exterius mens efficaciter se extendere nititur, a sui consideratione separatur ». — Apparel itaque, quod praelationis status simul est excelsus et periculosus, et ideo ipsum appetere simul est praesumtuosum et stultum. Propter quod ait Augustinus decinio nono de Civitate Dei: « Locus superior, sine quo populus regi non potest, et si ita administretur, ut decet, tamen indecenter appetitur». Et ideo ail Gregorius decimo octavo Moralium: « Sancti viri nequaquam curas extrinsecas appetunt, sed occulto ordine sibi superimpositas gemunt. Et quamvis illas per meliorem intentionem fugiant, tamen per subditam menteni portant, quas quidem summopere, si liceat, vitare festinant; sed timentes occultas dispensationes Dei, tenent quod fugiunt, exercent quod vitant ».

  3. Ex his aperte colligitur, quod locus praelationis pro sublimitate quideni gradus et multiformitate periculi a viris iam probatae virtutis potest cum coactione et formidine suscipi, a peccatoribus vero et infirmis tota debet intentione vitari, a nullis prorsus appeti et ab omnibus honorari. Status auteni Religionis sA)VLmer%&, tam iustis quam peccatoribus, tam perfectis quam imperfectis, tam sapientibus quam

2b simplicibus licite potest appeti, a nullis debet contemni, ab his vero, qui vocanlur divinitus, secure suscipi et studiose servari. — Haec de perfectione diffusius dicta sunt, pro eo quod non parvum adminicu-

Chapter 4 of 13