Caput XI. De integritate unctionis extremae
De Sacramento &unctionis extremae hoc in summa tenendum est, quod ipsa est Sacramentum exeuntium ex hac vita, praeparans et disponens ad sanitatem perfectam; valet etiam ad delenda venialia et ad recuperandam sanitatem praesentem, si infirmo expediat. — Ad huius autem Sacramenti integritatem requiritur oleum simplex, sed consecratum, vocalis expressio orationum, inunctio infirmi in septem partibus determinatis. scilicet in oculis, auribus, naribus, labiis, manibus, pedibus et lumbis. — Nec debet istud Sacramentum dari nisi adultis et postulantibus, imminente periculo mortis, et hoc per manum et ministerium sacerdotis. — Ex quo colligitur, quod inter hoc Sacramentum cet confirmationem est «differentia septiformis, scilicet in efficacia, maleria, forma, susciptentle, dante, loco ct lempore.
Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia principium nostrum reparativum, Verbum scilicet incarnatum, nos reparat in quantum mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus; et in. quantum Jesus habet salvare, in. quantum autem Christus, unctus, habét unctionis gratiam in alios derivare: hinc est, quod ipsius est in Sacramentis suis wncttonem menmbiis suis tribuere salutarem. Quoniam autem anima ad lioc, quod perfecte sanetur, indiget triplici genere sanitatis, scilicet ad strenuitatem actonis, ad. suavitatem. contemplationis et ad felicitatem comprehenstotits ; et prima est intrantium in. aciem. Ecclesiae, secunda est praesidentium iu eadem, quoruim est alios erudire, el terlia est exeuntium de eadem per inortem:. hinc est, quod non solum unctionem sacramentalem instituit Dominus in confirmatione, verum etiam mediam in ordine ponüificali e extremam Wmminente periculo mortis.
Quoniam igitur « finis imponit necessitatem his quae sunt ad. (inem»; hinc. est, quod secundum exigentiaim huius linis debet hoe Sacramentum operari, debet etiam tntegrari, suscipi et dispensart. — Primum igitur, quia huius Sacramenti operatio debet. regulari à lipe; et finis est, quia introductum est. ad. salutem felicitatis perpetuae facilius et. expeditius. consequeudam; et hoc. (it. per devotionem. sursum. levantenmi et per eronerationem a culpis veuialibus et aliis sequelis, quae deorsum deprimunt: hinc est, quod Sacramentum istud eflicaciam habet et ad devotionem excitandam et ad ven:alia dinittenda ek ad. peccatorum scoriat facilius abolendam. VA quia pluribus inlirimis expedit adhuc vivere ad suorum cumulum meritorum; hinc est, quod Saeramentiun istud et animam vigorando in bono et exonerando a malo frequenter etiam alleviat a morbo. Et hoc est quod dicit beatus Lacobus, quod oratio fidei salvabit infirmum, et si $n. peccatis fuerit, dimitlentur ei.
Rursus, quia huius Sacramenti ?nstitutto. debet esse secundum exigentiam íinis; et hic est acquisitio spiritualis salutis per remissionem culparum; et haec salus respicit sanitatem et munditiam conscientiae interioris, secundum quam iudicat ille iudex. caelestis: hinc est, quod in hoc Sacramento debet esse oleum simplex et consecratum, «quia. sanctitatem. et. nitorem designat in habitaculo conscientiae. — Quia vero super illam salutem mortalis homo non habet potestatem; hinc est, quod oratio et forma vocalis exprimitur per verbum depreeativum ad impetrandum gratíac donum. — [t quoniam anima infirmitates spirituales contrahit in. corpore secundum quatuor virtutes ipsius corporis regitivas, scilicet. senstttvam, tnterpretattvam , generalivam et progressivam ; hinc. est, quod. membra his virtutibus deservientia sunt inungenda. Quia igitur quinque sunt membra. deservientia. quinque sensibus, scilicet ocu/i visui, aures auditui, nares olfactui, anus taetui et os gustui et etiam alii virtuti, scilicet interpretativae, et. pedes. deserviunt progressui, et. /umbi generationi — quia genitalia indignum. et. pudendum est contreetari et. etiam. nominari — hinc est, quod inunetio debet fleri in. septem locis praedictis, ut sic disponatur homo per hoc Sacramentum ad plenitudinem sanitatis per deletionem omnis venialis peccati.
Postremo, quia istius Sacramenti susceptio a fine dependet; et (inis est velocior transitus ad caelum per -deposilionei oneris venialium et conversionem mentis ad Deum: ideo non debet dari nisi adi/tis, qui venialiter peccant; nec aliquibus nisi petentibus, qui devotione sursum eriguntur; nec aliquibus nisi in periculo constitutis el quasi in transitu ad alium statum. — Et quia hoc Sacramentum est. periclitantium ; et tamen habet materiam Sacram, scilicet. oleum. eonsecratum: — hinc est, quod. propter. periculum evitandum communiter .eoinmitti debet sacerdotibus, et propter. consecrationem olei non est nisi a consecratis manibus contrectandum.
.&. Ex variatione. igitur finis in. confirmatione. el unctione extrema oritur. diversitas in. efficacia, in. maleria el in. forma, in Joco et in tempore, in suscipiente et in. dispensante: in. efficacia, quia illud Sacramentum disponit ad melius agonizandum, hoc ad. celerius evolandum; in »»aterza, quia illud in. oleo. permixto. balsamo, hoc vero in oleo puro; in forma, «uia. illud iu indicativa, boc vero in. deprecativa; in. Joco, quia illud in fronte, lioc vero in multiplici parte; in tempore, quia illud in sanitate, hoc. autem. in. aegritudine; in susctpiente, quia. illud non solum adultis, verum etiam parvulis, hoc vero tantum adultis; in dante, quia illud ab episcopis, hoc autem a. sacerdotibus quibuscumque. Et haec omnis diversitas a fine procedit, «quia, sicut. elaruit, diversitas in finibus proximis diversitatem | introducit in his quae ad tines illos habent finaliter ordinari.
Chapter 56 of 65