Caput VI. De Sacramentorum iteratione
De ieratione autem Sacramentorum hoc tenen- - dum est, quod licet commune sit oinnibus Saeriunentis non iterari super eandem personain et materiam et ex eadem causa, ne fiat contumelia Sacramento; specialiter tamen tria sunt Sacramenta, quae non Sunt aliquatenus iteranda, scilicet. buptismus, confirmato et erdo. In. his namque. tribus imprüinitur triplex ehbaracter interior, qui non. deletur; inter quos character baptismalis retinet. fundamentum, nec alii possunt. imprimi, nisi ille primitus. imprimatur..— Unde si quis ordinatur non. baptizatus, nihil prorsus eflicitur, sed est totum de novo faciendum, quia «non intelligitur iteratum, quod constat non fuisse factum ».
Ratio autem ad intelligentiam praemissorum haec est: quia principium nostrum reparativum, Verbum scilicet incarnatum, licet ratione summae virtutis et sapientiae et bonitatis suae nihil agat ine/ficaciter, nihil inepte, nihil $nfructuose; potissime tamen hoc observare debet in nobilissimis suis operibus, cuiusmodi sunt illa, per quae reparatur genus humanum. Quoniam ergo Sacramenta sunt de genere huiusmodi operum divinorum; hinc est, quod contumelia quodam modo fit eis, quando super eandem materiam et personam et ex eadem causa iterantur ; quia ex hoc ostenditur, quod. prius dispensata fuerunt £ne/ficacta, inepta et infructuosa, contra id quod. exigebat ipsius reparativi principii virtus, sapientia et bonitas summa, «ae semper assistit ad operandum in illis ct per illa Sacramenta.
Rursus, quoniam inter haec Sacramenta reparantia, in quibus est generaliter efficacia divinae virtutis ad. reparationem humani generis, quaedam sunt, quae tantum. introducta sunt propter. remedia. morbo- "rum, quaedam etíam non solum ad hoc; sed. ad statuendum, disceruendum et ordinandum in Ecclesia Aierarchicos gradus ; et morbi possunt variari, expelli et iterum introduci, gradus autem Ecclesiae debent esse firmi, solidi et inconcussi: hinc est, quod Sacramenta, quae respiciunt morbos iterabiles, habent effectus transeuntes, ac per hoc et iterabiles ratione novae causae. Sacramenta vero illa, quae respiciunt gradus hterarchicos et status fidei determinatos, necesse est, quod praeter effectus remediantes aliquos effectus tribuant permanentes ad graduum et statuum Ecclesiae distinctionem fixam et stabilem. Et quoniam hoc non potest fleri per data naturalia, vel per dona gratuita gratum 929 HBEVILOQUIUM. PARS VI. CAD, VI. facientia; necesse est, quod fiat per aliqua signa substantiae incorruptibili, scilicet animae iucorruptibili, a principio iucorruptibili secundum conformitaten ad incorruptibile indelebiliter et gratis ünpressa, quae cÁaracteres appellantur; qui, quoniam nunquam .delentur, ideo nec iterari possunt, nec illa Sacramenta, iu. quibus huiusmodi characteres imprimuntur.
Postremo, quoniam triplex est status. fidei, secundum quem habet (ieri distinctio in populo christiano, videlicet in. acie ecclesiasticae hierareliae, scilicet status fidei genttae, roboratae et multiplicatae ; secundum primum fit distinctio fidelium ab incredulis, per secundum (it. distinctio fortium ab in(Irmis et debilibus; secundum tertium fit distinctio clericorum a laicis: hinc est, quod. illa. Sacramenta, quae. respiciunt. triplicem fidei statum. praedictum, characteres. imprimunt, per quos indelebiliter impressos semper distinguunt, ac per hoc nunquam iterari possunt. Quoniam ergo baptismus respicit statum fidei gen:tae, in quo populus Dei distinguitur ab incredulis, ut Israelitae ab Aegyptiis; et confir ratio respicit statum fidei roboratae, in quo distinguitur populus fortis ab intirimis, sicut pugiles ab his qui ab pugnandum non sunt idonei; et ordo respicit statum fidei »ultiplicatae, in. quo. distinguitur clerus a laicis, sicut levitae ab aliis tribubus: hinc est, quod in his tantum tribus Sacramentis characteres imprimuntur.
Quia vero distinctio populi a non-populo esl prima et radicalis; hinc est, quod character baptismalis est fundamentum omnium aliorum characterum ; et ideo, illo non substrato, nihil poterit. superaediticari ; ac per hoe oportet de novo fieri. Si autem ille substernatur, alii imprimi possunt nec unquam ulterius iterandi sunt; nec Sacramenta tría praedicta, quae hos imprimunt, ex causa aliqua iterantur, et gravis de facto iterantibus debet poena imponi propter divini con- tumeliam Sacramenti; licet alia. quatuor ex. causis diversis possint sine sul contamelia iterari.
Chapter 51 of 65