Caput VIII. De integritate confirmationis
De Sacramento. confirmationis hoc. tenendum est, quod ad ipsius integritatem requiritur forma vo- calis, quae secundum morem magis communem haec est: Signo te signo crucis, confirmo te chrismate salutis, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Amen. — Requiritur etiam chrisma, quod conf(lcitur ex oleo olivarum et balsamo, de quo cum per manus episcopi signum crucis fronti imprimitar sub praedicta forma — verborum confirmationis, suscipitur Sacramentum ; per quod confirmatur homo ut pugil .ad nomen Christi audacter et publice confitendum.
Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia reparativum principium nostrum, Verbum scilicet. incarnatum, sicut. aeternaliter conceptum est. in corde Patris et. temporaliter in. carne sensibiliter apparuit homini, sic neminem reparat, nisi ipsum et corde credendo concipiat et creditum exterius confitendo dcpromat confessione debita; huiusmodi est confessio veridica veritate plena, quae non tantum est veritas speculativa, verum etiam practica. Haec autem est, in qua non tantum est « adaequatio intellectus, sermonis et rei», verum etiam, in qua totus liomo veritati conformatur secundum intelligentiam rationis, secundum complacentiam voluntatis et secundum adhaerentiam virtutis, ut sit ex (otio corde, tola anima et tola mente, sit ex corde puro, conscientia bona et fide non ficta ; et talis est confessio integra, placida et tntrepida - ut sit integra ratione eius, de quo est; péactda ratione eius, coram quo (it; sntrepida ratione eius, a quo fleri habet illa confessio. Quoniam ergo ad hoc homo pu- sillanimis non est idoneus, nisi per manum supernae gratiae confirmetur; ideo ad hoc Sacramentum contirmationis fuit divinitus institutum tanquam. immediate sequens baptismutu.
Quia vero « (inis imponit necessitatem his quae sunt ad (inem»; ideo integrari debet hoc Sacramentum secundum exigentiam confessionis praedictae et suarum conditionum, trium videlicet. praedictarum. Primo ergo, quoniam. confessio haec. debet esse. $n/egra; el integritas confessionis non est, nisi «quis confiteatur Christum verum hominem pro hoininibus crucifixum, eundemque verum Dei Filium incarnatum, in Trinitate Patri et Spiritui sancto. per omnia coaequalem: hinc est, quod in forma vocali non tantum (lt expressio actus eonfirmandi, verum etiam ipsius signi vrucis et nominis beatissimae Trinitatis.
Amplius, quoniam confessio debet esse plucida ratione eius, coram quo (it, et fieri habet coram Deo et hominibus; et Deo uon potest placere, nisi adsit lumen intelligentiae e nilor conscientiae, nec proximo, nisi adsit odor bonae famae et vitae. honestae : ideo ad horum designationem inu elemento exteriori connniscetur. oleum olivarum, quod est. nitidum, et. balsamum, quod est odoriferum: ut per hoe signifleetur, quod confessio, ad quam hoc Sacramentum ordinat et. disponit, coniunctum debet habere norem conscientiae et intelligentiae cum suavi odore tam vitae quam famae, ne contrarietas aliqua sit inter linguam et conscientiam, vel inter linguam et famam, propter quam talís confessio non acceptetur ab homine nec approbetur a Christo. | 3. Postremo, quoniam talis confessio debet esse intrepida, ut nec. pudore nec timore dimittat quis di- " cere veritatem, nec tempore persecutionis ignominiosam mortem Christi in cruce confiteri publice formidet quis vel erubescat, praecipue horrens incidere in consimilem poenam et ignominiam passionis; et huiusmodi timor et pudor potissime. apparet in facie et maxime in fronte: ideo ad omnem verecundiam et formidinem propuisandam et manus poltestativa. imponitur, quae confirmet, et cruz fronti imprimitur, ut non erubescat eam publice confiteri nec formidet pro confessione nominis Christi, si opus fuerit, quantamcumque poenam vel ignominiam sustinere, tanquam verus pugil unctus ad proelium et tanquam miles strenuus, férens in fronte regis sui signum et crucis eius triumphale vexillum, eum quo paratus sit penetrare hostium cuneos secttrus. Non enim potest crucis glorin. libere pracdienri, Si crücis poena et. ignominia formidetur, iuxta quod sanctus dicebat Andreas: « Ego, si crucis ignominiam expavescerem, crucis gloriam non praedicarem ».
Chapter 53 of 65