Skip to the text

Caput II. De Sacramentorum variatione

  1. De variatione autem Sacramentorum hoc tenendum est, quod Sacramenta ab initio ad curationem hominis instituta sunt et semper cum morbo hominis cucurrerunt et usque iu finem saeculi perdurabunt; sed alia fuerunt in ege naturae, alia sub ege scripta, alia sub gratia. Et in his omnibus illa quae posteriora sunt, significatione sunt evidenliora et eflectu gratiae. digniora. — In lege enim naturae fuerunt. oblattones, sacrificia et decimationes. In lege autem scripta introducta est circumcisio, superaddita est erpiatto, et superadiecta est ob/attonum, decimationum et sacrifictorum multformis distinctio. — In. lege autem nova « Statuta sunt. Sacramenta numero pauciora, utilitate potiora, virtute efficaciora » et praceminentia digniora; in quibus cst impletio simul et. evaeuatio Saceramentorum omnium praedictorum.

  2. Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia Verbum incarnatum, quod est reparationis nostrae principium et fons et. origo. Sacramentorum, eum sit elementissimum et. sapientissimum; eo quod clementissimum est, non permisit, quod curreret morbus peccati sine. remedio Sacramenti; co vero, quod sapientissimum est, ideo iuxta dictamen suae immutabilis sapientiae cuncta ordinatissime gubernantis diversa adhibuit medicamenta et varia, secundum mutationem variam temporum diversorum. Quoniam ergo «ab initio, procurrente tempore, et adventu Salvatoris magis ac magis appropinquante, semper magis ac magis effectus salutis crevit et cognito veritatis; congruum fuit, el ipsa signa salutis per successionem temporum alia post alia variari, ut effectus gratiae divinae in salutem cresceret, simulque et ipsa significatio in. ipsis signis visibilibus evidentior appareret ». Et ideo « primum per oblationem et postea per circumcisionem, ad ultimum per Daptismalem abiutionem expiationis et iusti- WP- 2^ mme. o s RR tum, quo habito, cessare debet eius usus et wetus; hinc est, quod gratia superveniente, vetera Sacramenta et signa impleta sunt pariter et sublata, quia signa erant prognostica futurorum et quasi praenuntiantia de longinquo; et nova nihilominus instituta tanquam demonstrativa praesentis gratiae. et rememorativa quodam :odo passionis dominicae, quae fons cst et origo gratiae curativae sive in nobis, sive in his qui praecesserunt Christi adventum; sed in his qui praecesserunt, - tanquam pretium promissum, in his qui sequuntur, tanquam pretium persolutum. Et quoniam non debetur gratia. promissioni pretii nisi ratione. persolutionis; et abundantior debetur. persolnto. pretio quam. promisso: hinc est, quod. passio Christi imimediatius. sanctiflcat Sacramenta temporis legis novae et pleniori gratia in eis redundat. Propter quod illa praeparaverunt et perduxerunt ad haec, sicut via ad terminum, sicut signum ad signatum, sicut figura ad. veritatem, et sicut imperfectum reducit et praeparat ad. perfectum.

Chapter 47 of 65