Capitulum V
perfeclio declaratitr, et eiusdem
- Quamquam certuni sit omnibus in christiano exercitatis agone, absUnentiae sanctae rigorcra pernecessarium esse his qui perfectionem adipisci et defensare conantur; quia taraen novae adinventionis dogma perversum subintroductum est ad probandnm contrariura, roboranda est huiusmodi veritas tam per exempla quam per documenta Sanctorum. — Et priraura quidera evangelicae perfectionis Praecursor adducatur in raediura, qui propter abstinentiani eminentera magnus praedicatur angelica voce, sicut fugit, et perfectissimi viri in hoc eum imitari sunt; cura hoc fugae quadrivium semper et ubique et oranibus pateat, semper et a quolibet iucunda est fuga. Quis enim non naturaliter timet'*? Quis se non debet humiliare? Quis non debet prudenter cavere periculum? Quis misereri non debeat persequenliura proximorura? Si igitur hae viae fugarum semitae sunt perfectionura, quibus itur ad Christum; non iam ad exhortationem apostolicae tubae 5 currendum est ad propositum nobis passionum cevtamen, sed potius quaerendum est per aliquam dictarum viarura fugae praesidium, quo celerius tanquam per compendiosas perfectionis semitas perveniatur ad Christuni. Quodsi huiusmodi exhortationis, irarao dehortationis ciaraoreni, quo bellatorum corda terrentur, procul a castris pugnantiura abesse censuerunt duces in pugna saeculi; quanto magis hoc observare convenit in pugna Iesu Christi, uhi res agitur non pro vitandis dispendiis rerura, aut fugiendis periculis corporura, sed pro declinanda infinibih morte aniraarum? Nec hoc dicimus, quin corapctere possit perfectis in casu fugere eo niodo, quo superius ostensura est; sed ut fugae laudes superfluas, vanas et falsas, tanquara perniciosas et virtutibus perfectis contrarias ostendaraus esse fugiendas; quia, cum falsitas semper et ubique vitanda sit, ibi taraen et tunc potissiraum declinanda est, cum sub fallaci specie sanctitatis a virtutum culmine revocat et inclinat ad ima. impugnatio calumniosa refelliiur. refert Lucas, Angelura dixisse ad Zachariam: Erit enim magnus coram Domino, vinum et siceram non bibet; ubi Glossa: « Sicera interpretatur ebrietas, quo noraine signatur omne poculura de quacuraque raateria factum, quod inebriare possit. Decet naraquc, vas caelesti gratiae raancipatum a saeculi illecebris abstinere ». Hoc ipsum vas electionis, Apostolus in se ipso comraendat, ad Corinthios scribens: Castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte, cum aliis praedicaverim, ipse
2S8 reprobus efpciar. Et ad hoc agonistarum exemplo cunctos provocat Christi milites, cum praemittit: Omnis, qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem, ut corruplibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam. Ad hoc facit quod ait Ambrosius Hexaemeron libro tertio: « Ab initio saeculi simplicem cibum et naturalem debuit Deus reliquis cibis anteferre, quoniam iste sobrietatis est cibus, reliqui voluptatis. In hoc datur nobis frugalitatis exemplum et parsimoniae magislerium, ut herbis et victu simplicis oleris aut pomis contenti simus, quem natura obtulit, quem liberalitas Dei primo donavit ».
In Ecclesiastica quoque Historia, libro secundo refert Eusebius, quod « inter sanctos Aegyptios, quos Evangelista Marcus instituit, vinum nemo nec gustu contingit nec aliquam carnem, tantum aqua est eis potus et panis cum sale et hyssopo cibus ». De anachoretis autem, quorum vitam constat fuisse perfectionis exemplar, Hieronymus ad Eustochium cum vitam commendasset coenobitarum, dicens, quod apud eos «vivitur pane, leguminibus et oleribus, quae sale solo condiuntur », quibusdam interpositis subdit: « Ad tertium genus veniam, quos anachoretas vocant, qui de coenobiis exeuntes, excepto pane et sale, amplius ad deserta nil perferunt. Huius vitae auctor Paulus, illustrator Antonius, et ut ad superiora conscendam, princeps loannes Baptista fuit ». Hucusque Hieronymus, qui et hunc quem huiusmodi vitae asserit auctorem Paulum talibus extollit abstinentiae laudibus, eius vitam describeus: « Omnem in oratione, in solitudine duxit aetatem; cibum et vestimentum ei palma praebebat. Quod ne cui impossibile videatur, lesum testor et sanctos Angelos eius, vidisse me monachos, e quibus unus per triginta annos pane hordeacco et aqua lutulenta vixit ». — Beatus quoque Basilius monachis orientalibus, qui ad perfectionis apicem nitebantur ascendere, carnium esum inhibuit. Sanctus etiam Martinus, ut de ipso narrat Sulpitius, in suo monasterio vini potum secum degentibus monachis concedere noluit. Et sacer vir Benedictus sanis monachis carnium comestionem interdixit. — His et similibus quasi innumeris Sanctorum exemplis indubitanter colligitur, quod abstinentiae rigor opus sit perfectae
Et ne quid ad certitudinem desit, aliis Sanctorum auctoritatibus probandum est, quibus asserunt, quod abstinere a vino et carnibus sit perfectum. Ait enim Hieronymus ad Demetriadem: « Conceduntur quidem nuptiae, carnium usus et vini, sed horum abstinentia consilio perfectiore suadetur ». Idem quoque contra lovinianum: «Si vis perfectus esse, bonum est vinum non bibere et carnes non manducare; nam si vis perfectus esse, mehus est animam saginare quam corpus ». Augustinus etiam de Fide ad Petrum sic ait: « Humiles servi Christi, qui cupiunt Domino absque impedimento servire, coniugia non appetunt, a vino et carnibus abstinent, quantum corporis valitudo permittit, non quod peccatum sit aut coniugem habere, aut carnes vinumque percipere ». Haec Augustinus. Ad hoc ipsum facit quod dicit Gregorius trigesimo libro Moralium: « NuUus palmam spirituaUs certaminis apprehendit, qui non in semetipso prius per afflictam concupiscentiam carnis incentiva devicerit. Neque enim ad conflictum spiritualis agonis assurgitur, si non prius intra nosmetipsos hostis positus, gulae videlicet appetitus, edomatur ».
Colligitur itaque, quod abstinere sit opus xime competens viris perfectis, quorum est et satanae bellis victoriose resistere et sapientiae studiis quiete vacare. Propter quod Hieronymus contra lovinianum: « Si quis aestimat, abundantia ciborum potuumque se perfrui et vacare posse sapientiae, hoc est, versari inter delicias et deliciarum vitiis non teneri, se ipsum decipit ». Et posf: « Quomodo nuptiis virginitatem, ita saturitati et carnibus ieiunia spiritumque praeferimus ». Si igitur vacare sapientiae perfectorum est, et virginitas praefertur coniugio sicut perfectum imperfecto; restat, quod de genere operis abstinere a carnibus aliisque delicatis cibariis actum dicit consonum perfectioni; et econtra his uti imperfectionem quandam importat, quantum est de sui generis natura, nisi ad perfectionem reducatur per circumstantiam superadiectam, utpote cum quis habet plenam abstinendi voluntatem, et
tamen huiusniodi cibariis pro loco et tempore sobrie utitur, vel quia requirit necessilas susteniationis propriae propter aegritudinera seu debilitatem, vel utilitas aedificationis fraternae per caritativam condescensionera.
Primi quidem exemplum ex vita sumitur perfectorum coenobitarum, quam describens Hieronymus ad Eustochium ait, loquens de sanis: « Vivitur pane, leguminibus et oleribus, quae sale solo condiuntur 1). Dehinc pro debiUbus subdit: «Vinum tantum senes accipiunt, quibus et parvulis saepe fit prandium, ut aliorum fessa sustentetur aetas, et aliorum non frangatur incipiens ». Post haec de infirmantibus ait: « Si quis vero coeperit aegrotare, transfertur ad exedram latiorem et tanto senum ministerio confovetur, ut nec delicias urbium nec matris quaerat affectum ». Haec Hieronyraus. — Porro, exemplum secundi manifeste refulget in Christo, de quo Chrysostomus super Matthaeum homilia vigesima septima: « Vide, quanta est Christi in condescensione diligentia, sicut cum comedat et bibat, cum videatur ex adverso loanni faciens; et hoc ludaeorum gratia salutis facit, magis autem orbis terrarum universi, simulque haereticorum obstruens ora ». Magister namque perfectionis omniraodae, leloannes totara peregerit vitara secundum arctissiraam abstinentiae legem.
Et quamquam actus abstinendi perfectior sit ex proprio genere, perfectius tamen egit Christus quam loannes, quia et puriori modo in se ipso abstinuit et aliis ex perfectiori charitate condescendit. Unde et perfectionis Christi praecipuus sectator Apostolus non solum imitabilem se praebet in austeritate vitae, verum etiam in pia ad proximos condescensione, ad Corinthios dicens: Factus sum infirmis infirmus, ut infirmos lucrifacerem, omnibus omnia faclus sum, ut omnes facerem salvos. Hanc condescensionis aedificatoriae formata discipulis ad praedicandum missis Dominus dedit, cura ait: /n eadem domo manere, edentes et bibentes quae apvd illos sunt. Et ralio in Matthaeo redditur: Est enim dignus operarius cibo suo. Quia enim discipuli pauperes erant et laboriosis praedicationis exponebantur discursibus; ne pro penuria et difficultate laboris in se ipsis deflcerent, vel pro difforraitate victus onerosi redderentur suscipientibus ipsos, huiusmodi fuit eis a Domino vivendi norma praescripta tam pie quam provide, ut et aliis condescenderent et iniunctum sibi laborem viriliter tolerare valerent.
Ex praedictis igitur eiucescit, quod tam abstinere a carnibus el vino quara his uti potest fieri perfecle et iraperfecte; sed unum, scilicet abstinere, flt perfecte ex proprio genere; alterum vero ratione circurastantiae adiunctae, cura ex se raagis declinet ad iraperfectionein. — Haec autem non idcirco dicimus, quia cibus in cuipa sit, cum dicat Apostolus ad Corinthios: Esca nos non commendat Deo; Glossa: « Sumta, vel non sumta »; et Augustinus tertio libro de Doctrina christiana: « Quid locis et terapori et personis conveniat, diligenter attendendum est, ne temere flagitia reprehendamus. Fieri enim potest, ut sine aliquo vitio cupidinis vel voracitatis pretiosissimo cibo sapiens utatur, insipiens autem foedissimae gulae flamma in vilissimuni ardescat, et sanus quisque raaluerit more Domini pisce vesci quam lenticula more Esau, aut hordeo more iumentorum». Haec Augustinus. Ad quod etiam facit quod dicit Gregorius trigesimo libro Moraliura: « Non cibus, sed appetitus in vitio est. Unde lautiores cibos pleruraque sine culpa sumimus el abiectiores non sine reatu conscientiae degustaraus. Hinc Esau primatum per lenticulam perdidit, et Elias in eremo virtutera corporis carnes edendo servavit. Unde et antiquus hostis priraum sibi hoininem non carne, sed porao subdidit et secundura non carne, sed pane tentavit ». excitationera concupiscentiae dant occasionem peccandi, ab huiusmodi abstinere salutare est; ac per hoc, cum sit difficile et arduum et supererogatorium de natura sui generis, coUigitur, esse perfectum tanquam ad perfectionera praeparans et ipsam promovens el conservans. Unde Hieronymus contra lovinianum: «Fac, esura carnium cunctis nationibus esse comraunem, et passim licere quod passim gignitur; quid ad nos? quorum conversatio in caelis est, qui super Pythagoram et Empedoclem et omnes sapientiae sectatores non ei debemur, cui nascimur, sed cui renasciraur, quoniam repugnantera carnem et ad libidinum incentiva rapientera inedia subiugamus». Haec Hieronyraus. Quibus
ostendit, abstinentiam viris perfectis et caelestibus 1. competere ad perfecte cavendam libidinem et edomandam carneni.
Competit etiam eis, quia promovet ad perfectam. virlutem. Valet enim primo ad servandum pudicitiae sanctae nitorem. Unde Hieronymus ad Eustochium 1: « Sollicite providendum est, ut quos saturitas de paradiso expulit esuries reducat, non quod Deus, universitatis Creator et Dominus, intestinorum nostrorum rugitu et inanitate ventris pulmonumque delectetur ardore, sed quod aliter pudicitia tura esse uon possit i). — Valet secundo ad custodiam jmupertatis altissimae, iuxta quod idem Ilieronymus ad Salvinam scribit: « Ubi vile olusculum et cibarius panis et cibus potusque moderatus, ibi divitiae supervacuae ». Idem quoque contra lovinianum: « Si vis perfectus esse, bonum est vinum non bibere et carnes non manducare »; et post: « Grandis animae exsultatio est, cum parvo contentus fueris, mundum habere sub pedibus et omnem eius potentiam, et epulas ac libidines, propter quae divitiae conquiruntur, vilibus commutare cibis». — Valet etiam tertio ad conquirendam animi fortitudinem, secundum illud Bernardi: « Quomodo ipsum corpus nostrum quotidie crescit aut decrescit; sic necesse est, spiritura semper proficere aut deflcere; sed interest ordinis. Nam semper in robusto et vegeto corpore animus mollior atque tepidior est, et rursum in corpore debili et infirmo fortior viget promptiorque spiritus. Quod se expertura testatur Apostolus, dicens: Quando infirmor, tunc potens sum». Sicut igitur per abstinentiam vigor attenuatur in corpore, sic et augraentatur virtus in animo, quod maxime locum habet in viro perfecto. — Valet nihilominus quarto ad obtinendam mentis serenitatem, iuxta sententiam Senecae in quadam epistola: « Non est, inquit, iucunda res aqua et polenla aut frustum hordeacei panis, sed summa voluptas est ex his posse capere voluptatem et ad id se deduxisse, quod eripere nuUa fortunae iniquitas possit ». Si igitur haec mentis iucunda tranquiilitas, quam varii eventus fortunae non auferunt, perfectioni attestatur; aperte colligitur, quod sic abstinere sit perfectorum.
His praeallegatis pro veritatis parte, facile iam est et perfectionis abstinentiae sublimitatem defendere et hostis adversus eam erecta machinamenta dissipare. Nam ab impositione falsi criminis sumens exordium, primum quidem se fundat super falsum, asserens, eum, contra quem scribit, dixisse, carnium esus sit a perfectione recessus, quod nunquam dixit; insuper, et quod de numero sit illorum, de quibus dicit Apostolus, quod in novissimis diebus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris. Quod crimen illi impingit, quia saturitati abstinentiam praetulit. Quanlae igitur malignitatis et fraudis sit pro abstinentiae coramendatione viro fideli errorem Manichaeorum impingere, is qui legit advertat. Hoc enim nihil ahud est astruere, nisi quod abstinentia commendari non possit sine praeiudicio fidei et sanae doctrinae. Quod si verum est, erraverunt viri clarissimi, qui magna et mira fuerunt abstinentia praediti; errat et nunc sancta mater Ecclesia, quae in ieiuniis ab ipsa institutis iubet abstinere a carnibus et ab his quae sementinam inde trahunt originem. Errare probatur et ipse qui aut morera Ecclesiae sequitur, et tunc secundum suam sententiam est Manichaeus; aut morem hunc sacrum impugnat, et lunc est loviniani discipulus.
1 1. Audiat igitur non nos, sed Augustinum contra Adimantura Manichaeum de discipulis illius sectae loquentem: «Istos, inquit, significavit futuros Apostolus in temporibus novissimis, prohibentes nubere et abstinere a cibis, quos Deus creavit. Hos enim proprie designat, qui se non propterea temperant a cibis talibus, ut aut concupiscentiam suam refrenent, aut infirmitati alterius parcant». Audiat etiam Hieronymum contra loviuianum: « Reprobat, inquit, Apostolus eos qui prohihebant nubere et iubebant a cibis abstinere; sed Marcionem designat et ceteros haereticos, qui abstinentiam inducunt perpetuam ad destruenda et contemnenda et abominanda opera Creatoris. Nos autem creaturam omnera laudamus, et maciem saginae, abstinentiam luxuriae, ieiunia praeferiraus saturitati; et a diebus loannis Baptistae, ieiunatoris et virginis, regnum caeloruni vim patitur ». In his satis Hieronymus loviniani et novi sectatoris ipsius os ohstruit, ne instar sepulcri patentis suorura carnalitate sermonum tanquam exhalationibus foetidis fidelium mentes sobrias et pudicas inficiat raoresque corrumpat. Nam, ut ait Apostolus, corrumpunt bonos mores colloquia prava. usque ad c. 6. desiderantur in E, qui lainen lioc loco dupli-
Sane, quia studium esse consuevit errantium testimoniis verilatis perverse intellectis adversus ipsani veritatem confligere; ideo consequenter munire se nititur auctoritate Scripturarum, prinio allegans illud Apostoli: Omnis creatura Dei bona; et iterum: Omnia munda mundis; cui etiam, interpositis quibusdam, sulinectit evangelicum illud: Non quod intrat in os coinquinat hominem.; quibus etiam interponit auctoritatem Augustini de Civitate Dei, qui dicit, quod « consuetudo victus non impedit religionem». Ex quibus conatur astruere, quod abstinentia ciborum niliil lacit ad perfectionem, nec ipsorum usus vel sumtio ad imperfectionem. Unde et dicit: « Imperfectionem non facit Dei creatura, sed niens inflrma et nesciens uti ea; ideo magis ei conipetit abstinentia quani perfectae menti». — Hoc si verum est, et huiusmodi ratio aliquid roboris Iiabet; cum bona temporalia sint creaturae Dei, et mulier formata a Deo, et coniugiuni, quod plus est, sit Domini Sacramentum, et libertas propriae voluntatis sit donum divinum; nihil horum ad imperfectionem facit, magisque competunt haec perfectis quam imperfectis, tanquam melius scientibus uti. Magis igitur secundum hanc indoctam doctrinam perfectis competit divitias possidere quam spernere, magis nubere quam conlinere, magis agi voluntate propria quam gubernari aliena.
Ex quilras etiam illud infertur, quod doctrina Chrjsti fuerit perfectioni contraria. Ad quod quidem inconveniens auribus piis horrendnm nequaquam devenisset, si earura quas allegat auctoritatura catholicura habuisset intellectum. Nam auctoritas Apostoli, quam proponit, haerelicorum reprobat impietatem; evangelicuni verbum Pharisaeorum superstitionera; sed et Augustinus in verbo proposito adversatur ulrisque. Quod enim Christus Pharisaeos de superstitione notavit, et textus evangeiicns aperte declarat, et Glossa exponit, quae super illud Matthaei: Non quod intrat in os coinquinat hominem, ait: « Uno sermone omnis superstitio observationum eliditur, dura in discernendis cibis religio putatur »; quod de ea discretione intelligendum est, quae secundum Pharisaeorum sententiam in cibis constituit imraunditiae causam. Nam discernere inter cibaria delicata et aspera, pretiosa et vilia abstinentium raore non repugnat, sed consonat religioni christianae. — Quod autera dicit Augustinus, quod « victus non impedit religionera», intelligendum est de religione christianae fldei, quae commums est perfectis et imperfectis; de qua Augustinus ibidem «: « Ipsos quoque philosophos, qni Christiani fiunt, non habitum et consuetudineni victus, sed falsa dogmata mutare compelht». Quod quidera intelligi non potest de Religione disciplinae regularis, in qua habitus novus assumitur, et mutatur consuetudo vivendi quantum etiara ad discretionem ciborura. Unde Hieronymus contra lovinianum: «Audi, inquit, sues et apros et cervos et huiusraodi reliquas animantes esse creatas,ut athletae, milites et nautae metallorumque fossores et ceteri huiusmodi operibus maneipati cibos haberent, quibus fortitudinera corporura sibi necessariam sustentarent. Ceterum nostra religio non athletam erudit, non fossorem vel remigem, sed sapientiae sectatorera, qui se Dei cultui mancipavit». tiam perfectorum. Unde Hieronymus ad Salvinam: « Scimus ab Apostolo dictum: Omnis creatum Dei bona, et nihil reiicicndum, quod cum gratiarum actione percipitur; sed idem loquilur: Bonum est non manducare carnem et non bibere vinuni. Comedant carnes quae carnibus serviunt, quarura fervor despumat in coitura, quae alligatae raaritis generationi et liberis dant operam; quarum uteri portant fetus, earura intestina carnibus impleantnr. Tu vero, quae in tumulo raariti sepelisti oranes pariter voluptales, nihil habes necesse ahud nisi perseverare in ieiunio ».
His aperte coUigitur, quod oranis creatura bona et munda est, et quod sanctum est ab aliquibus abstinere, quia, etsi non sint iramundae causaliter vel formaliter, tamen occasionaliter ex earum usu, ut frequenter, imraunditia contrahitur, dum concupiscentia excitatur; sicut idem Hieronymus ad Eustochiura ait: « Si quid in ine polest esse consilii, si experto creditur; hoc priraum moneo, hoc obtestor, ut virgo Christi vinum fngiat pro veneno. Quid oleura flamraae adiiciraus? Quid ardenti corpusculo foraenta ignium rainistraraus »? Haec Hieronvraus.
Quod si forte quis dicat, hanc ruinam iuvenibus et imperfectis, non perfectis esse timendam; obviat idem Hieronymus in eadem epistola dicens: « Quamdiu hoc fragili corpore detinemur, quamdiu habemus thesaurum istum in vasis fictilibus, et concupiscit caro adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, nulla est certa victoria »; et paulo post: « Si Apostolus, vas electionis et segregatus in Evangelium Christi, ob carnis aculeos et incentiva vitiorum reprimit corpus suum et servituti subiicit, ne aliis praedicans, ipse reprobus inveniatur; si post nuditatem, ieiunia, famem, flagella, supplicia in semetipsum reversus exclamat: Infelix ego homol quis me liberabit de corpore mortis huius? tu te putas securam esse debere? Cave igitur, ne de te aliquando dicat Deus: Virgo Israel cecidit, et non est qiii suscitet eam ». Haec Hieronymi verba si vera sunt, immo quia vera sunt; non parvi pericuh res est abstinentiae perfectioni detrahere, ac per hoc aniraos perfectae virtuti studentium ab ea revocare.
Ut autem efficacius ad hoc possit inducere, ut dicit, omne genus carnis accepit in usum, secundus fuit carnium cibo refectus, tertius vero locustarum esu non fuit pollutus». Ex quibus arguit, quod « cum omnis imperfectio sit pollutio animae, carnium esus nihil facit ad imperfectionem, quin potius ad perfectionem, cum dicat Apostolus: Scio abundare et penuriam pati; nec esset perfectior esuriens quam abundans, utrumque enim poterat virtute divina ». — Verum haec quae proposuit virorum perfectorum exempla, si ad hoc introducit, quod talibus vesci sit de se licitum; ex ratione procedit et Augustini sententiam sequitur, in libro Confessionum, ubi ex praedictis Sanctorum exemplis ostendit, quod non cibus, sed appetitus inordinatus introducit peccatum. Si autem per hoc conatur astruere, quod cibis huiusmodi uti pro loco et tempore non sit perfectioni contrarium, sed compossibile; verum adhuc dicit, sed frustra laborat, quia hoc nullus catholicus negat.
Si vero persuadere conatur,quod his vesci et ab his abstinere sit aeque perfectum, errat non modicum: primo quidem, quia hoc falsum est et absurdum, sicut praeallegata Sanctorum testimonia et exempla declarant. — Secundo, quia non vera, 1 Num. 4. Alleganlur 11. Cor. 4, 7. et Gal. S, 17. sed sophistica ratione procedit, cum arguit, quodsi viri perfecti ahquid egerunt, quod hoc ipso illud sit de propria ratione perfectum; hoc enim plurimas habet instantias, sicut praeostensum fuit in praecedenti particula. Nam similiter argui posset de coniugio Noe et de proprietate possessionum et de plantatione vineae, ut taceamus de vini potatione. — Tertio vero, quia exemphs huiusmodi primo propositis falsam subnectit assumtionem, cum dicit, quod « imperfectio est animae quaedam pollutio »; hoc superius multipliciter improbatum est tanquam erroneum, et ad quod inconvenientia multa sequuntur. Tunc enim noviter baptizatus aut non esset imperfectus, aut peccati labe poUutus, quorum utrumque absurdum. — Insuper, si esset pollutio, aut mortalis esset, et tunc omnis imperfectus caritate careret; aut venialis, et tunc omnis venialiter peccans a perfectione decideret, nullusque in veniah existens ad perfectionem perveniret, idemque foret perfectum et impollutum, quod quidem vel est iustorum omnium in statu viae, vel omnino nullorum, nisi Dei-hominis et Virginis gloriosae. — Quarto autem, quia praefata exempla magis ad oppositum quam ad propositum valent, sicut a sacris doctoribus inducuntur. Unde Hieronymus ad Eustochium: « Noe vinum bibit et inebriatus est, et post ebrietatem nudatio femorum subsecuta est. Elias, cum lezabel fugeret et sub quercu iaceret, adveniente ad se Angelo, suscitatur, et ecce, ad caput eius panis subcinericius et vas aquae. Re vera non poterat ei conditura merum mittere et electos cibos et carnes contusione mutatas? Ehseus filios Prophetarum invitat ad prandium et herbis agrestibus eos alens, consonum prandentium audit clamorem: Mo7-s in olla. Vir Dei non est iratus cocis, lautioris enira mensae consuetudinem non habebat. Potuit et Danieli de regiis ferculis opulentior mensa transferri, sed Habacuc ei messorum prandium portat, arbitror, rusticanum, ideoque vir desideriorum appellatus est, quia panera desiderii non raanducavit et vinum concupiscentiae non bibit ».
Ecce, quot exempla Patrura veteris testamenti introducit ad abstinentiae laudem, quae is tanquara carnaliter sapiens trahere conatur ad carnera. Sentiens autem, ex his quae iara dixerat, acutis eiusdem Hieronymi iaculis ut loviniani discipulum se posse transflgi, quasi clypeum defensionis
obiiciendo versute subiungit: « Nec me clames lovinianum, quia non dico, ut ipse, quod non differat simpliciter abstinere, vei carnes et vinum gulose comedere; sed infi.nnis, qui nesciunt his recte uti, valde necessariam iudico abstinentiam, perfecti vero nullam contrahuut immunditiam». — Haec verba ipsius, quibus, ut excuset errorem proprium, exaggerat alienuni. Nunquam enim lovinianus, quamquam sit omnino detestandus, in hanc quam hic flngit dementiam incidit, ut gulositatem aequaret abstinentiae, sicut nec luxuriam continentiae coaequavit, sed pudicitiam coniugalem et virginitatem, usum ciborum et abstinentiam aequaUs apud Deum meriti censuit. Quod idem Hieronymus reprobat ut dogma profanum. Hic autem longe amplius desipit quam ille lovinianus, tanquam proficiens in erroris doctrina discipulus. Nam sobrietatem in usu ciborum dicit competere perfectis, abstinentiam imperfectis, quia « perfecti nullam ex hoc immunditiam contrahunt, et imperfecti indigent illo remedio ad edomationem concupiscentiarum ». Constat autem, quod perfecti praeferuntur imperfectis, et quae illis et his competunt per se loquendo consimilem habent comparationem: igitur secundum ipsum praefertur horum ciborum usus raoderatus et sohrius abstinentiae ab eisdem.
Quodsi causetur, falso sibi crimen imponi; dicat igitur ipse quod sentit. Aut enim praefert abstinentiam moderato modo vescendi, aut aeqiiat, aut postponit. Si praefert, ut quid tot supervacua verba contra propriam sententiam protulit? Concesso enim, quod abstinere perfectius sit, iam nuUa restat causa adversus aUquem disputandi. Si vero aequat, in errorem loviniani turpiter incidit. Si autem postponit, damnatae et reprobatae iam haeresi superaddit. — quod dixerat, abstinentiam imperfectis competere, ex adverso resisteret; ex alterius persona subiungit: « Sed dices: Quid igitur Dominus sacerdotibus veteris testamenti, cum ministrarent, prohibuit vinum '? Quid quod Nazaraeis inhibuit? Quid quod fllii Rechab ex hoc laudantur? Et tandem loannes Baptista vinum et siceram non gustavit ». Et addit: « Qualiter igitur non erit perfectius a vino et a carnibus abstinere quam his uti »? Et ad haec tanquam ad probandum falsum inducta respondet dicens, quod « sacerdotibus veteris legis inhibetur vinum velut adhuc nescientibus uti; et quod abstinentia Nazaraeorum flguralis, non moralis fuit; et quod fllii Rechab magis de obedientia quam de abstinentia laudati sunt; et quod loanni Baptistae abstinentia competebat, quia adolescens erat », addens, « quia, sicut absque diminutione perfectionis carnes comedit, sic etiam, si voluisset, potuisset bibere vinum, cum ad eius oppositum nulla lege teneretur ». baverit, quod perfectis competit vino et carnibus uti, exemplo Noe, Eliae et loannis Baptistae; et nunc pro inconvenienti habeat, quod perfectis viris abstinentia indicitur: manifeste convincitur eius esse sententiae, qua ciborum usus abstinentiae non postponitur, sed praeferlur. Pro huius quoque erroris defensanda perfldia plurima dicit absurda. — Nam quod asserit, vinum interdici sacerdotibus tanquam nescientibus uti, aperte contrariatur veritati, cum super illud Levitici: Vinum el omne, quod inebriare potest etc, dicat Glossa: « Filiis Aaron tanquam subhmiora adeplis traditur hoc mandatum ». Insuper, contra viros sanctos blasphemare convincitur, quorum nonnulli sacerdolalis generis sanctitatis privilegio et prophetiae spirilu claruerunt. Mira certe, vel potius monstruosa doctrina! Cum enim supra praemiserit, quod viris perfectis competebat coniugium in veteri lege, et secundo addiderit, quod Aaron tanquam vir perfectus fugit; qua fronte nunc subiungere potest, quod tanquam imperfectus abstinuit, quasi coniugii nexus vel fugae praesidium sacerdotibus perfectionis gloriam tribuat, et sanctitas abstinentiae toUat?
Magna etiam absurditate non caret, quod principalem causam abstinentiae Praecursoris aetatem asserit fuisse iuvenilem, scilicet propter adolescentiam castigandam, ac si abstinentia senibus et perfectis non competat. Quid igitur sancti senes et perfecti, Paulus eremita, Antonius, Hilarion et clarissimi illi coenobiorum Patres ahstinuerunt usque ad decrepitam senectutem? Quid illi nobiles coenobitae, de quibus dicit Hieronymus ad Eustochium: « De cibis vero et potu taceo, cum etiam languentes monachi aqua frigida utantur, et coctum aliquid accepisse luxuria sit »? Quid illa anus sacratissima Paula, de qua idem Hieronymus: « Nulla iuvenum puellarum sano et
vegeto corpore tantae se dederat abstinentiae, quantae ipsa fracto et senili debilitatoque corpusculo »? Quid etiam venerabilis illa Tharsilla, de qua Gregorius, quarto Dialogorum: « Tharsilla, inquit, amita mea, inter duas alias sorores suas virtute continuae orationis, gravitate vitae, singularitate abstinentiae ad culmen perfectionis excreverat »? Quid tandem Apostolus, de quo Hieronymus contra lovinianum: « Paulus Apostolus post famem et sitim et ceteros labores suos et pericula latronum et solitudinis crebra ieiunia enumerat et discipulo Timotheo dolenti stomachum et infirmitates plurimas sustinenti suadet vini modicam potionem, quod non concederet, nisi crebrae infirmitates el dolor stomachi postulassent »?
Innumera quoque ad hoc exempla suppevirorum iliustrium, non solum in Christum credentium, verum etiara gentilium philosophorum, sicut ex variis historiis colligi potest, et praecipue de hbro Hieronymi contra lovinianum et ex eo quem conscripsit Ambrosius de Vita brachraanorum. Nec horum contemnenda exempla, cum Hieronymus ad Laetam dicat, « quod ludaica superstitio ex parte facit in reiectione quorundam animahum atque escarum, quod Indornm brachmani et Aegyptiorum gymnosophistae in polenta et oriza et pomorum solo observant cibo, cur virgo Christi non facit in toto? Si tanti vitium, quare non et maioris pretii sit margaritum »?
Haec autem non idcirco diximus, ut abstinentiae laudemus excessum, vel ut nostri temporis homines de imperfectione notemus. Fieri etenim polest, ut pro debihtate corporum excusentur nonnuUi, iuxta quod Distinctione trigesiraa quarta dicitur: « Defectus hominum nostri temporis, quibus non solum merita, sed eliam corpora ipsa defecerunt, non patitur, districtionis illius manere censuram ». Fieri etiam potest, ut ad aUqua pietatis ofQcia se ipsos exerceant, quae districtionem illam vel in toto, vel in parte recompensent. Hoc tamen praecipua cura servandum, ut, qui tantum vitae rigorem sequi non valent, vel forsitan nolunt, non praesumtuose vilipendant, sed religiose venerentur, quatenus, si quid in eis pro carnis debilitate subtrahitur, ex mentis humilitate suppleatur.
Hanc piam reverentiae formam, si is cui respondetur, observare voluisset, nequaquam humanae carnaUtatis vitium per carnes, quasdicit a Praecursore comestas, temeraria praesumtione foveret. Cui aperte contrariatur evangelicus textus et Augustinus contra Faustum, ubi sic ait: « Unde dictus est loannes non manducans neque hibens, nisi quia illo victu, quo ludaei utebantur, ipse non utebatur »? Constat autera, quod ludaei carnibus vescebantur; nisi forte quis ita desipiat, ut dicat, loannem carnes raanducasse in Lege prohibitas. Hieronymus etiam contra lovinianum: « Praecursor Domini et praeco locustis alitur et silvestri melle, non carnibus ». Et Rabanus super iUud Matthaei: Esca eius lociistae etc.: « Habitatori soUtudinis congruum erat, ut non deUcias ciborura, sed necessitatem humanae carnis expeteret ». Unde refert Arculfus Galliarum episcopus, « minimum genus locustarum fuisse in deserto ludaeae, quo pastus est loannes Baptista, et usque hodie ibi apparere, quae corpusculis in modum digiti manus exilibus in lierbis facile capiuntur coctaeque oleo pauperem praebent victum ». His itaque diUgenter perspectis, quis tam impudens erit, ut per vitam loannis austeram et pauperem, suam, vel alienam defensare audeat carnaUtatem?
Ceterum quia superfluum est in his immorari diutius, ad ea veniendum est, quae in huius definitione subiungit. Dicit namque, quod « viri perfecti ad vinum et carnes se relaxaverunt propter carnis infirmitatem, propter servandam consuetudinem communis vitae et propter scandali vitacatione permiscet. — Dicit enim in explicatione primi membri, quod « imperfectio est damnum virtutis », quod superius tanquam erroneum est multipliciter
Addit etiaiii, quod « Elias propter infirmitatem carnis carnibus pastus fuit, quam etiam infirmitatem Christus accepit ». IIoc si de speciali carnis intirmitate intelligatur, non sine temeritate niulta asseritnr, tum quia id Scriplura non docet, sed eius contrarium, tum quia erroneum est asserere, quod Cliristus assumserit infirmitates, nisi illas quae communiter respiciunt statum humanae naturae. Quodsi de infirmitate, quae communis eil omnibus, loquitur, secundum boc exemplo Christi et Eliae quilibet perfectus carnes comedere debet.
Sane quod in explicalione secundi modi introducit auctoritate Augustini, de libro Quaeslionura Evangelii -, quod « non interest, (]uid alimentorum vel quantum quis accipiat, dumniodo id agat pro congruentia hominum, cum quibus vivit »; si generaliler accipiatur, sicut hic ex perversitate intelleclus insinuat, omnem abstinentiae rigorem enervat, secundum duplicem abstinentiae raodum, a quali videlicet ct a quaiito. — Attendendum est igitur, quod verbura illud intelligi debet, quod non raultum interest quantum ad ralionem licili vel illicili, contra id quod asserit Maiiichaeus; multum tamen interest quantum ad edonialionem carnis, exercitalionem virtutis et salisfactionem pro cuipis commissis. Unde Gregorius in Registro: « Duobus modis viri sancti a licitis abstinere solent, aliquando, ut merita sibi apud omnipotentera Deum augeant, aliquando, ut anleactae vitae culpas detergant».
Sed etiam pari non caret perversitate quod subiungit: « Si quis vero restrictius vult vivere quara hi, cum quil)us communiter vivit; aut intemperans est, et ita imperfectus, aut superstitiosus, et ita impius ». Haec verba ipsius, quae imponit Augustino, de Doctrina christiana, simulque dicit, quod boc, scilicet restrictius vivere, «non docuit Christus, sed potius inbibuit, nec aliquis Sanctorum hoc fecit». — His autem verbis omnibus pene sanctarum Religionum institutoribus et ecclesiarum rectoribus, qui strictius vixerunt quara eorura consocii, non solum notam imperfectionis, sed etiam maculam praevaricationis impingit. Propter quod et a blaspheraia in Chrisli Sanctos iraraunis non est, nisi in quantura fortassis eum ignorantia excusat, quia quos imitari abhorruit, illorum vitas legere neglexit; sicut et mendositas codicis in ea quam allegat Augustini auctoritate ipsum fefellit. Nequaquam enim ibi scriptum habetur: « aut intemperans est», sed: « aut temperans est, aut superstitiosus »; ubi vult Augustinus ostendere, quod transceiisus vitae communis aut venit ex subliraitate virlutis, sicut in viris magnae austeritatis, aut ex superstitione erroris, sicut in Manicbaeis, vel ex praesumtuosa singularitate modi vivendi, sicut in quibusdam bypocritis et vanis hominibus, qui despiciunt statura vitae corarannis. Corrigat igitur sui raendositateni codicis, vel potius a malignitate resipiscat erroris.
In pertractatione quoque tertii modi falso redarguit Petrum Apostolum et impie Masphemat in Chrislum. Dicit enim, Petrum reprebensum a Paulo, quia abstinentia sua scandalizabat infirraos. Verum, sicut ex textu apparet Apostoli, non in hoc arguendus erat Petrus, quod abstinentium more a cibis delicatioribus carnem restringeret, sed quia, more ludaeorum cibos discernens, gentiles feciebat exemplo suo iudaizare. — Quod vero subiungit, Christum comedisse agnura paschalem, quem comedere non tenebatur, nisi ne inde praeberet ludaeis scandali occasioneiii; manifestam blasphemiam continet. Nam Christus, cum esset Dominus Legis et omnium, etiain cum scandalo ludaeorura, qui sub Lege eranl, legales caeremonias praeterire poterat, nec e tentione aliqua, sed ex condescensione Legis figuralia observabat.
Tandem quia veritas semper vincit et invalescit, cuius lumen etiam inter densas errorum tenebras radiat, eius quasi virtute compulsus abstinentiae hostis ad eam quam impugnaverat laudandam convertitur, cum subiungat, quod « tribus ex causis viri sancti abstinuerunt: primo, propter maceratioiieni carnis ad edomandum concupiscentias; secundo, propter cautelam scandali in/irmorum; terlio, propter evitationem idolothytorwn ». — llaec siquidem vera sunt et ab Augustino sumta, in libro de Moribus Manicbaeorura; sed hunc triplicem veritatis radium triplicis erroris caligine obnubiiare conatur.
Nam primodicit, quod « sancti Patres non tenebantur abstinere a cibis Lege prohibitis nisi propter vitandum scandalum, quia pertinebant ad novum testamentum »; et boc est falsum. Unde Augustinus contra Faustura libro decimo nono: « Machabaeos, inquit, cum ingenti admiratione praeferimus, quod escas, quibus nunc licite Christiani utuntur, attingere quis vero sic eis utitur, ut mclas consueliulinis bononiin, intcr
noluerunt, quia tunc pro tempore proliibito non li- 2. cebat ». — Secundo addit, quod «Christus his tribus modis abstinuil»; in quo non solum oberrat, sed solito more blasphemat. Cum enim primus modus sit, ut dicit, propter refrenandas concupiscentias carnis hoc Christo attribuere non est aliud quani blaspheniare, nisi forte per hoc excusare se velit, quod ante praedixit, Christum non propter concupiscentias proprias abstinuisse, quia nullas habuit, sed ut abstinendo exeraplum daret aliis suas concuerroris immutet. Quaerimus tamen ab eo, quibus - exemplum hoc praebuit Christus, utrum perfectis, de quibus idem dicit, quod iam concupiscentias domuerunt, an imperfectis, qui adliuc concupiscentiis agitantur? Constat, quod imperfectis. Si igitur Christus tanquam medicus inflrmis condescendendo exemplum praebuit et quasi de huiusmodi medicinali potione gustavit absque detrimento perfectionis suae, ut quid tot in vanura verba protulit et conscripsit
Chapter 6 of 13