Skip to the text

Caput V. De Sacramentorum dispensatione

  1. De dispensatione autem Sacramentorum hoc tenendum est, quod potestas dispensationis Sacramentorum regulariter spectat ad solum genus humanum. — ln. omnibus autem Sacramentis dispensandis necessaria est in dispensante intentio. — 1u. aliquibus etiam necessario eum | intentione. requiritur ordo sacerdotalis, vel pontificalis ;. poutificalis, inquam, necessarius est dispensationi confirmationis et ordinis; sacerdotalis vero dispensationi eucharistiae, poenitentiae et. unctionis extremae. Baplismus autem. et matrimonium, licet ad sacerdotes spectent, possunt tamen. praeter. ordinem sacerdotalem dispensari de facto, maxime in articulo necessitatis. — Ilis autem existentibus, Sacramenta dispensari possunt a bonis et inalis, a. fidelibus et haereticis, 4ntra. Ecclesiam et extra, sed. intra. secundum veritatem et ad. utilitatem, extra. vero non ad utilitatem, licet dispensentur secundum veritatem.

  2. Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia reparativum. principium nostrum, Verbum scilicet incarnatum, quia in quantum Deus et homo Sacramenta instituit ad. salutem hominum, ordinavit, sicut et congruum fuit, ut. hominibus dispeusarentur per ministerium hominüm propter servandam conformitatem dispensatoris ad salvatorem Christum et ad ipsum hominem salvandum. Quoniam ergo Christus salvator humanum genus salvavit, secundum quod exigebat aequitas turis, dignitas ordinis et securitas salutis — operatus est enim sululem nostram modo recto, ordinato et certo — hinc est, quod secundum horum trium exigentiam Sacramenta commisit hominibus dispensanda. — Primo igitur, quia rec'itudo turis exigit, ut opera. hominis, secundum «uod. Aomo, non flant praecipitanter; et. opera hominis ut ministri Christs. aliquo modo referantur ad Christum; et opera hominis ut. ministri salulis nliquo modo referantur ad. salutem vel in generali, vel in. speciali; et dispensatio Sacra: mentorum est opus hominis ut rat(tonalis, ut ministri Chris et ut. ministri salutis: hinc est, quod necesse est, quod fiat ex £nlentione ;; et ex intentione, qua quis intendat facere quod Christus instituit. ad humanam salutem, vel saltem facere quod facit Ecclesia, in. quo clauditur in generali intentio praedicta, quia ipsa Ecclesia, sicut Sacramenta a. Christo accepit, sic ad fidelium salutem dispensat.

  3. Rursus, quia ordo dignilatis exigit, ut. maiora maioribus, minora minoribus et media mediocribus com- tam de ministro poenitentiae; d. 93. a. 9. q. !. de ministro extremae unctionis; d. 95. a. 1l. de ministro ordinis; d. 97. a. 2. q. t. et d. 98. q. 5. de ministro matrimonii. rum, quia citra unitatem fldei et caritatis, quae facit nos filios Ecclesiae et membra, nullus potest salvari; ideo, si Sacramenta erra recipiantur, non ad salutem recipiuntur, quamvis vera sint Sacramenta; sed utilia possunt fleri, si quis redeat ad sanctam matrem Ecclesiam, unicam Christi sponsam, cuius filios tantum Christus sponsus reputat dignos haereditate aeterna. Unde Augustinus contra Donatistas: « Ecclesia paradiso comparata indicat nobis, posse quidem baptismum eius homines etiam foris accipere, sed sa/ntem beatitudinis extra eam neminem vel percipere vel tenere. Nam et flumina de fonte paradisi, sicut Scriptura testatur, etiam foras largiter manaverunt; nominatim quippe commemorantur et per quas terras fluant, et quod extra paradisum: constituta sint, omnibus notum est; nec tamen in Mesopotamia vel in Aegypto, quo illa flumima pervenerunt, est felicitas vitae, quae in paradiso commemoratur. [tà flt, ut, cum paradisi ag4a. sit extra paradisum, beatitudo tamen non sit nisi intra. paradisum. Sic ergo buptismus Ecclesiae potest esse extra Ecclesiam, *nuuus autem beatae vilae non nisi intra Ecclesiam reperitur, quae super petram etiam fundata est, quae ligandi et solvendi claves accepit. Haec est una, quae tenet et possidet omnem .sponsi sui et. Domini potestatem, per quam coniugalem potestatem etiam de ancillis parere filios potest, qui, si non superbiant, in sortem haereditatis vocabuntur, si autem superbiant, extra remanebunt. Magis ergo, quia pro Ecclesiae honore atque unitate pugnamus, non tribuamus haercti- cis quidquid apud eos eius agnoscimus, sed eos arguentes doceamus, quod ex unitate habent nec valere ad salutein, nisi ad eandein. venerint unitatem ».

Chapter 50 of 65