Skip to the text

Caput X. De integritate poenitentiae

  1. De Sacramento poenitentiae hoc. tenendum est, quod ipsa est « secunda tabula post naufragium », ad quam naufragans per mortale peccatum recurrere potest, quamdiu est in statu praesentis vitae, quandocumque et quotiescumque divinam clementiam voluerit implorare. — Ipsius autem partes integrales sunt con- ([ritio in animo, confessio in verbo et satisfactio in facto. Ex quibus tunc poenitentia integratur, cum peccator omnem mortalem culpam perpetratam et facto deserit et verbo accusat et animo detestatur, proponens nunquam iterare peccatum. — His autem debito modo concurrentibus cum absolutione facta ab eo, in quo est ordo, clavis et iurisdictio, absolvitur homo a peccato et reunitur Ecclesiae et reconciliatur Christo, me- . diante clave sacerdotali; per cuius etiam iudicium non tantum habet (leri absolutio, verum etiam exconmunicatio et relaxatio, quae proprie habet fleri ab episcopo tanquam ab Ecclesiae sponso. i

  2. Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia principium nostrum reparativum, Verbum scilicet incarnatum, co ipso «quod. Verbum, fons est veritatis et sapientiae; eo ipso quod incarnatum, fons est pietatis et indulgentiae : ideo debet reparare genus humanum per medicamenta Sacramentorum, et praecipue contra praecipuum morbum, qui scilicet est pec- catum inortale; iuxta quod. decet pontificem pium, snedicum peritum et iudicem aequum; ut sic in curatione nostra appareat Verbi incarnati summa c/ementia, summa prudentia et summa tusitiia.

  3. Primum igitur, quoniam in curatione nostra à mortali culpa per poenitentiam apparere debet ipsius Christi ponüficis piissimi summa clementia ; et summa clementia Pontificis superexcedit omnia peccata humana, qualiacumque et quantacumque sint et quotiescumque fuerint perpetrata: hinc est, quod peccantes suscipere ad veniam est ipsius Pontificis clementissimi, non semel nec bis, sed quotiescumque suppliciter imploraverint clementiam Dei. lt quod divina. clementia tune vere et suppliciter imploratur, quando intervenit poenitentiae lamentum; et ad hoc potest homo convertere se, quamdiu est in statu praesentis vitae, quia vertibilis est in bonum et in. malum: hinc est, quod quantumcumque et quandocumque et quotiescumque peccator peccaverit, ad poenitentiae Sacramentum potest habere refugium, per quod sibi flat remissio peccatorum.

  4. Rursus, quia in curatione nostra debet manifestari ipsius Christi peritissimi »iedicí summa prudentia ; et prudentia medici est in adhibendo remedia contraria, per quae non. tantum morbus auferatur, verum etiam praescindatur causa; eum peccetur in Deum delectatione, consensu et perpetratione, scilicet corde, ore et opere; hinc est, quod prudentissimus Medicus instituit, ut contra deordinationem peccatoris secundum vriplicem.— vii, scilicet. affeetivam,' interpretativam et operativam, quae (it per delectationis. complacentiam occultam, esset reformatio pocnitentis secundum triplicem viin praedictam per doloris poenitentiam conceptam in corde per compunctionem, expressam in ore per confessionem, consummátam in opere per satisfaclionem. Et quia omnia peccata mortalia ab uno Deo avertunt et uni gratiae opponuntur et unam principalem hominis rectitudinem pervertunt; hinc est, quod ad hoc, quod poenitentiae medicamentum sit suflicienter ex suis partibus integratum, necesse est, quod poenitentin habeatur de omnibus peccatis et quantum ad praeteritum per displicentiam de perpetratis, et quantum ad praesens per cessationem de perpetrandis, et quantum ad futurum: per propositum nunquani recidivandi vel in idem, vel in aliud genus peccati; ut sic totaliter recedendo a culpa per poenitentiam divina gratia. suscipiatur, per quam obtineatur venia omnium peccatorum. |

  5. Postremo, quia in curatione nostra maníifestari debet ipsius Christi iudicis recta iustitia; et ipsius in propria persona non est iudicare ante iudicium wltimum et finale: ideo ad particularia iudicia ante finem iudices debuit constituere. Et, quia iudices isti inter Dewn offensum et hominem .offendentem sunt quasi intermedii ut proximi Christo et praepositi populo; Domino autem illi praecipue sunt proximi et familiares ratione officii, qui sunt eius praecipue ministerio consecrati, scilicet sacerdotes: ideo omnibus in sacerdotali ordine constitutis et so/ts datur potestas . duplicis clavis, scilicet clavis scientiae, ad. discernendum, et clavis, quae est potestas (1gandi et solvendi, ad diiudicandum et absolutionis beneflcium impendendum.

  6. Quia vero propter confusionem vitandam non quilibet cuilibet est praelatus in Ecclesia militante, cum

Chapter 55 of 65