Capitulum IV
Spirituali divinae legis intelligentia praeditos nequaquam arbitramur ambigere, perfectionis evangelicae culmen instar Davidicae turris spiritualibus propugnaculis esse munitum quibus et foris hostilitas infesta repeUitur, et intus tranquiilitas impermine Christi Iesu, ipse nobilis christiani exercitus dux, Apostolus Paulus, evidenter oslendit, cum ad Hebraeos dicit: Curramus per patientiam ad propositum nobis certamen, aspicientes in auctorem fidei et consummatorem, Lesum, qui proposito sibi gaudio, crucem sustinuit confusione contempta. Ubi Glossa: « Succincti et expediti curramus sine dubitatione ad certamen martyrii, aspicientes in auctorem fidei, qui scilicet omnia bona terrena contempsit, ut contemnenda monstraret, et omnia terrena mala sustinuit, quae sustinenda praecipiebat, ut nec in illis quaereretur felicitas, nec in istis timeretur infelicitas ». Et paulo post: « Vinclus est qui inflrmitatum vincula solvit, mortuus est qui mortuos suscitavit; amore itaque eius similia patiamur». Haec Glossa. Ad haec quoque idem Apostolus suo nos hortatur exemplo, ad Corinthios scribens: Ego, inquit, libentissime impendam et superimpendar ipse pro animabus vestris. Ibi Glossa: « Perfecta caritas haec est, ut quis paratus sit etiara pro fratribus mori. Sed nunquid mox, ut nascitur, iam prorsus perfecta est? Immo, ut perficiatur, nascitur. Cuni fuerit nata, nutritur; cum fuerit nutrita, roboratur; cum fuerit roborata, perflcitur; cum ad perfectionem venerit, dicit: Cupio dissolvi et esse cum Christo. Haec. Glossa. Per quam patenter colligitur, quod perfectae caritatis actus est sui corporis dissolulionem Canl. i, i: Sicut turris David colliim tuum, quae aedilum conferunt ad declinationem errorum sequentium, in quos is cui respondere incepimus, incidit, quia considerare praedeterminata vel ex ruditate non vakiit, vel ex protervitate contenipsit. et mortem appetere, exemplo ipsius Apostoli ad Philippenses dicentis: Cupio clissolvi et esse cum Christo. Unde Glossa ibidem: « Sunt quidam homines imperfecti, qui cum patientia moriuntur, et sunt quidam homines perfecti, qui cum patientia vivunt. Qui enim desiderant istam vitam, cum iUis venerit dies mortis, luctantur adversum se, ut sequantur voluntatem Dei; qui vero desiderat, sicut Apostolus, dissolvi et esse cum Christo, non patienter moritur, sed patienter vivit et delectabiliter moritur. Unde passioni appropinquans exsultabat et gloriabatur, dicens: Bonum certamen certavi » etc. Haec Glossa. Qua nihil clarius ad propositum potest adduci, cum expresse dicat, perfectionem caritatis consistere in desiderio mortis.
Potest autem et hoc ipsum necessaria ratione concludi. Si enim «amor, ut dicit Dionysius, vis est unitiva », et haec locutio est vera per se; necessario sequitur, quod perfectus Dei amor perfecte inclinat amantem ad omne illud, per quod convenieutius, intimius et celerius amato possit uniri; sed nihil est, quod magis disponat, ut celerius et intimius spiritus hominis in statu mortalitatis existens uniatur immortali et impassibih Deo, quam sustinentia mortis illatae propter honorem Dei: necesse est igitur, perfecte amantem hoc desiderare, antequam illud obtineat, et cum obtinuerit, perfecte laetari. Unde et de Apostolis dicitur, quod ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati. — Ipse etiam amor, ut dicit Hugo, vis est transformativa. Qui igitur perfecte Christum amat praecipuo mentis affectu eidem configurari peroptat, in his potissimum, quae divina lex dictat; sed configuratio
ad Christum praecipue salvandis conveniens in slatu praesentis miseriae attenditur secundum assimilationem in passione et morte, Petro attestante, qui ait: Chrislus pro nobis passus esl, vobis relinqueiis exemplum, ut sequamini vestigia eius: hoc igitur est, ad quod inclinatione praecipua perfectae caritatis ardor inflammat, iuxta illud Canticorum: Fortis est ut mors dileclio, dura sicut infernus aemulatio, lampades eius lampades ignis atque flamnuwum. — Idem nihilominus amor,utdicit Richardus, est vis liberaliter diffusiva. Uhi igitur perfectus est amor, ihi et perfecta diflusio vel actu, si opportunitas adest, vel si non adest, saltem desiderio pleno. Cum igitur traditio sui in mortem pro alicuius amore sit diffusionis permaximae, necesse est, perfectum caritatis amorem ad id aspirare, iuxta quod dicitur in loanne: Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis.
Mortem itaque pro Chrislo desiderare, morti se pro Christo exponere et in mortis agone gaudere superadditam, sicut determinatum est supra; utpote cum quis hoc facit, ut se reservet ad gloriosiorem triumphum, sicut fugit.postolus, vel cum id agit ad praebendum inQrmis spei solalium, ne, duni morte imminente trepidare se sentiunt, in desperationem labantur. Et liac ratione fugisse credendus est Christus, non ex vehementia timoris, sed ex benigna condescensione perfectissimae caritatis, iuxta quod dicit Augustinus super loannem homilia sexagesima: <c Firmissimi sunt Chrisliani, si qui sunt, qui nequaquam morte imminente turbantur. Sed nunquid Cliristo flrmiores? Quis hoc insanissimus dixerit? Quid est ergo, quod ille turbatus est? nisi quia infirmos in suo corpore, id est in Ecclesia, suae inflrmitatis voluntaria assumtione consolatus est, ut, si qui suorum morte imminente turbantur, ipsum in spiritu intueantur, ne, hoc ipso se putantes reprobos, peiore desperationis morte absorbeantur ». Haec Augustinus. Quibus luce clarius ostenditur, quod in passione trepidare, quamquam sit imperfectum, nullam 2o tamen in Christo condescendente imperfectionem ponit, sed in eis solum, quibus ipse condescendit.
Similiter etiam de fuga super illud loannis septimo -. Non enim volebat in Judaeam ambulare, astruit esse sentiendura. «Futurum, inquit, erat, ut aliquis fldelis eius ahsconderet se, ne a persecutoribus inveniretur; et ne illi pro crimine obiiceretur latibulum, praecessit in capite quod in membris confirmaretur ». Idem quoque super illud Psalmi: Quoadusque iuslitia convertalur in iudicium: « Inflrmos, inquit, in se praeflgurans Dominus, id est personam inflrmorum gerens ilUsque compatiens ait: Transeat a me calix iste. Non enim timebat Dominus pati, die terUa resurrecturus, cum arderet Paulus dissolvi et esse cum Christo ». Certum est autem, quod Paulus habebat infirmitalem carnis; non igitur inflrmis carne Christus exemplum praebuit, sed inflrmis spiritu condescendit.
Huic autera veritati tam clarae is cui respondeuius, multipliciter conatur obsistere. Quia enim, ut veritatis ignarus, absurdum reputat, quod Chrislus imperfectis condescenderit in aliquo actu; ostendere nititur, quod fugere mortem sit de sua ratione perfectum, pro eo videlicet, quod a Christo praecipitur, et quia inviris perfectis reperitur. — Verum primam rationem nullius esse vigoris ex hoc colligere possuinus, quia, sicut praeceptum perfectionem non ellicit, sic nec imperfectionem toUit. Si enim imperfectionera tollerel, quicumque teneretur ad praecepti observantiam, teneretur ad perfectionem implendam. Quod cum sit raanifestum inconveniens, constat, quod frustra laborat ostendere, quod fugere sit perfectum, per Evangelium, per Peiagium Papam et per Athanasium, cura perfectionis evangelicae culmen ex supererogatione manet divini consilii, non ex obligatione praecepti.
Insuper, et illud mandatum de fugiendo a facie persecutorum intelligi habet in casu, sicut Rabanus dicit super Matthaeum, et Glossa: « Hoc, inquit, ad illud tenipus pertinet, quo dictum est: In viani gentium ne abieritis, quod persecutionem non debeant timere, sed declinare, ut tribulationis occasio sit Evangelii serainarium ». Si ergo in hoc
cosu intelligat, nihil ad propositum suum valet. Si auteni simpliciter intelligat, sicut insinuat, non modicum errat, quia quicumque voluntarie se morti exponeret, cum latere, vel fugere posset, peccaret mortaliter, faciens contra Domini iussionem. Quod si verum est, beatissirai Martyres Petrus, Paulus, Andreas, Laurentius, Sebastianus, Tiburtius et consimiles, qui se ultro persecutoribus obtulerunt, digni non essent gloria Martyrum, sed ignominia praevaricatorum. Magnae igitur fuit dementiae universaliter afQrmare, quod sancti Martyres fugiebant, et cum inveniebantur, martyrio se subdebant. Nam hoc expresse derogat perfectioni sanctorum Martyrum, quia quilibet quantumcumque imperfectus, quando non potest latere, tenetur se ipsum martyrio subdere; ac per hoc, dum actui fugiendi falsam quandam perfectionem attribuit, perfectis Christi Martyribus veram tollit.
Alia quoque ratio, qua conatur probare, quod 3. fugere non sit imperfectum, quia viri perfecti fugerunt, duphciter deiicit: primo, quia non omne, quod viri perfecti faciunt, est hoc ipso perfectum. Nam, sicut lacob, David, Urias et Mathathias fugerunt, quos introducit ad fugae commendationem, ita etiam habuerunt uxores et proprietates possessionum, quae tamen sese cum evangelica perfectione non compatiuntur. — Dehinc, quia, ut supra monstratum est, actus, qui de suo genere est imperfectus, per aliquam circumstantiam, quam perfecta caritas illi adhibet, potest esse perfectus; et ideo non ratione actus, sed circumslantiae sanctorum virorum in operibus huiusmodi perfectio commendatur. — Praeterea, sicut non sequitur, quod occidere hominein sit bonum atque perfectum, quia Phinees et Mathathias ex peccatorum occisione laudantur; sic et rationes huiusmodi, quas multiplicat, nil recte concludunt. Bene tamen potest inferri, quod si sancti viri aliquid laudahiliter fecerunt, illud fleri potest pro loco et pro tempore absque peccato, sicut sacer Athanasius probare intendit. Nec tamen ex hoc sequitur, quod sit perfectum, nisi pariter includatur, quod imperfectio peccatum includat, sicut hic perverse dogmatizat. Quod quia superius multipliciter improbatum est, hic commemorasse sufQciat.
Sane distinctio, quam subiungit de modis fugiendi, quos de se perfeclos conatur astruere ac multipliciter per exempla commendare, non veritatis dilucidationem tribuit menti legentium, quin potius erroris caliginem, nisi solhcita circumspectione caveatur. Distinguit namque sex modos fugae, quorum « primus, ut dicit, est ex mentis perversitate, secundus ex mentis ignavia et timore servili, tertius ex naturali timore, quartus ex mentis humilitate, quintus ex circumspecta prudentia, sextus ex abundanti miseiHcordia ». In quorum modorum explicatione multa dicere invenitur absurda. — Loquens enim de secundo modo, dicit, quod « fugere ex ignavia est ex timore servili, sicut fugerunt filii Israel in diebus Sauhs » ', subditque, quod « Christus hoc timore mortem non timuit, sed timeri prohibuit »; et paulo post: « Haec fuga imperfectis competit ».
In his autem verbis ostendit se per omnia theologicae veritatis ignarura: primo quantura ad significationem verborum in hoc quod dicit, filios Israel fugisse Philisthiim ex limore servili. Timor enim servilis, cum sit donum Spiritus sancti, non docet fugere corporalia bella, sed spiritualia peccata. — Secundo ostendit, se nescire pondus sententiarum, cum dicit, hunc timorem esse prohibitum; et post subiungit, quod competat imperfectis. Ex hoc enim sequitur, quod idem sit generaliter prohibitum et aliquibus personis indultum; et iterum, quod imperfectis indulta sit transgressio mandatorum; quod quia continet contradictionem implicitam, ab omni prorsus ratione discordat.
De tertio vero loquens fugiendi modo dicit, quod « est ex quodam naturali timore, et quod hic fugiendi modus competit viris perfectis, sicut Moysi et Eliseo et Eliae et Uriae ». Et « haec fuga, ut dicit, nullam operatur imperfectionem, et hanc, ut asserit, Christus assumsit ». — In quibus verbis duo impUcat, quorum unum est falsum, alterum vero blasphemum. Quamquam enim timere mortem sit naturale, tamen fugere est voluntarium, et quamvis perfecta caritas non excludat omnino naturalem tiraorem, excludit tamen illius timoris dorainiura, quo timens in fugam convertitur. Unde Beda super illud Marci: Relicta sindone fugit: « Quia plus ceteris
Dominum amaverit, indicavit qui, aliis fugientibus, Dominum sequi non omisit; nondum tamen perfectionem habuit qui vel territus fugere potuit ». In quibus patenter ostendit, quod fuga ex timore mortis non stat cum perfectione caritatis.
Nec obstat verbum Glossae super illud loannis: Alius te cingel, qua dicitur, quod huiusmodi aCfectus adeo naturalis erat, ut nec eum Petro senectus abstulerit, cum tamen perfectus esset; pro eo quod aliud est itinere, aliud ex timore fugere, sicut in eadem Glossa, quam ipse fraudulenter detruncat, immediate subiungitur: « Sed quantacumque, ait, sit molestia mortis, vincat eam vis amoris i>; constat autem, quod amoris vi superante timorem, nequaquam fugimus. — Fuga igitur ex timore mortis nequaquam stare potesl cum perfectione amoris. Unde Augustinus in originali homilia eadera: <t Amor Christi in eo qui pascit oves eius, in tam magnum debet Christi talemque crescere ardorem, ut vincat etiam mortis naturalem timorem, quo mori nolumus, etiam quando cura Christo vivere volumus ». Haec Augustinus. Ex quibus concluditur, quod fuga huiusmodi stare non potest cuni perfecta caritate, quae hunc naturalem timorem exsuperat, ne timentem convertat in fugam.
Dicere igitur, ex hoc timore Christum fulem timorem non superans, sed ab ipso superatus, ac per hoc non perfecte stabiliens, sed vacillans et imperfectus. Advertat igitur quisquis haec legerit, quod fugae provenienti ex naturali timore mortis perfeclionem attribuere, simulque asserere, hoc modo Dominum fugisse, nihil aliud est quam Christum ducem iam prostratum ab hostibus dicere et universum ipsius exercitum ad fugam provocare. Nullus enim mortis timore in fugam convertitur, nisi timor huiusmodi in eo dominetur. Quodsi hoc, ut asserit, perfectum est, et omnes hoc timore naturaliter urgentur; nil aliud restat secundum hanc profanam doctrinam, nisi ut omnes in fugam convertantur. Nuua igitur erit in fugiendo differentia pastoris et mercenarii, cum uterque pariter habeat naturalem timorem moriendi.
De quarto raodo fugiendi disserens, addit, quod 1 fugere ex humilitatemenlis,qi2tomo'mYmitatem propriam recognoscit et ad mortera sustinendam humiliter se imperfectura credit, competit viris perfectis ». Nam « hoc modo, ut ait, fugit Petrus a facie Neronis, et ludaei persecutiones Antiochi, et anachoretae persecutionem Decii et Valeriani ». Et post subiungit, quod « hanc fugara docuit Christus et exemplo conQrraavit, et ideo est imitanda perfectis ». — Haec autem si quis diligenter consideret, scribentis imperitiam manifeste perpendet. Nam primum exemplum de Petro est falsura. Si enira Petrus reputabat, ut dicit, imperfectura ad martyrium, pari ratione et quilibet Christianus. Si igitur ex hac consideratione fugere perfectum est, quilibet omnino debet fugere, nullusque ad passionem tanquam ad rem proprias vires transcendentem aspirare. Ex quo etiam illud infertur, quod praesumtuosus fuerit fervor sanctorum Martyrum, qui corde intrepido ad tormenta ferebantur. — Secundum autera exemplum est in se ambiguum et impertinens ad propositum, quia non constat, ludaeos illos ex humilitate fugisse; nec ad perfectionis exemplum fuga eorum assumi potest, qui materiali gladio propriam tuebanlur salulem et adversarios, quando sibi facultas aderat, persequebantur ad mortem.
Exemplum vero tertium de anachoretis, ubi allegat auctoritatem Hieronymi pro fuga Pauli, primi eremitae, suo proposito non competit, quin potius adversatur. Nam Paulus tunc, ut ibidem Hieronymus dicit, adolescens erat delicatus et dives, non anachoreta, non monachus, sed adhuc in saeculo degens. De quo idem Hieronymus subdit, quod « necessitatem in voluntatem convertit », dum primo quasi compulsus, postea voluntarius mansit in eremo. De aliis vero Christianis, qui iam perfecti erant,
ibidem Hieronymus paulo ante praemittit: « Votum tunc Christianis erat pro nomine Domini gladio percuti. Verum hostis callidus tarda ad mortem supplicia conquirens, animas cupiebat iugulare, non corpora, etut ipse qui ab eo passus est Cyprianus ait, volentibus mori non permittebatur occidi ». Haec Hieronymus. Quibus praefati erroris sententia non fulcitur, sed confutatur, dum asserit, quod illius temporis Martyres non solum non fugiebant, sed etiam vehementer dolebant, quod occidi non poterant, quemadmodum gloriosi doctoris et Martyris Cypriani verbo et exemplo confirmat.
Quartum auteai exemplum, quod proponit de Christo, horrendam piis auribus includit blasphemiam, quia, si Christus ex humilitate se ad martyrii sustinentiam imperfectum putabat, aut vere hoc aestimabat, wti falso. Si wre, ergo Christus fuit veraciter imperfectus; si falso, tunc necessario sequitur, quod fuerit suae perfectionis ignarus; et horum utrumque blasphemum. Insuper, si omnis, qui Fihum Dei, Christum lesum, imperfectum dicit vel aestimat, in Deum blasphemat; qui ponit, hoc de se Christum sensisse, non solum blasphemat in Christum, verum etiam asserit, Christum fuisse blasphemum, quod piae aures audire non possunt. Quisquis igitur haec pertinaciter dixerit et senserit, tradendus est satanae, ut discat uUra non blasphemare.
De quinto modo fugiendi, qui est ex prudento circumspecta, diffusius tractans, imprudentiam suam patenter ostendit, dum pro nihilo tot verba disseminat. Nullus enim negat, quin pro exspectatione opportunitatis vel utilitatis maioris interdum etiara vir perfectus fugere possit, sicut Paulus Apostolus de Damasco fugit. Sed hic modus ab aliis licitis fugiendi modis non debet distingui, quia omnis rationabilis et licita fuga est ex prudentia circumspecta, quae est magistra directionis in omni via salutis. Est autem prudentia directiva fugae pro loco et tempore non tam secundum imperium perfectae virtulis quam secundum conditionem humanae imperfectionis et mentalis infirmitatis. Unde super illud Matthaei: Discipuli eo relicto fugerunt, Beda dicit in Glossa: « Sicut Petrus, qui negationem lacrymis abluit et confessione dominici amoris trina funditus exstirpavit, recuperationem eorum ostendit, qui in martyrio labuntur; sic alii discipuli, qui articulum comprehensionis fugiendo praevenerunt, cautelam fugiendi docent eos qui se ad supplicia minus sentiunt idoneos, quibus tutius est latere quam se discrimini exponere». Haec Beda. Quibus elucet, quod huiusmodi circumspectio, qua quis provide fugit, inflrmis magis coinpetit quam perfectis.
Quod igitur dicit, se nuUatenus aestimare, quod prudentia, quae perfectionem facit, aliquando sit magistra imperfectionis; si sic intelligit, quod prudentia de perfecto imperfectum non facit, verum dicit, sed nihil ad propositum. Si autem intelligit, quod nullum opus iraperfectionis ex prudentia procedit, errat manifeste, quia tunc omne opus prudentiae esset perfectum, nec solius prudentiae, verum etiaDi aliarum virtutum omnium, quibus necessario prudentia est annexa. Ex quo etiam sequitur, quod omnis virtus sit perfecta, et quod omnis virtutem habens perfectus sit, et omnis iraperfectus iniustus, et omnis imperfectio culpa. Quae omnia tanquam falsa et inconvenientia sunt in praecedentibus multipliciter improbata.
De sexto tandem fugiendi modo subinfert, quod « fugere ex abundanti misericordia, ne persequentes iniuste gravius Deum offendant, viris perfectis competit, quia hoc modo fugit lacob, Moyses, David, Benedictus et Silvester». Et «hanc fugam, ut dicit, Christus docuit et exemplo confirmavit ». — Porro, quamvis in his quae de hoc sexto fugiendi modo scribit, videatur superficialiter considerantibus rationabihter et pie sentit'e; si quis tamen vigilantiori attentione consideret, manifeste cognoscet, ea carere ratione simul et pietate. Nam et exempla, quae proponit, araliigua sunt, nec ex Scripturis constat, praefatos viros ex ea quam assignat causa fugisse. Qua enim ratione vel auctoritate astrui potest, quod lacob Esau, Moyses Pharaonem, David Saulem et Silvester Constantinum fugerint, ne in eos iUi gravius peccarent? Et ideo, quae proponit pro nihilo habenda sunt, « quia, ut dicit Hieronymus, quod de Scripturis auctoritatem non habet, eadem facilitate contemnitur, qua probatur ». — Insuper, si omnis, qui persequitur iustum, tanto magispeccat, quanto graviores iniurias irrogat, et sanctum est atque perfectum propter hoc fugere; semper a facie cuiuslibet persecutoris fugiendum est, ne gravius peccet. — Araplius, ex hoc necessario sequitur, quod Christus non abundantem misericordiara, sed potius crudelitatera in ludaeos exercuerit, qui tunc se passioni tyrio (ita Beda et Glossa) codd. et edd. mariijrio, et pro exobtulit, quando plures in eo peccare potuerunt, paschali scilicet tempore, cum ludaeoruni multitudo ad festum ventura erat, de qua sciebat, quod in eius mortem consensura esset. — Arguuntur etiam secundum hanc doctrinam impietatis et crudelitatis omnes Martyres, qui non fugernnt.
Inaniter proinde gloriatur, se adversarium confutasse, quasi fugere non sit imperfectum, cum habeat fleri ex abundanti misericordia, quae imperfectionis non potest esse niinistra. In quo credens alterius improbare sententiara, viam aperit ad reprobandam suam. Si enim C[u'istus, quia fugit ex misericordia respectu persequentium, nullam imperfectionis notam incurrit; multo niagis, si fugit ex misericordia respectu menibrorum suorum inflrmorum ad praebendum illis solatium, non debet imperfectioni ascribere, sed potius iudicare perfeclum.
Quod auteni in flne concludit, quod « his quatuor modis Chrislus fugit et fugere docuit, et jj perfectissimi in hoc eum imitari sunt et hoc alios facere docuerunt, et quod Christus fugiendo exemplum inflrrais praebuil, infirmis autem, ut dicit, infirmitate carnis, quae perfectis convenit, non meiUis, quae solum corapetit iniperfectis », quia ex praecedentibus sufficienter reprobatum est, non est opus ultra discutere, quaraquam haec quatuor simul aggregata dogmatis huius absurditatem patenter ostendant. Nam si Christus hoc quadruplici modo
Chapter 5 of 13