Capitulum VII
Christianae religionis fundamentum esse Cliristum lesum, sapiens ille architectus Apostolus Paulus ad Corinthios asserit, docens, fundamenlum aliud poni non posse praeter id quod positum est, quod est Christus Lesus. Hoc quidem in nostro intellectu coUocatur per fidem, quam idem Apostolus ad Hebraeos dicit rerum sperandarum esse substantiam, in affectu vero per caritatem; de qua idem ad Ephesios scribit: Jn caritate radicati et fundati, fundamento ipsam comparans et radici. Ut igitur haec duo iungantur in unum, chrislianae religionis fundamentum et radix est fides, quae per caritatem operatur, sicut et Glossa super ilhid: Fundamentum aliud etc, dicit: « Fides, quae per dilectionem operatur, in fundamento posita neminem perire permitlit ». — Huic autem fundamento sive radici directe adversatur cupiditas, de qua scribitur ad Timotheum: Radix omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes erraverunt a fide. Ex hac nempe radice cum annexa sibi superbia universa mala originem, fomentum et incrementum suscipiunt; propter quod civitatis Babylonicae fundamentum ab Augustino esse perhibetur.
Omnium itaque bonorum origo et novae civitatis lerusalem fundamentum et fundator, Christus Lesus, qui in hoc apparuit, ut diaboli dissolveret opera, huius cupiditatis oppositum summo debuit affectu complecti, exeraplo ostendere et verbo praetum sumitur a rebus extra possessis; ideo necesse est, quod perfecta radicis huius avulsio utrumque respiciat, ut avaritiae rubiginosa affectio et substantiae terrenae illecebrosa possessio tam spiritualiter quam corporaliter abdicentur. Unde super illud Matthaei: Dixil Simon Petrus ad lesum: Ecce, nos reliquimus omnia, dicit Bernardus: « Optime et non ad insipientiam tibi. Nam et mundus transit et concupiscentia eius, et rehnquere haec magis expedit, quam ab eis derelinqui. Et haec fugiendarum divitiarum causa praecipua est, quod aut vix, aut nunquam sine amore valeant possideri ».
Si igitur gemina haec abdicatio, mundi scilicet et concupiscentiae eius, quae etiam paupertas spiritus dicitur, ipsa est, qua radix omnium malorum perfecte amputatur et Babylonis fundamentum evertitur; certa potest ratione concludi, quod perfectionis evangelicae, per quam Christo configuramur et complantamur et habitaculum eius eflicimur, ipsa paupertas spiritus, secundum quandam analogiam et cohaerentiam ad praedicta, radix est et fundaraentum. Propter quod et Christus, cum ad perfectionem discipulos informaret in monte, tanquam novae lerusalem descendentis de caelo fundamenta, perfectionis videlicet evangelicae lumina, in montibus sanctis, mentibus scilicet apostohcis, coUocans, inter ceterarum virtutum gloriosa praeconia a sanctae paupertatis excellentia sumit initium, dicens: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. Dehinc tribuens de perfectionis aggressione consihum, primum ad hanc suo invitat exemplo, dicens: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia, quae habes, et dapauperibus et veni,sequere me. Quem locum tractans Hieronymus ad Demetriadem ait: « Apostolici fastigii est perfectaeque virtutis omnia vendere et pauperibus distribuere, et sic levem atque expeditura cum Christo ad caelestia subvolare ». — Cum autem circa temporalium bonorum possessionem duo considerare contingat, dominium videlicet et usuni, sitque usus necessario beios pauperes necessilate miserabili, non laudabili voluntate...
annexus vitae praesenti; evangelicae paupertatis est, possessiones terrenas quantum ad domimuni et proprietatem relinquere, usum vero non oninino reiicere, sed arctare, iuxta illud quod dicit.postolus ad Timotheum: Habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti simus.
- Ex his potest coUigi paupertatis evangelicae ratio, videlicet, quod ipsa sit virtus temporalium abdicativa bonorum, qua quis, nil proprium habens, sustentatur de non suo. Et quoniam dupliciter contingit rerum temporalium abdicare dominium, ductio. Cum enim duplex sit rerum dominium, privatum scilicet et commune, unum quidem spectans ad determinatam personara, alterum vero ad determinatum collegiura; et primum abdicari possit, retento secundo, possit etiam abdicari secundum cum primo: duplex erit secundura hunc duplicem modum paupertatis perfecta professio, una videlicet, qua quis, temporaliura oranium privato seu personali abdicato dominio, sustentatur de non suo, id est, non sibi proprio, coramuni tamen iure cum aliis participato et simul possesso; alia vero, qua quis, omni rerum abdicato dominio, tam in proprio quam in communi, sustentatur de non suo, id est non sibi proprio, sed alieno, pie tamen et iuste ab alio sibi pro sustentatione coliato. — Primae paupertatis forma praecessit in turba credentiura, de qua in Actibus dicitur: MuUitudinis credentium erat cor unum et anima una, nec quisquam eorum quae possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. Quem Scripturae locum tractans Hieronymus ad Demetriadem, dicit: « In Aclibus Apostolorum, quando Domini nostri Iesu Christi calebat cruor et fervebat recens in credentibus fides, vendebant oranes possessiones suas et pretia earum ad Apostolorum proiiciebant pedes, ut ostenderent, pecunias esse calcandas; et dabatur singulis, prout opus eral». Hic etiara tradita fuit forraa monasticae seu coenobiticae vitae, iuxta quod Glossa Bedae dicit ibidem: « Qui ita vivunt, ut sint eis omnia communia in Domino, coenobitae vocantur. Quae vita tanto felicior est, quanto statum futuri saeculi imitatur, ubi omnia communia ».
D. Secundae autera paupertatis exemplar et forDia in vita praecessit Apostolorura, quam perfectionis magister Christus eisdem instituit, quando ipsos ad praedicandum misit, sicut legitur in Matthaeo: Nolite, inqwl, possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris, non peram in via neque duas tunicas neque calceamenta neque virgam. Dignus est enim operarius cibo suo. Ubi Glossa: « Propemodura necessaria vitae amputat, ne vel curent de crastino qui docent, omnia regi a Deo, nec ipsa necessaria nec cellarium secum vehant, nihil praeter vestiraentum, nec etiam minima ». — In his igitur verbis Dominus Apostolis et praedicatoribus veritatis extreraae ac penuriosae paupertatis forraam servandara imponit quantum ad carentiara non solum possessionura, sed etiam pecuniarum et aliorum mobilium, quibus sustentari vel communiri solet coramunis hominum vita, ut, tanquara veri pauperes in summa rerum constituti penuria, carerent pecuniis, ahmenta non ferrent, simplici vestitu contenti essent et sine calcearaentis incederent, ut sic paupertatem altissimam actu et habitu quasi quoddam perfectionis insigne praeferrent. Hanc paupertatis normam tanquam speciali praerogativa perfectam et Christus in se ipso servavit et Apostolis servandara instituit, et his qui eorum cupiunt imitari vestigia, consulendo suasit.
(). Quod enim Christus illam servaverit, ostendit Chrysostomus super Matthaeura horailia vigesima secunda: a Ne possideatis, inquit, aurum neque argentum neque peram in via. Quia enira per opera ostendit ea, tunc iara et legislationem, quae est a verbis, validiorem inducit, quando et facile susceptibilis sermo factus est, operibus suis prius certificatus. Ubi igitur ostendit per opera Audi eum dicentem: Filius hominis non habet, ubi caput suum reclinet. Neque in hoc suflicit solo, sed et in discipulis tribuit hanc apodixim ». Haec verba Chrysostorai. — Glossa etiam super illud Matthaei: Vulpes foveas habent etc.: « Quid me propter lucra saecuU vis sequi, cura ita sim pauper, ut nec hospitiolum, quod meum sit, habeam »? — Quod si forte
quis dicat, Christum non proprium habuisse liospia tium, sed commune; obviat idem Chrysostomus in sermone de proditione ludae: «Quos, inquit, pretiosorum marmorum pompa delectat cognoscant Christum omnium Dominum, quod locum, in quocaput reclinaret, non habuit. Et ideo discipuU ipsum interrogant et dicunt: Ubi vis paremus tibi comedere Pascua »? Sed si Christus habuisset domicihum commune, ihud discipuh non ignorassent, sed et Christus loco non caruisset, in quo caput reclinaret et Pascha eomederet. Cohigitur ergo ex interrogatione discipulorum et hospitii incertitudine, quod Christus domicilium non liabuit, nec proprium nec commune. — Arctisslmam qBoque Domini paupertatem declarans Hieronymus ad Nepotianum ait: « Turpe est ante fores sacerdotis Domini cruciflxi et pauperis, qui cibo quoque veseebatur alieno, liclores consuhim et milites excubare ». Fuit itaque Christus tanquam vere pauperrimus alieno cibo sustentatus. — Hoc ipsum Bernardus m quodam sermone super illud Lucae: Cum factus esset Lesus annorum duodecim, apertius dicit: « Ut te, Domine, per omnia nostrae paupertati conformares, quasi unus in turba pauperum stipem per oslia mendicabas. Quis dabit me buccellarnm illarum mendicatarum participem fieri et illius divini edulii reliquus saginari »? — Anselmus etiam in Ubro de Sacramentis: « Pauper ita fuit Christus, ut, veniens in mundum, non in sua, sed in aliena domo nasceretur, et natus propter inopiam loci in praesepio brutorum animalium poneretur, et vivens in mundo non haberet, ubi caput suum reclinaret, nec moriens, unde Buditatem saam tegeret, nec mortuus, unde involveretur, nec sepulcrum aut locum, ubi corpus moi'tuuiB locaretnr ».
Ex his coUigitur, quod Christus pauper fuit iri- in ortu, pauper in vitae progressu, pauper in termino. — Sane, iit lianc paupertatem amabilem redderet mundo, pauperrimam Matrem elegit, paupertatis defectus voluntarie pertulit et ut pauper et inops discalceatus incessit. De paupertate namque Matris ipsius dicit Beda super Marcum exponens Evangelicum illud: Si quis mihi ministrat, me sequatur: « Consideremus, inquit, qua via graditur, ut sequi mereamur. Ecce, cum dominus sit et tor Angebrum, suscepturus naturam nostram, quam condidit, in uterum Virginis venit, nasci tamen in hoc mundo per divites noluit, parentes pauperes elegit. Unde et agnus, qui pro illo offerretur, defuit, columharum puUos et par turturum ad sacriflcium Mater invenit ». — His concordat Chrysostomus super Matthaeum homilia octava: «Pariens quidem Virgo Filium, confestim illum in praesepe declinavit, quia, multis convenientibus propter descriptionem, non erat domum invenire. Sed quid fuit, quod suasit Magos adorare? Nihil enim sensibilium magnum erat illic, sed praesepe et tugurium et Mater pauper, ut nudam Magorum videas philosophiam ». Idem quoque in homiha Epiphaniae de Magis loquens, sic dicit: « Viderunt pandochium tenebrosum et sordidura, magis animahbus quam hominibus aptum, in quo nemo erat contentus secedere, nisi itineris necessitate coactus, Matremque eius vix tunicam habentem unam, non ad ornatum corporis, sed ad tegumentum nuditatis proficientem »
Quod autem pauperrime vixerit, super illud Marci: Cireumspectis omnibws, Glossa declarat dicens: « Circumspectis omnUfus, si quis eum hospitio susciperet. Tantae enim paupertatis fuit et ita nulli adulatus, ut in tanta urbe nullum inveniret hospitium ». Super quem etiam locura Beda in originali dicit: « Intelligendum est, quod tantae paupertatis Dominus fuit, ut in urbe maxima nullum hospitera, nullam mansionem inveniret, sed in agro parvulo apud Lazarum sororesque eius habitaret ». Constans est igitur, quod Christus non solum hospitio, sed et pretio, quo illud conduceret, caruit, dum necessitate compulsus de urbe exivit, illo videlicet die, quo eandem urbero tanquam rex asello vectus intravit. Hoc ipsum et Glossa super illud loannis: Venit princeps mundi huius et in me non habet quidquam, expressius asserit: « Noluit Dominus habere quod perderet, pauper eraf, ne haberet diabolus quod auferret». Sed omne temporale, sive commune, sive proprium, et auferri potest et perdi. — Libr. Itt. in Marc. 10, 52, ubi esponit loan. 12, 26:
Tandem ut pauper rfMcafcsaiit incessit, iuxta quod Hieronymus ad Eustochium scribens ait: « Discipuli sine calceamentorum ooere et vinculis pellium ad praedicatioDem novi Evangelii destinantur, etmilites, vestimentis Iesu forte divisis, caligas non habebant, quas tollerent. Nec enim poterat habere Dominus quod prohibuerat in servis ». Calceamentis igitur Christus nt pauperrimus caruit, vestimentis vero necessariis carere non potuit, volens tamen summae paupertatis nuditate vitam concludere, nudus elegit in cruce pendere.
y. Quia vero magister et Dominus Christus non de propter se, sed nostri causa paupertatem assumsit, ut perfectionem nobis exemplo nionstraret; ideo sacris Aposlolis tanquara suae sanctitatis imitatoribus perfectis hanc extremae paupertatis formani servandam instituit, sicut in Matthaeo legitur et Marco et Luca. Quod quamquam ex ipso textu sit certura et evidens, ad omnem taraen dubietatis scrupulum amovendum Sanctorura auctoritatibus confirmetur. Nam super illud Matlhaei: Nolite possidere aurum etc., dicit Chrysostomus: « Multa per hoc unum emendabat: primum quidem non suspeclos faciens Apostolos; secundo autem ab omni eos eruens sollicitudine, ut vacationem omnem sermoni tribuant; tertio docens eos suam virtutem; hoc nempe eis et postea dicit: Nunquid aliquid dcfuit vobis, quando misi vos nudos et dismlceatos »? Et infra: « Orbi terrarum doctores erat missurus, propter hoc et Angelos eos ex hominibus, ut ita dicam, constituit, ab omni absolvens vitae huius soUicitudine ». Et post: « Intende, qualiter omnibus eos denudans, omnia eis dedit, permittens in domibus eorum qui docentur, manere et nihil habentes introire. Si autem in aliena patria existenles et apud ignolos abeuntes, nihil amplius oportet petere quotidiano cibo, nmlto inagis domi manentes ». Hucusque Chrysostomus. Idem quoque homilia nltiraa super Matthaeum: « Si bonum esset aurum habere, hoc utique dedisset Apostolis Christus, qui ineffabilia eis tribuit bona; nunc autem non solum non dedit, sed etiam habere prohibuit. Ideoque Petrus non solum non verecnndatur, sed etiam decoratur in paupertate, dicens: Argentum ct aurum non est mihix.
Super praefatum etiam Matlhaei locum Rabanus in originali sic dicit: « Consequenter hoc praecipit evangelizatoribus veritatis, quibus ante dixerat: Gratis accepistis, gratis date. Si enim sic praedicant, ut pretium non accipiant, superflua est auri et argenti nummorumque possessio. Nam si habuissent aurum vel argentum, viderentur non causa hominum salutis, sed lucri causa praedicare». Idemque subiungit: « Qui divitias detruiicaverat, propemodum necessaria vitae amputat, ut.Vpostoli, doctores verae religionis, qui docebant, omnia gubernari providentia divina, se ipsos ostenderent nihil cogitare de crastino. Ex hoc praecepto arguit philosophos, qui vulgo appeliantur Bactroperitae, quod contemi>tores saeculi existentes et omnia pro nihilo ducentes, cellarium secum vehant ». — His etiam Beda super Marcum consonat dicens: Praecepit eis, ne quid tollerent in via nisi virgam tantum. « Tanta, inquit, praedicatori debet esse fiducia in Deo, ut praesentis vitaesumtus, quamvis non provideat, tamen sibi eos non deesse certissime sciat, ne, dum mens eius occupatur ad temporalia, minus aliis provideat aeterna ». Idem paulo post subdit: <t illa Apostolis loquebatur, ut securi non possiderent nec portarent huic vitae necessaria, noc magna nec minima. Ideoposuit: /Vm ii«>(;a)?i, ostendens, a fidelibus orania deberi ministris suis, nuHa superllua quaerentibus ».
His concordat Ambrosius super illud Lucae: Nihil tukritis in via, nec virgam nec peram nec panem nec pecuniam: «Qualis debeat esse qui evangelizat regnura Dei, praeceptis evangelicis designatur, ut sine virga, sine pera, sine calceamento, id est subsidii saecularis adminicula non requirens fideque tutus, pntet sibi, quo minus ea requirit, magis posse suppetere »..d quod etiara facit quod ab eodem dicitur super illud Lucae: Nolile portare sacculum neque peram: « Si prohibemur aurmn possidere, quid «ripere? Apostolus Petrus, primus dominicae exsecutor sententiae, ostendens, non in
vacuum effusa Doraini mandata, cum posceretur a paupere, ut ei aliquid pecuniae largiretur, ait: Argentum atque aurum non habeo. Tamen non tam in hoc gloriatur Petrus, quod aurum et argentum non habeat, quam quod servet Domini mandatum, qui praecepit: Nolile possidere aurum. Hoc est dicere: Vides me Christi discipulum, et aurum a me.requiris? Aliud nobis multo pretiosius auro donavit ».
His verbis Ambrosii et Augustinus concordat in libro de Mirabilibus sacrae Scripturae S sic dicens: « In excusatione eleemosynae et paupertatis professione Petrus paralytico dixit: Surge et amteta, illud magistri praeceptum servans: Nolite possiilere aurum. neque argentum. Qui enim, soli Deo serviens, de iniquo mammona expeditus fuerat, verbo imperii morbo ligatum cito solvebat». Hoc ipsum Bemardus ad Eugenium libro secundo confirmat: « Nec locus, inquit, otio, ubi sedula urget sollicitudo omnium Ecclesiarum. Nam quid aliud dimisit tibi sanctus Apostolus? Quodhabeo, inquit, hoc tibi do. Quid illud? Unum scio, neque aurum neque argentum, cum ipse dicat: Argentum et aurum non est mihi-». Et infra: « Esto, ut alia quacumque ratione haec tibi vindices, sed non apostolico iure. Nec enim ille tibi dare potuit quod non habuit ». Id ipsum Hieronymus ad Ageruchiam dicit expressius: « Apostoli, toto orbe peregrini, non aes in zona, non virgam in manu, non caligas habuere in pedibus». — Chrysostomus tandem de Laudibus Pauli: « Paulus, inquit, pecunias non possedit. Nam ipse hoc testatur: Usque in hanc, inquit, horam et esurimus et silimus et nudi sumus et colaphis caedimur. Et quid dico pecuniam, cum ille necessarium saepe non haberet cibum nec quo se circumdaret indumentum»? — Ex his omnibus aperte coUigitur, praescriptam paupertatis formam, qua nihil possidetur et in summa rerum penuria vivitur, Apostolis fuisse praeceptam et ab eisdem servalam.
Quod autem ipsorum, immo Christi vestigia de sequi volentibus consulatur ab ipso, aperte clarescit consiUo, quod dedit adolescenti, sicut legilur in Matthaeo: Si vis perfeclus esse, vade, vende omnia, quae habes, et da pauperibus et veni, sequere me. Quod exponens Rabanus ait: « In potestate nostra est, utrum velimus esse perfecti, tamen quicumque perfectus esse voluerit, debet vendere quae habet, et non ex parte vendere, sicut Ananias et Saphira, sed totum, et sic praeparare sibi thesaurum in regno caelorum. Nec hoc ad perfectionem sufficit, nisi Salvatorem sequatur ». Constat autem, quod Christus in summa rerum penuria vixit. Idem paulo posterius: « Inter pecunias habere et pecuuias amare nonnulla distantia est. Multi enim habentes non amant, multi non habentes amant. Item, alii et habent et amant, ahi nec habere nec amare se divitias saeculi gaudent, quorum tutior status est, cum Apostolo dicentium: Nobis crucifixus mundus est, et nos mundo ». — In his Rabanus expresse insinuat, opus perfectionis esse magisque securum et Christo crucifixo conforme in carentia rerum et pecuniarum vivere in extrema paupertate.
Hoc ipsum et Apostolus ad Corinthios persuadet: Scitis, inquit, graliam Domini nostri Iesu Christi, quoniam propter vos egenus factus est, cum dives esset, ut illius inopia vos divites tis. Et in hoc consilium do. Super quo Augustinus in originah: «Factusest, inquit, egenus in tantum, ut non haberet quod habent vulpes. Et in hoc consilium do, subauditur, ut eius paupertatem imitemini ». Idem quoque in libro de Bono coniugali: « Non ideo malum est iustum aut Prophetam in domo sua suscipere, quia nec domum habere debet, ut quod melius est faciat qui vult ad perfectum Christum sequi ». In quo Augustinus aperte declarat, quod aheno suscipi tecto ei maxime competit, qui perfecte Christum imitari cupit. — Huic consonat quod dicit Chrysostomus super loannem homilia decima nona: « Omnia agamus, per quae Christum imitemur. Quid igitur Christus ait: « Vulpes foveas habent, et volucres caeli nidos, Filius autem hominis nonhabet, ubi caput reclinct». Idem super Matthaeura homilia nona: « Si ab honore quidera, qui in inferioribus est palatiis, pecuniae nos expulerint, conteraptibiles erunt; caelorura autera rege per singulos dies clamante et dicente, quia difficile est cum ilhs caelum intrare, non proiiciemus orania et non desistemus ab omnibus rebus, ut cura libera facie regnum ingrediamur »? eundem locum. Respicitur Act. S, 2. Cfr. supra pag. 2i, nola
Ib. His concordat Hieronmus ad Heliodorum: «tXolo, te huius peregrinationis terreat difficultas; qui in Christum credis et eius crede sermonibus: Primimi quaerile regnum Dei, et haec omnia adiicientur vobis. Non pera tibi sumenda, non virga; affatim dives est qui cum Christo pauper est ». — — Idem ad Rusticum monachura: « Si habes substantiani, vende et da pauperibus; si non habes, grandi onere liberalus es, nudum Christum nudus sequere. Durum, grande, difficile, sed magna sunt praeniia». Constat autem, quod duritia et difficultas non est, cum proprietas rerum conlemnitur, nisi penuria coraitetur. — Ad hoc ipsum spectat quod dicit Gregorius Nazianzenus in Apologia sua libro secundo: <c Sed paupertatem, inquit, et penuriam exprobrabunt. Istae sunt divitiae meae. Ista me non solura gloriantem, sed etiam arrogantem facit. Videor enim mihi hoc audire ab inimicis, quia vesligiis illius incedam, qui propter nos pauper factus est, cum dives esset; atque utinam exuere me possem istis pannieulis, quibus circumdari videor, ut nudus effugerera spinas saeculi, quae retinent et revocant pergentes ad Deum». Haec sanctus Gregorius. — His consonat quod dicit Bernardus: « Habetur in Evangelio et perfectionis consilium et remediura inlirmitalis. Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra; haec perfectio est, siquidem Filius hominis, ubi caput reclimiret, non habebat. Petro et loanni nec argentum nec aurum erat. Paulus siraplici victu vestituque contentus, haec ipsa labore manuum acquirebat. Sed non omnes capiunt verbum. hoc sicut nec consilium castitatis». Hucusque Bernardus. — Gennadius quoque de Ecclesiasticis Dograatibus -: « Bonum est, inquit, facultates cum dispensatione pauperibus erogare, sed melius est pro intentione sequendi Dominum semel donare, et absolutura sollicitudine, egere cum Christo». Sed qui habet, unde sustentetur proprie non dicitur egere; nam de ilhs quibus erant omnia communia, in Actibus dicitur: Nec erat quisquam egens inter eos. — Postremo, ut clare nobis innotescat, quae sit abrenuntiationis forma perfectior; attendendum quod dicit Beda super illud Marci: Relictis omnibus, secutus est eum: « Perfectam nobis abrenuntiationis saeculi forraara tribuit, dum non solum lucra reliquit vectigaUum, sed et pericula contempsit. Tanta enim cupiditate sequendi Dominum ductus est, ut in nullo prorsus huius vitae respectum vel cogitationem sibimet reservaverit ».
1 6. Per haec sacrorum doctorum testiraonia tam manifesta quam certa et alia pluriraa, quae causa prolixitatis vitandae reticentur ad praesens, irrefragabili potest ratione concludi, quod Christum et Apostolos imitari non solura quoad abdicationem proprietatum, verum etiani quoad extremam teniporalium rerum penuriani, quae consistit in carentia possessionum et pecuniarura, non solum est licitum, sed et laudabile et perfectum. Non tamen ex hoc debet vel potest inferri, quod abdicatis rerura proprietatibus, possidere aliquid in comrauni sit iraperfectum, quia, sicut perfectae castitatis diversi sunt modi, quorum variis praerogativis sancta mater Ecclesia tanquara ornamentorum varietate decoratur, sic et in modis perfectae paupertatis intelligenduni est, quaraquam non sit per omnia simile hinc et inde, sicut diligenter consideranti est evidens. solet piis doctoribus, ut eas virtutum praerogativas, quibus carere se vident, in aliis mirentur et praedicent, sicut Hieronymus ad Pamraacliium scribens: « Virginitatem, inquit, in caelum fero, non quia habeo, sed quia magis miror quod non habeo. Ingenua enim et verecunda confessio est, quo ipse careas in aliis praedicare. Nunquid, quia gravi corpore terrae haereo, avium non miror volatus »? Haec Hieronymus. — Cui etiam Chrysostomus consonat homilia octava super Matthaeum, qui Aegyptios monachos laudans, ait: « Nunc veniens in eremum
Aegypti, paradiso hanc meliorem Tidebis effectam. Etenim est videre ubique regionis illius Christi exercitum et regalem gregem et superiorum virtutum urbanitatem; existentia enim omnia exuti et mundo omnino crucifixi, et ultra rursus procedunt corporis operatione ad indigentiam cibum sumentes. Neque enim, quoniam ieiunant et vigilant, vacare per diem dignum aestimant, sed noctes quidem sacris hymnis et vigiliis, dies in orationibus et manuum operationibus consumunt, apostolicum imitantes zelum. Verecundemur igitur omnes, et divites et inopes, cum illi, nil penitus habentes nisi corpus et manus suas, cogant et litigent impensas hinc indigentibus invenire, nos autem, decem miihbus intus reconditis, neque superflua ad hoc tangimus ». Haec Chrysostomus, qui ut doctor sanctus et verax, quasi ad sui et aliorum sibi similium verecundiam paupertatis excellentiam in monachis Aegypti commendat.
Simile per omnia sacer dicit Ambrosius: « Christus, ait, Dominus noster sacerdotibus suis quid praecepit audiamus: Qui non renuntiavefit omnibus, quae possidet, non potest meus esse discipulus. Conlremisco haec dicens. Meus enim primo oranium, meus, inquam, ipse accusator existo, meas condemnationes loquor. Negat Christus, suum esse discipulum, quem viderit aliquid possidentem, et eum qui non renuntiat omnibus, quae possidet. Et quid agimus? Quomodo haec autem ipsi legimus aut popuUs exponimus, qui non solum non renuntiamus his quae possidemus, sed acquirere volumus ea quae nanquam habuimus, antequam veniremus ad Christum? Nunquid nam, quia nos redarguit conscientia, tegere, non proferre quae scripta sunt possumus? Nolo duplicati criminis esse reus; conflteor et palam, audiente populo, confiteor, haec scripta esse, etiam si nondum implesse me novi. Sed ex hoc saltem commoniti, festinemus implere, festinemus transire a sacerdotibus Pharaonis, quibus terrena jMssessio est, ad sacerdotes Doraini, quibus in terra pars non est. cfr. Forcellini, siib verbo exuo) Val. et ed. 2 perperam cxiquJbus portio Dominus est. Talis enim erat et ille qui dicebat: Tanqunni egentes, multos autem locuplelanles, ut nihil habentes, et omnia possidentes; Paulus hie est, qui in tahbus gloriatur». His sacri doctoris veracibus et humiUbus verbis nihil expressius ad propositum dici potest.
Et beatus Papa Gregorius terlio Dialogorum viri mirabihs Isaac vitam describens, ait: « Servus omnipotentis Domini, egressus urbem non longe, desertum locum repetit ibique sibi humile habitaculum construxit, ad quod dum multi pergerent, exemplo illius aeternae vitae accendi desiderio coeperunt atque sub eius magisterio in omnipotentis se Domini servitium dederunt. Cumque ei crebro discipuU innuerent, ut pro usu monasterii possessiones, quae offerebantur, acciperet, ille soUicitus suae paupertatis custos fortem sententiam tenebat, dicens: Monachus, qui in terra possessionem quaerit, monachus non est. Sic quippe metuebat paupertatis suae securitatem perdere, sicut avari solent divites ras divitias custodire ». Haec Gregorius, qui, cum monachus et ipse in monasterio, quod possessionibus dotaverat, vitam duxisset, communes tamen possessiones recusantem miralur et laudat. Ac per hoc impiae praesumtionis esse convincitur virtutem non habitam spernere, ut, si cuiusvis docentis vita extremae paupertati non per omnia consonat, ipsius doctrina pauperum perfectioni repugnando contradicat.
Nequaquam igitur a praedictis discordat illud Augustini verbum, quo contra Adimantum Manichaeum praefatum de paupertatis forma mandatum datum ApostoUs dicit spiritualiter esse perscrutandum, vel, ut aUbi dicit, permissive intelligendum. Nam cum Marcus dicat expresse, quod praecepit eis, ne quid tollerent iti via, et ipse una cum aliis expositoribus, sicut ex praemissis claret, inteUigendum ad Utteram doceat; si hoc simpUciter alibi negaret, et evangelicae veritati et Sanctorum doctrinae simul ac suae contrairet. Quod de tanto
dici doctore piae catiiolieonmi aures abhorrent. — Attendenduni est ergo, quod cuni Apostoli fuerint primi fmdatores religionis christianae et professores Ijerfectionis exceisae, professores, inquam, et sicut privatae personae et sicut exemplaria quaedam, praedicla Domini verba intelligere possumus, eis esse dicta tanquam fundaloribus christianae religionis; et sic intelliguntur extendi ad oranes. Sed non onines Christiani arctantur, ut hanc vitae regulam teneant, sicut Manichaei falso dogmatizant; ideo contra ipsos loquens haereticorum malleus Augustinus ostendit, quod haec verba spiritualiter inteUigenda sunt, si sic accipiantur tanquam omnibus sint praecepta. — Possumus etiam inteUigere, praedicta verba dicta fuisse Apostolis tanquam exemplaribus perfectionis; et sic intelhguntur per modum consilii, quod de se non obligat, nisi eos qui hanc vivendi formam voluntarie profitentur et vovent. — Intelligere possumus insuper dicta fuisse ApostoJis sicut certis personis primisque praedicatoribus evangelicae legis; et sic, cum duo insinuentur in verbis illis, videhcet abdicatio temporaliuni et receptio stipendiorum, primura intelhgitur fuisse praeceptum, sicut dicit textus et Glossa. Unde Beda: « Missis ad praedicandum discipulis, ne quid toUerent in via, praecepit». Secundum autem non fuisse praeceptum, sed concessum sive permissum. Unde Glossa super illud Lucae: In eadem domo manere etc.: « Qui saccum et peram prohibuit sumtus ex praedicatione concedit ». — Et Rabanus super Matthaeum: « Claret autem, hoc Dominum n&n ita praecepisse, tanquara evangelistae vivere aliunde non debeant, quara eis praebentibus, quibus annuntiant Evangelium; alioquin contra hoc praeceptum fecit Apostolus, qui victum de manuum suanim laboribus transigebat; sed potestatem dedisse, in qua scirent ista sibi deberi. Cum autem potestas datur, licet cuique non nti et tanquam de iure suo cedere». Haec Rabanus. — Ex his manifeste eolhgitnr, quod praedicta Domini verba iuxta considerationes praemissas intelligi possunt et spiritualiter et ad litteram et ut consulta et ut praecepta et ut permissa. Propter quod omnis contrarietatis calumnia de medio tolhtur, si mnltiforrais huius acceptionis inteUigentia sane capiatur.
His etiam non obsistit illud Hieronymi ad Nepotianum, ubi dicit, quod « vivens de decimis et altaris oblatione sustentatus, nudam crucem nudus sequitur», tanquam perfectae paupertatis sumaia consistat in ivendo de decimis et oblationibus, sicut sacerdotes et clerici vivunt. — Est enim multiplex gradus et differentia nuditatis, et alia quidem est cordis, alia cordis et corporis. Nuditas cordis est per exspoliationem spiritus ab omni perverso affectu avaritiae et cupiditatis. Et de hac Gregorius in horailia: « Nudi eum nudo luctari debemus, quia, si vestitus quisque cura nudo luctatur, citius ad terrara deiicitur, quia habet, unde teneatur». Hoc quidem intelligitur generaliter dictum omnibus Christianis.
Nuditas autem cordis et corporis triplicera habet gradum. Nam quaedam est magna, quae attenditur in abiectione omnis superfluitatis et proprietariae possessionis. Et haec, quaraquam non sit de necessitate, est tamen de congruentia status et ordinis clericalis. Et de hac Hieronymus ad Nepotianum: « Si autera ego pars Domini sum et funiculus hereditatis eius, nec accipio partem inter ceteras tribus, sed quasi levita et sacerdos vivo de decimis, et altari deserviens, altaris oblatione sustentor, habens victum et vestitura, bis contentus ero et nudam cnicem nudus sequar». — Est et alia nuditas maior, quae non solum consistit in his, verura etiam in abdicatione potestatis possidendi propriura et abnegatione propriae voluntatis; et haec competit regularibus et coenobitis, de qua Hieronymus ad Heliodorum ait: « Nolo pristinarum necessitudinnm recorderis; nudos amat eremus ». Nudos intelligit non solum a facultatum appropriatione, verura etiam a propria voluntate, iuxta illud Bernardi de Cotloquio Simonis et lesn: « Age ergo, et qui relinquere omnia disponis, te quoque inter relinquenda numerare raemento, imrao vero maxime et principaliter abnega teraetipsum, si deliberas sequi eura qui exinanivit propter te semetipsum ». —
Est et tertia nuditas, quae consistit in his quae praedicta sunt et insuper in abdicatione omnis transitoriae facultatis cum penuria et indigentia opportunae sustentationis, et haec competit Apostolis et apostolicis viris, et de hac super illud Matthaei: Qui potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nom.ine discipuli non perdet mercedem suam; Glossa: « Minimi sunt qui nihil penitus habent in hoc mundo». Tales fuerunt ApostoU. Unde Hieronymus ad Exsuperantium ait: « Nemo Apostolis pauperior fuit et nemo tantum pro Domino derehquit. Vidua illa in Evangelio paupercula, quae duo minuta misit in gazophyiacium, cunctis praefertur divitibus, quia totum, quod habuit, deditx.Haec Hieronymus. Si igitur haec vidua iuxta testimonium Domini totum dando nihil sibi reservavit, in extrema se nuditate constituit.
Ad hanc nuditatem aspirabat illa nobilis vidua Paula, de qua Hieronymus in laudem ipsius: « Hoc habuit voti, ut mendicans ipsa moreretur et unum nummum filiae non dimitteret et in funere suo aliena sindone involveretur ». Eiusdem quoque felicem describens obitum, ait: « Testis est Lesus, ne unum quidem nummum ab ea derehctum. Quid hac virtute mirabilius, feminam nobilissimae famihae, magnis quondam opibus, tanta fide omnia dilargitam, ut ad egestatem ultimam perveniret? lactent alii pecunias in corbonam funalibusque aureis dona pendentia; nemo plus dedit pauperibus, quam quae sibi nihil rehquit». Haec Hieronymus, qui ad hanc nuditatem tanquam summe perfectam hortatur Hedibiam, in epistola, quam ad eam scribens, ait: « Vis esse perfecta et in primo stare fastigio dignitatis? Fac quod fecerunt Apostoh. Vende omnia, quae habes, et da pauperibus el sequere Salvatorem et nudam solamque crucem nuda sequaris et sola ». — In his manifestius asserit, quod ea paupertas ad perfectionis attingit fastigium, qua quis expressius et conformius nuditatem crucis amplectitur et nudum Cruciflxum imitatur.
Illud autem Gregorii verbum, quo dicit, censum non esse in culpa, sed affectimi, nequaquam est praemissis contrarium, si recte intelligatur. Si quis enim boc sentiat, quod census in culpa sit causaliter vel formaliter, cum Manichaeo errat, et hoc Gregorius reprobat. Si quis autem intelligat, censum esse culpae occasionem, a sententia veritatis non deviat, cum et ipsa Veritas dicat in Marco: Quam difficile, qui pecunias habent in regnum Dei introibunt. Nullo enim modo pecunia impedimentum difficultatis Dei regnum intrare volentibus praestat, nisi quia vel est occasio inclinationis ad malum, vel distractionis a bono. — Hoc Sanctorum testimoniis clare monstratur. Quod enim divitiae habentibus ipsas occasio sint cupiditatis in libro de OfQciis dicit Ambrosius: « Feralis, inquit, avaritia, illecebrosa pecunia, quae habentes contaminat, non habentes non iuvat. Esto tamen, ut ahquando iuvet pecunia inferiorem et ipsum desiderantem, quid ad alios, si sit ille copiosior, qui habet? Nunquid idcirco honestior, quia habet quo honestas plerumque amitlitur »? — Cui et Bernardus concordat de Colloquio Simonis et Iesu: « Haec fugiendarum divitiarum praecipua causa est, quod vix aut nunquam sine amore valeant possideri. Limosa siquidem et glutinosa nimis, non solummodo exterior, verum etiam interior substantia nostra videtur, et facile cor humanum omnibus, quae frequentat, adhaeret ». — His consonat Augustinus super Psalmum centesimum vigesimum secundum dicens: « Non sunt istae verae divitiae, sed mendicitas, quia quanto magis abundant, tanto magis crescit inopia avaritiae. Non sunt verae divitiae, quae plus augent cupiditatem ei qui eas possidet ».
Quod autem sint occasio vanitatis atque superbiae, Augustinus de Lapsu mundi: « In divitiis nil tam cavendum est quam superbiae morbus. Qui enim non habet divitias, non habet amplissimas facultates non habet, unde se extollat ». Idem de Verbis Domini: « Nihil est, quod sic generent divitiae, quomodo superbiam. Omne granum, omne germen habet vermem non desiderat, qui non requirit, qui auxilio eius non indiget,
suum. Vermis divitiarum superbia est». — Quod vero sint occasio distractioms, manileste insinuat Gregorius primo Moralium: « Solet, inquit, rerum abundantia tanto a timore divino mentem solvere, quanto hanc exigit diversa cogitare. Nam dum foris per niulla spargitur, stare in intimis fixa prohibetur ». Idem in homilia super illud Lucae-: Exiit qui seminat etc.: « Si nos, inquit, vobis semen verbum, agrum mundum, volucres daemonia, spinas divitias significare diceremus; ad credendum nobis mens forsitan vestra dubitaret. Unde et idem Dominus per semetipsum dignatus est exponere quae dicebat. Quis enim unquani mihi crederet, si spinas divitias interpretari voluissem? maxime cum illae pungant, istae delectent; et tamen spinae sunt, quia cogilationum suaruni punctionibus mentera lacerant, et cuni usque ad peccatum pertrahunt, quasi inllicto vulnere cruentant j>.
afi. Si quis igitur praemissa diligenter attendat, indubitauter advertet, quod quamvis census formaliter seu causaliter non sit in culpa, est tamen frequens occasio culpae, distrahendo a bonis et inclinando ad raala. Propter quod opes a Salvatore spinis comparantur et ab Ambrosio i.llecehrosae dicuntur. Nam cum, sicut ex praeraissis apparet, vim rationalem distrabant, irascibilem extollant et concupiscibilem nostram illiciant, non solum sunt illecebris, sed et periculis plenae. Unde Augustinus de Lapsu mundi: « Divitiae ipsae, quas putatis plenas esse deliciarum, pleniores sunt periculorum ». Cum itaque perfectionis sit non solura peccata vitare, verum etiani peccatoruni occasiones et bonorura irapedimenta ad plenum succidere, dicente Gregorio in Moralibus, quod « solus ille in illicita non cadit, qui se a licitis caute restringit »; liquido claret, quod quaravis possessiones et pecunias habere de se non sit peccatum, sed liciliun, est tamen eas abdicare et voluntarie pro Christo eis carere perfectum.
Quodsi forte quis dicat, occasionem huiusre- niodi a teraporalibus rebus imperfec.lis dari mentibus, non perfectis, quasi magis competat statui imperfectorum divitias fugere eisque carere; vitae Iesu Christi eiusque doctrinae adversatur aperte. Neque enim secundum hoc perfectissiraus dehuisset Christus carere divitiis neque hoc docuisset perfectos, cura tainen dixerit: 5« vis perfectus esse, vade, vende omnia, quae habes etc. Nunquid Apostoli perfecti non erant, quibus diclmn est: Nolite possidere aurum? Quod verbuni tractans Ambrosius in libro de Offlciis, ait: « Nolite possidere aurum et argentum neque pecuniam; quo velut falce pullulantem in pectoribus humanis succidit avaritiara ». — Super eundera quoque sermonem Chrysostoraus homilia trigesiraa secunda: « Non dixit: Nolite accipere vobiscum aurum, sed, si aliunde possibile est accipere, fugite perniciosam hanc aegritudinem. Etenim multa per hoc emendahat». Ex his datur intelligi, quod propter vitandam occasionem avaritiae fuit Apostolis interdicta pecunia, cum tainen essent perfecti.
Verum est quidem, quod census perfectis non tam vehemens nec tantorum est peccalorum occasio, sed quia quantumhbet parva intellectus distractio vel illectio appelitus vitiosa raentibus perfectorum ad aeterna suspensis raagis est dissona, quam longe maior imperfectis circa filiorura educationeni et curam rei familiaris occupatis; hinc est, quod perfecta temporalium rerum abdicatio perfectis consulitur, non imperfectis, nisi velint esse perfecti. Nam cum ipsis imperfectis suOiciat peccata maiora vitare per mandatorum observantiara, perfectis tamen competit etiam superfluas cogitationes a mente rescindere, sicut et Gregorius secundo Moralium docet, spiritualiter exerapliflcans Nazaraeorum ritum perfectionisque Qguram: «Devotione, inquit, completa, caput Nazaraeus radere capillosque in igne sacrificii ponere iubelur, quia tunc ad perfectionis suramara pertingimus, cum sic exteriora vitia vincimus, ut etiam cogitationes supertluas a mente resecemus, quas nimirum igne sacriflcii concremare est flamma eas divini amoris incendere, ut totum cor in Dei amore ardeat, et cogitationes superUuas concremans quasi Nazaraei capillos, devotionis perfectione consumat ».
Illa quoque promissio cenlupU praedeterininatis non obviat, quoiiiam ad spiritualia boiia refertur, sicut dicit Hieronymus super Matthaeum et etiam Rabanus quasi eisdem verbis utentes: « Occasione, inquiunt, liuius sententiae quidain introducuut raille annos post resurrectionein, dicentes, nnbis tunc centuplum omnium rerum, quas dimisimus, et vitam
aeternam esse reddendam, non intelligenles, quod si in ceteris digna sit retributio, in uxoribus appareat turpitudo, ut qui unam pro Domino dimiserit centum accipiat in futuro. Sensus igitur iste est: qui carnalia pro Salvatore dimiserit spiritualia recipiet, quae comparatione et merito sui ita erunt, quasi parvo numero centenarius numerus comparetur». — Cui etiam consonat Gregorius super Ezechielem homilia sexta: « Neque enim sanctus vir ideo terrena deserit, ut haec possidere in hoc mundo multiplicius possit; sed per centenarium numerum perfectio designatur, quia, quisquis pro Dei nomine temporalia contemnit, hic perfectionem mentis recipit, ut ea non appetat, quae contempsit. Cenlies itaque recipit quod dedit qui, perfectionis spiritum accipiens, terrenis non indiget, etiamsi haec non habet ». Hucusque Gregorius. — His consentit Bernardus in sermone illo de beato Petro: Dixil Simon Petrus adlesum, dicens: « Quid est centuplum istud, fratres, nisi consolationes, visitationes primitiaeque spiritus, qui super mel dulcior est »? Et post pauca: « Non est pater aut mater, non domus aut ager est, non cibus aut vestis, non denique terrenum aliquid aut corporale, sed plane his omnibus est delectabilius, super omnia haec dulcius, universis liis iucundius est, et quaecumque desiderantur in hoc saeculo nequam, huic non valent comparari ».
Quodsi forte quis pertinaciter obsistat tam a Christo; respondebimus, promissionem donationis et receptionis huiusmodi debere intelligi per modum carilaiivae communionis, non per modum possessionis. Unde Beda super illud Marci: Nemo est, qui reliquerit domum etc.: « Quia nimirum a fratribus atque consortibus propositi sui, qui ei spirituali glutino colligantur, multo gratiorem etiam in hac vita recipiet caritatem ». Cui consonat et Glossa ibidem: « Omnes Sancti et quaecumque habent communicantur ei ». Iit Augustinus contra Adimantum: « Fideli totus raundus divitiarum est». — Vel certe intelligendura est per modum cuiusdam caelestis provisionis, contra Manichaeos, qui dicebant, haec temporalia bona a tenebrarum principe fuisse creata et ab illo solo repromitti el dari, a Christo autem inhiberi. Ideo hic proraittuntur a Domino ad haereticorum confulandam perfidiam et a cordibus fidelium diffidentiam omnem tollendam. Unde super illud Matthaei: Haec omnia adiicientur vobis, Glossa: « Oninia sunt filiorum, et ideo haec omnia adiicientur etiam non quaerentibus, quibus, si subtrahantur, ad probationem est, si dentur, ad gratiarum actionem ». Et Augustinus super illud loannis: Vado piscari: « Cur non invenit aliud, unde viveret, cum Dominus proraiserit dicens: Priyyium quaerile regnum Dei, et haec omnia adiicientur vobis? Prorsus etiara sic Dorainus quod promisit implevit. Nam quis alius pisces, qui caperentur, apposuit »?
Constat igilur, promissionera huiusmodi per modum provisionis debere intelligi ad tollendum diffidentiam, non per modum augmentationis temporahs substantiae, quia hoc non esset cupiditatem abscindere, sed augere. Unde Chrysostomus super Matthaeum homilia sexagesima tertia: « Nihil ita sedat cupiditatis sitim, sicut desistere a lucrandi concupiscentia, sicut araaram choleram abstinentia et evacuatio. Facilius est enim, homines existentes volare, quam adiectione pluris quiescere facere desiderium ». — Et Augustinus in libro octoginta trium Quaestionum: « Caritatis venenum est spes adipiscendorum teraporalium ». Si ergo Christus multiplicationem temporalium per modum possessionis discipulis suis promitteret, caritateni in eis perimeret potius, quam augeret, dum possessionis terrenae centuplicatione
promissa temporalium bonorum affluentiam sperandam doceret potius quani spernendam. Quod impium est sentire de Christi doctrina.
Modus etiani apostolicae vitae praedeterminon adversatur, sed consonat. Quamvis enira legatur in Actibus, quod nmUitudini credentium erant omnia communia, et quod rerum vendilarum pretia ponebantur ad pedes Apostolorum; nequaquam est intelligendum, quod Apostoli proprium aliquid vel commune possederint, quia communitas illa non refertur ad Apostolos, sed ad turbam, sicut et Glossa ibidem insinuat: «Discernit, inquit, ordinem doctorura et auditorum. Nam multitudo credenlium, rebus spretis, copula carilatis invicem iungebantur; Apostoli vero, virtute fulgentes, mysteria Christi pandebant ». Haec Glossa, quae per ipsum textum declarat, quod sicut illa rerum communitas erat turbarum, sic et signorum virtus erat Apostolorum. Nec huic repugnat, quod sequitur, ante ipsorum pedes pretia fuisse posita, quia, ut dicit Hieronymus ad Demetriadem, hoc fiebat, « ut docerent, pecunias esse calcandas », vel certe, ut se ac sua apostolicae dispositioni committerent, sicut docet Ambrosius super Epistolam secundam ad Corinthios, ubi de Apostolis loquens dicit: « Quantum ad praesentem vitam pertinet, pauperes videbantur, sed spirituales divitias credentibus largiebantur, egeni in terris, in caelis divites, ut nihil habentes, omnia autem possidentes. Hoc enim fuit in Apostolis gloriosum, ut sine sollicitudine et nomine possidendi non solum ea quae in possessionibus erant, sed etiam eorum dominos possiderentx. Haec Ambrosius, in quibus insinuat, quod Apostolis in sua egestate manentibus, eorum dispositioni quoad res et personas primitiva illa Ecclesia suberat; hanc tamen rerum dispositionem maluerunt committere aliis, sicut in Actibus consequenter legitur: Non est aequum, nos relinquere verbum Dei el minislrare mensis; quod quidem dixerunt, ut distractionem ministrandi refugerent, non quia per illud ministerium aliquid possiderent. Unde et Petrus in eadein urbe, ubi haec flebant, pauperi eleemosynam a se petenti respondit: Argentum et aurum non est mihi; ubi Glossa: « Memor illius praecepti: Nolite possidere aurum. neque argentum, pecuniam, Cap. i, 3% el 34. seq. quae ad pedes Apostolorum ponebatur, non sibi recondebat, sed ad usus pauperum, quia sua patrimonia reliquerant ».
Hanc etiam paupertatis formam et loannes servavit Evangehsta cum discipuhs suis, inter quos duobus, qui magnas reliquerant opes, prae nimia egestate tenlatis, sicut scribitur in eius Legenda, ait: <t Nunquid noii valet manus Domini, ut faciat servos suos divitiis affluentes? Sed in hoc certamen statuit animarum, ut sciant, se aeternas habituros divitias, qui pro eius nomine temporales opes habere noluerunt». — Eandem paupertatis districtionem et Thaddaeus servavit Apostolus, sicut scribitur libro primo Ecclesiasticae Historiae, quod cum post Christi ascensionem Abgarus rex, sanatus a praefato Apostolo, praeciperel, eidem dari aurum et argentum, ille non accepit, dicens: « Si nostra reliquimus, quoraodo accipiemus aliena »? Sed et Apostolus Paulus de se simul et aliis Apostolis ait ad Corinthios: Usque in hanc horam et esurimus et sitimus et colaphis caedimur et instabiles sumus; M Glossa: « Usque in hanc horam, id est continue ». Et ahbi ad Coriiithios: fn fame et siti, in frigore et nuditate. Hanc penuriosam vitam duxisse Apostolum non ad tempus, sed continue, et praefata Glossa insinuat, et superius allegata Chrysostomi de Laudibus Pauli auctoritas confirmat. Si quando igitur dicit, se habere omnia et abundare; nec debet nec potest inlelligi quantum ad opulentiam sive affluentiam rerum, sed quantum ad sufficientiam mentis. De qua Augustinus in libro de Beata Vita: « Nullus perfectus aliquo eget, et quod videtur corpori necessarium sumet, si affuerit; si non affuerit, istarum rerum non frangetur inopia ». situm fuisse lalronum; aperte contrariatur Ambrosio, qui, praefatum locum tractans, in originali sic ait: « Cum in civitate eum diabolus occidere non posset, latrones sibi excitabat in via, cum taraen nihil ferret, quod latrones cuperent ». — Haec sacer Arabrosius; cui et Chrysostomus consonat de Laudibus Pauli: « lob, cum oves et boves haberet innumeras, erat in pauperes liberalis. Paulus vero, nil araplius corpore suo
possideiis, de hoc ipso sufficienter indigentibus ministrabat». Miram Pauli ex liac laude perpendere Yalemus inopiam, cum nil praeter corpus haberet, ac per hoc nihil, quod latro cupere posset; miram nihilominus affluentiam, cum non sohim sibi sufflceret, verum etiam in ahos abundaret.
3b. Denique nec locidorum Christi ad praefatam mentis attentione pensetur. Nam Unigenitus Dei, cum dives esset in omnes, pro nobis adeo faclus egenus, ut aheno cibo vesceretur, non sine magna dispensatione superni consihi loculos fecit deferri, quorum tamen custodiae illum deputavit discipulum, quem furem ac proditorem praesciebat esse futurum. Habuit enim Christus loculos ad consolandum infirmos, ad refellendum improbos et ad informandum perfectos. — Unde et huiusmodi actus, scihcet habere loculos, in Christo respectu infirmorum fuit condescensivus, ad consolandum scilicet eos qui propriis locuhs carere non volunt, sicut Augustinus ail in hbro de Opere monachorum: « Dominus more misericordiae suae inhrmioribus compatiens, cum ei Angeli possent rainistrare, loculos habebat, quibus mitteretur pecunia, quae conferebatur ulique a bonis fidelibus eorum victui necessaria; quos loculos ludae commendavit».
Respectu autem impiorum fuit actus commonitorius, primo quidem ad refellendum haereticos, qui loculos reprobaut et detestantur. Unde Augustinus super loannem homiliaquinquagesima: « Quare loculos habuit, cui Angeli m.inistrabanl, nisi quia Ecclesia ipsius loculos habitura erat »? Unde et loculos habebat, ut doceret, non esse peccatum loculos habere. In bis Augustinus Manichaeorum refellit impietatem, condemnantium Ecclesiae slatum propter recupiscunt, quia nullus de Christi discipuhs periit, nisi qui loculos portavit. Quamquam enim ad mitigationem cupiditatis Dorainus ludae loculos commisisset, ipse tamen adeo igne cupiditatis exarsit, ut ipsum Dominum pretio parvo venundaret. Unde Chrysostomus super loannem homilia sexagesima quinta: « Si vero quis scrutabitur: quid furi existenti lla ABCG, quoriini leclione alluclitur ad verba Amloculos commisit pauperum et dispensare fecit avarum existentem? Ut omnem abscinderet occasionem. Etenim sufflcientem habebat ex loculo concupiscentiae mitigationem; sed propter nequitiam mullam, quam volebat comprimere Christus, multa condescensione ad eum utens, non incusabat surripientem, obstruens perniciosam concupiscentiam et omnem auferens occasionem ». Hucusque Chrysostomus, aperte declarans, quod non penuria paupertatis, sed nequitia cupidae mentis causa fuit tantae impietatis.
Respectu vero perfectorum fuit actus informaiivus. Siquidem quantura ad modum habendi lorum eius nullus sibi quidquam appropriet, sed habeant omnia in comrauni. Unde Augustinus homilia sexagesima secunda super loannem: « Habebat Dominus loculos, et a fidelibus oblata conservans, suorum necessitatibus et aliis indigentibus tribuebat; tunc priraura ecclesiasticae pecuniae forma est instituta, ut intelligeremus, quod praecepit, non cogitandum esse de crastino, non ad hoc fuisse praeceptum, ut nihil pecuniae servaretur a Sanctis, sed ne Deo propter ista serviatur ». Haec Augustinus, qui formata regulariter viventium describens, sicut habetur Causae duodecimae quaestione prima, ait: « Cum huius noslrae congregationis fratres non solum facultatibus, sed etiam voluntatibus propriis in ipsa ordinis susceptione renuntiaverint; certum est, eos nihilhabere, possidere, dare vel accipere sine superioris licentia debere ».
Quantura autem ad mod.um dispensandi forma fuit perfectionis in Ecclesiae praelatis, ut exemplo Christi ecclesiastica bona dispensent ad suslentationera rainistrorum Ecclesiae et ad pauperum relevandas raiserias. Unde Chrysostoraus super loannem homilia septuagesima prima de loculis Christi loquens, quaestionem proponit: « Qualiter, inquit, non peram, non virgam, non aes iubens deferre, marsupium ferebat »? Et respondens subdit: « Ad inopum rainisterium, ut discas, quoniam valde pauperem et cruciflxum huius oportet partis raultara facere procurationem. Multa enim ad nostram dispensans doctrinara agebat». In his ostendit Chr_vsostomus, quod viris perfectis competat, miserabiliura
personarum gerere curara, quod niaxime locum liabet in praelatis Ecclesiae, quorum perfectioni consonat, ut et spiritualiter et etiam temporaliter pascenclis sibi commissis gregibus iiitendant. Unde Prosper in libro de Vila contemplativa: « Scientes viri sancti, nihil aliud esse res Ecclesiae nisi vota fidelium et pretia peccatorum et patrimonia pauperum, non eas vindicaverunt in usus suos ut proprias, sed ut commendatas pauperibus erogaverunt. Hoc est possidendo contemnere, non sibi, sed aliis possidere et nec cupiditate habendi Ecclesiae facultates ambire, sed pietate subveniendi eas suscipere, et quod liabet Ecclesia cum omnibus nihil habentibus habere commune nec aliquid inde eis qui sibi sufficiunt de suo, erogare, cum nihil aliud sit habentibus dare quam perdere ».
Quantum vero ad modum utendi forma luit perfectionis ipsis Aposlolis ac ceteris huiusmodi paupertatem professis, ut, cum e.K amore paupertatis semper carere loculis cupiant, solum quando apertae necessitatis urget articulus, loculos feraut. Ipse siquidem Christus sustentabatur a suscipientibus vel a mulieribus comitantibus eum, sicut in Luca scribitur, quod ihanl cum eo mulieres, quae ministrahant ei de facuUatihus suis. Cuin tamen per Samariam transivit, in qua quidem civitate, ut dicit Evangelista, hospitium habere non potuit, de loculis vixit, sicut dicilur n umme, qmd discipuli abierant in civitatem, ut cibos emerent. Unde super illud Lucae: Quando misi vos sine saeculo et sine pera, dicit Glossa: « Si per inhospitales regiones transimus, l)lura viatici causa licet portare, quani domi habeainus ». Constat autem, quod valde pauper est qui plura portat in via, quam habeat, ubi habitat habitatione determinata. — Quodsi forte quis dicat, perfectionis formam nullo lempore esse intermittendani; respondet ad hoc Beda super Lucam, dicens super illud: Nunc qui habet sacculum tollat similiter et peram: « Non eadem vivendi regula persecutionis, qua pacis tempore informat. Sunt namque virtutes, quae semper obnixeque teuendae sunt, et sunt quae tempore locoque provida sunt discretione mutandae. Quis enim nesciat, viscera misericordiae, benignitatem, humilitateni, patientiam, modesliam, castitatem, fidem, spem, caritatem et his similia sine ulla temporum intercapedine esse servanda? At vero famem, sitim, vigilias, nuditatera, lectionem, psalmodiam, orationem, laborem operandi, doctrinara, silentium et cetera huiusmodi, si quis semper exsequenda putaverit, non modo se horum fructu privabit, sed et notam indiscretae obstinationis incurret. Magister itaque Dominusque virlutum, ut raodum discretionis insinuet, raissis ad praedicandum discipulis, ne quid tollerent in via praecepit, videlicet ordinans, ut qui Evangelium annuntiant de Evangelio vivant. Mortis vero instante periculo, et tota simul gente pastorera gregeinque persequente, congruara tempori regulam decrevit, pecuniam scilicet victui necessariam, donec, sopita persecutorum insania, lempus evangelizandi redeat, tollere perraitlendo ». Haec Beda.
Ex praedictis igitur patenter elucet, quod omnis perfectionis splendor et speculum, Lesus Christus, ob sex rationes praefatas ac triplicera utilitatera, aggregatione quadam in perfectionis senarium consurgentem, mirabili quodam modo in habendo loculos et infirmos simplici modo consolatur et impios dupliciter arguit et perfectos tribus modis informat. In quibus et illud est onini adrairatione et laude ac imitatione dignissirauni, quod sic paupertatem Christus tenuit, ut statum divitum non damnaret, sic etiani habentibus pecunias conformem se reddidit, ut suinraae paupertatis forinam perfecte servaret. Unde super illud Matthaei: Vade ad mare, Glossa: « Dominus tanUie fuit paupertatis, ut unde tributa solveret non haberet. ludas quidem comraunia in loculis habebat, sed res pauperuni in usus suos convertere nefas duxit, id ipsura dans exeraplum nobis ». Haec Glossa. Non igitur loculi Christi ad fomentum cupiditatis, sed ad exemplura pietatis et paupertatis trabendi sunt. Sicut enim in Salvatore nostro crucifixo nil fuit, quod saeculares glorias aut delicias saperet; sic uil egit, nil docuit, per quod mundi divitias appetendas esse monstraret, quin potius, ut nos ad perfectae paupertatis amorem accenderet, in huius mundi campum hostera expugnaturus ingrediens, de pauperrima Matre pauperrimus prodiit, sed et hostiam Deo Patri ut pontifex offerens, nudus in cruce pependit nec non, ut veritatis eius tanquam perfectissimae rectitudinis nequaquam
discordaret medium ab extremis, tota ipsius vita caminus paupertatis fuit. Huius igitur invictissirai ducis nuditate tanquam armatura circumdati et in
Chapter 8 of 13